CAPUT XXXIII.

_ De acropoli Messeniorum et fonte Clepsydra — Messeniis incunabula

Jovis sibi vindicantibus, et Ithome ac Neda, nutricibus Jovis —

signo et cultu Jovis Ithomatæ — Mercurii signo Atticæ formæ, fluvio

Balyra et Thamyride — campis Stenyclericis, luco Carnasio et signis

in eo — reliquiis Andaniæ et Electra ac Cœo fluviis — reliquiis

urbis Dorii Thamyridis calamitate. _

Ascendentibus ad Ithomes jugum, ubi est Messeniorum arx, fons, cui

Clepsydra nomen, manat. Longum esset et arduum, ut maxime propositum id

quis haberet, populos enumerare omnes qui Jovem apud se natum et

educatum affirmant. Et in his sunt etiam Messenii: hi quoque Jovis

incunabula sibi vindicant, ejusque nutrices nominant Nedam, a qua

fluvius, et Ithomen, a qua mons nomen acceperit. Has quidem Nymphas

surreptum a Curetibus Jovem, ob patris metum, in hoc aiunt fonte

lavasse, et ab eo Curetum furto aquæ nomen inditum Clepsydræ. Ac

singulis diebus aquam ex eo fonte in Jovis Ithomatæ templum ferunt. (2)

Signum Jovis fecit Ageladas iis olim Messeniis, qui Naupacti

consederunt. Domi suæ illud servat sacerdos annuus. Agitant vero et

festos anniversarios dies: Ithomæa nuncupant. Ludos etiam priscis

temporibus musicos institutos fuisse, et aliunde et ex Eumeli versibus

licet conjicere, quos in Prosodio quod dicitur carmine in Delum

scripsit:

Grata etenim semper tibi, Juppiter incola Ithomes,

Musa fuit, puro quæ gaudet libera gressu.

Videtur ergo mihi Eumelus et versus istos fecisse, et musicum certamen a

Messeniis institutum nosse. (3) Qua ad Arcadiæ urbem Megalopolin

egressus patet, in ipsa porta est Mercurii signum, Attici operis.

Athenienses enim quadrangula figura Hermas faciunt, et eam ab illis alii

Græciæ populi acceptam formam in Mercurii sigillis usurparunt. Abest a

porta stadia ferme triginta Balyra amnis. Nominis eam dicunt fuisse

causam, quod ibi captus oculis Thamyris lyram abjecerit. Philammone et

Argiopa Nympha genitum Thamyrin fama vulgavit: Argiopam Parnassi fuisse

incolam; quum vero jam uterum ferret, in Odrysas migrasse, recusante

puellæ nuptias Philammone. Eo evenit ut Odrysen ac Thracem Thamyrin

vocent. In hunc fluvium alii duo confluunt, Leucasia et Amphitus. (4)

Trans eos amnes campi sunt qui Stenyclerici nominantur. Heroem aiunt

fuisse Stenyclerum. E campi ejus regione vicus est; prisci Œchaliam,

Carnasium lucum ætas nostra appellat, cupressis maxime consitum. Signa

deorum ibi posita, Apollinis Carnei, et Mercurius arietem portans. Est

et Proserpinæ Cereris filiæ, quæ cognomento Hagne (_Casta_) dicitur.

Prope illud simulacrum aqua e scatebris profluit. (5) Quo vero Deabus

magnis ritu operentur (nam in Carnasio sua illis quoque celebrantur

initia), facile in arcanis esse patior. Hæc certe initia secundum

Eleusinia præcipuam quandam mihi sanctimoniam habere videntur. In ea

tamen ærea urnula, quam dux Argivus a se repertam protulit, Euryti

Melanei filii ossa servari, nulla vel in vulgus prodere somnii religione

prohibeor. Labitur prope Carnasium amnis Charadrus. (6) Ad lævam ad

stadia ferme octo progressis Andaniæ sunt ruinæ. Ei sane urbi ab Andania

puella nomen impositum, est omnium antiquitatis interpretum consensu

receptum. Quibus vero orta sit parentibus, aut quicum nupta fuerit, non

habeo dicere. Ab Andania qui Cyparissias versus iter habent, per

Polichnen (_Oppidulum_) qui vocatur transeant. Electra ibidem et Cœus

fluvii præterfluunt. Hæc nomina vel ad Electram Atlantis filiam et ad

Cœum Latonæ patrem referri possint; vel forte sumta fuere ab indigenis

heroibus Electra et Cœo. (7) Qui Electram transierit fontem, cui nomen

Achaia, et rudera videat Dorii urbis. In hac urbe Thamyridi oculorum

calamitatem contigisse versibus testatum suis Homerus reliquit, quod

scilicet Musas ipsas cantu se superaturum fuisset gloriatus. At

Phocæensis Prodicus (hujus modo si sunt in Minyadem conscripta carmina)

pœnas Thamyridi suæ in Musas petulantiæ apud inferos inflictas scripsit.

Ego vero ex morbo luminibus captum Thamyrin crediderim, quum idem etiam

post Homero acciderit; qui tamen infortunio non ita succubuit, quin

carmina serere usque pergeret: at Thamyris malo victus poesin prorsus

deseruit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 148 / 497 题