CAPUT XXXI.

_ De Apollinis luco Carnio — urbe Thuriatarum — vico Calamæ, loco Limnæ

dicto ac fontibus Pamisi fluvii — urbe Messeniorum sub Ithome sita —

Messenes muri cum aliarum urbium muris comparati, aliaque memoranda

— de Laphriæ Dianæ cultu et Diana Ephesia — Curetum æde — signis

memorandis in Æsculapii templo — Messenes templo et picturis in eo.

_

Non longe a Pharis lucus est Apollinis, Carnii nomine; et in eo perennis

aquæ fons. Absunt a mari Pharæ stadia ferme sex. Hinc ad ejusdem

Messeniæ mediterranea contendentes stadia procul circiter octoginta

Thuriatarum urbs excipit. Hanc ab Homero versibus Antheam appellatam

putant. Spartanorum autem civitati Thuriam subjecit Augustus. Nam quum

is cum Antonio civile bellum gereret, Antonii quidem sectam eum aliis

Græcis Messenii idcirco secuti sunt, quod Augusti partes juverunt

Lacedæmonii, (2) Quocirca victor Augustus e Messeniis et reliquis, qui

contra eum in acie steterunt, levius alios, alios gravius mulctavit.

Thuriatæ ipsi ex oppido, quod antiquitus in excelso fuit tumulo, in

planitiem descendere. Non tamen superiorem urbem omnino deseruere: nam

et collapsorum murorum adhuc reliquiæ cernuntur, et templum exstat, quod

deæ Syriæ dicitur. Campestrem urbem fluvius præterlabitur Aris nomine.

(3) In ora interiore Calamæ vicus et Limnæ regiuncula est. In hac

Limnatidis Dianæ ædes: quo loco Spartæ regem Teleclum occisum fama

prodidit. (4) Qua e Thuria Arcadiam fere versus iter est, fontes habet

Pamisus amnis; quorum aquæ infantium morbis medentur. Jam vero ab his

fontibus ad lævam digressis ad stadia ferme quadraginta, Messeniorum sub

Ithome urbs est: ea non Ithome solum, sed qua ad Pamisum excurrit, monte

Eua incingitur. Huic monti a bacchantium voce Euoe nomen inditum ferunt,

quum hoc primum in loco et ipse Bacchus, et quæ eum comitabantur feminæ

sic inclamasse credantur. (5) Qui urbem Messenen ambiunt muri, toti e

lapide structi sunt: ex iis turres et propugnacula eminent. Babylonis

quidem muros, aut qui Memmonii dicuntur Susis in Perside, neque vidi,

neque cujusmodi sint, de quoquam, qui ipse viderit, audivi: quas vero

urbes muris munitissimas ipse viderim, Ambrosos est Phocica, Byzantium

et Rhodos; eæ tamen murorum munitionibus cum ipsa Messeniorum urbe

comparandæ non sunt. (6) In foro Jovis est signum Servatoris, et aquæ

ductus, cui nomen Arsinoe, a Leucippi videlicet filia. Defluit in eum

aqua de fonte, quem Clepsydram vocant. Delubra deorum duo, Neptuni et

Veneris, et, quod memoria maxime dignum est, Deûm matris e Pario lapide

signum, Damophontis opus, qui Olympiæ etiam Jovem solutis jam eboris

compagibus ad unguem exactissime coagmentavit: quare sunt ei ab Eleis

honores habiti. (7) Fecit idem Damophon eam quam Laphriam Messenii

nuncupant: cujus ob hanc causam sancita est religio. Calydonii Dianam

inprimis colunt, apud eos cognomento Laphriam. Ejus cæremonias et

cognomen a Calydoniis recepere Messenii, quum, Naupacto ab Atheniensibus

accepta, Ætolis essent finitimi. Habitum deæ alio loco exponam. Laphriæ

autem nomen Messenii et ex Achæis Patrenses soli usurparunt. (8)

Ephesiam quidem Dianam urbes prope cunctæ eodem celebrant cognomine: et

privatim viri præ ceteris eam diis prosequuntur honoribus. Causæ vero

sunt ex mea opinione et Amazonum gloria, quas fama fert deæ simulacrum

erexisse, et quod ab antiquissimis temporibus templum illud fuerit

conditum. Tria præterea ejus celebritatem auxerunt: magnitudo primum

templi, quod cetera omnia hominum opera anteit; Ephesiorum deinde

civitatis splendor; et ipsa postremo dea claritas. (9) Habent Messenii

Lucinæ etiam delubrum cum marmoreo signo. Proximum est Curetum ædes, in

qua cujusvis generis animalia pariter immolant. Facto enim a bobus et

capris sacri initio ad aves descendunt, quas in flammas porriciunt.

Magna etiam cum religione Cereris ædes celebratur, et Castorum simulacra

Leucippi filias rapientium. Est vero superius jam a me expositum,

controversiam esse Messeniis cum Lacedæmoniis, ab utris Castores oriundi

sint, eosque utique sibi Messenios vindicare. (10) Plurima vero et quæ

spectentur dignissima habet signa apud Messenios Æsculapii fanum.

Seorsum enim dei ipsius et ejus liberorum simulacra; seorsum, Apollinis,

Musarum et Herculis posita sunt. Suum inter cetera locum habent urbs

Thebana, Epaminondas Cleommidis (_Polymnidis_) filius, Fortuna, et Diana

Lucifera. Horum quæ marmorea sunt, fecit Damophon, quem unum e Messeniis

statuarum artificem novimus non indignum cujus mentio fiat. Epaminondæ

effigies e ferro est: eam alius omnino opifex fecit, non Damophon. (11)

Templum etiam exstat Messenes Triopæ filiæ, cujus ex auro et Pario

marmore factum est signum. In postica templi ejus parte picti sunt qui

in Messenia regnarunt ante Dorum in Peloponnesum adventum, Aphareus

videlicet et filii. Post Heraclidarum vero reditum Cresphontes, unus et

ipse de Dorum ducibus. De iis vero, qui Pylum tenuerunt, Nestor et ejus

filii Thrasymedes et Antilochus. His enim, quod natu maximi fuere, honos

inprimis est habitus, eoque maxime, quod bello Trojano interfuerunt.

(12) Pictus est etiam Leucippus Apharei frater, et cum eo Hilaira, et

Phœbe: Arsinoe præterea, et ipse, Arsinoe quidem natus, uti prædicant

Messenii, Æsculapius, et Machaon et Podalirius. Nam et illorum clarum

fuit Trojano bello nomen. Has omnes imagines pinxit Omphalion, Niciæ

Nicomedis filii discipulus, quem et servisse Niciæ, eique in deliciis

fuisse nonnulli tradiderunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 146 / 497 题