CAPUT XXXII.

_ De signis Hierothysii ita dicti a Messeniis ac gymnasio et signis in

eo — Æthida a Messeniis ut heroe culto — Aristomenis sepulcro et

sacris, quæ ibi fiunt — Aristomene mortuo ad Leuctra pugnante —

Thebanorum de Aristomenis clypeo narratio. _

Quæ vero ædes apud Messenios Hierothysion vocatur, habet deorum omnium

signa, quorum in Græcia sancitæ religiones sunt. Inter ea ænea est

Epaminondæ effigies. Dedicati etiam sunt tripodes vetusti, quos ἀπύρους

appellat Homerus. Jam vero quæ in gymnasio signa sunt, opera Ægyptiorum

(_?_) artificum sunt, Mercurius, Hercules, Theseus. Hos enim tum Græci

universi, tum barbaræ nationes multæ, circa gymnasia et in palæstris

colere solent. (2) Æthidam etiam reperi, hominem quam ego sum natu

majorem, cui tanquam heroi a Messeniis honores habentur, quod egregie

pecuniosus fuerit. Alii Messeniorum non negant quidem præclaram et

luculentam pecuniam Æthidæ fuisse, pernegant vero eum, cujus erecta

fuerit super columna statua, divitem illum Æthidam fuisse, sed avum ei

cognominem, quo duce Messenii olim Demetrium Philippi filium, quum noctu

insperatissimo impetu Messenen oppressisset, repulere. (3) In eodem

gymnasio Aristomenis visitur monumentum, quod minime esse dicunt

cenotaphium. Et percunctanti quidem mihi, quonam modo ejus ossa

obtinuerint, responsum est, Rhodo se ea arcessivisse et Pythii Apollinis

jussu esse reddita. Insuper sacri, quod ad eum tumulum solenni ritu

fiat, mihi cæremonias exposuerunt. Heroicis sacris destinatum taurum ad

pilam non procul a sepulcro alligant. Is quum ferox et vinculorum sit

insolens, evadere conatur: quodsi, dum tumultuatur et exsilit, pila

moveatur, secundum id est Messeniis omen; sin prorsus immota ea pila

steterit, calamitatem sibi aliquam portendi interpretantur. (4)

Interfuisse vero Aristomenem, quanquam ex hominum cœtu excesserat, etiam

Leuctricæ pugnæ, et auxilio Thebanis fuisse, et ejus maxime opera magna

ista clade afflictos Lacedæmonios prædicant. Enimvero primos omnium

Chaldæos et Indorum magos memoriæ prodidisse novi, esse hominum animos

immortales. Assensi deinde sunt eis tum alii Græcorum, tum omnium maxime

Aristonis filius Plato. Id si communi hominum opinione comprobetur,

etiam illud credi possit, Aristomenis in Lacedæmonios odium in omne

posterum tempus perdurasse. (5) Non alienum certe est a Messeniorum

oratione quod aliquando Thebis audivi, etsi non congruit omni ex parte

utriusque gentis sermo. Aiunt itaque Thebani, quum prope esset ut cum

hoste ad Leuctra congrederentur, missos qui et alia oracula et eum, qui

in Lebadea colitur, deum consulerent: et sane quæ ab Ismenio, a Ptoo,

Abis et Delphis missa sunt responsa commemorantur. Quæ vero senariis

heroicis vaticinatus fuerit Trophonius, hæc perhibentur:

Ne petite ante hostem, sacrum quam cura tropæum

sit vobis posuisse. Hic scutum ornate, quod acer

fixit Aristomenes Messenius. Ipse inimicas

scutatorum acies infestaque tela refringam.

(6) Accepto oraculo impetrasse a Xenocrate precibus Epaminondam tradunt,

ut Aristomenis clypeum accerseret; illumque ad tropæi, quod erexerat eo

loco, unde posset a Lacedæmoniis conspici, insignia atque ornamenta

addidisse, Norant Lacedæmonii omnes fixum in Lebadea scutum Aristomenis;

multi etiam per pacem ad Trophonii profecti illud fuerant conspicati.

Parta vero victoria suum Trophonio donum Thebani restituere. Est etiam

in stadio Messeniorum posita ex ære Aristomeni statua. A theatro non

procul Sarapidis et Isidis fanum est.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 147 / 497 题