_ Lacedæmonii, Thebanis in bello Phocico occupatis, Messeniis denuo
bellum inferunt — Messenii cum sociis resistunt et tandem cum
Philippo Macedonum rege societatem jungunt — Messenii Elidem dolo
occupant — de simili et aliis in Homero strategematibus. _
Post reditum pacata aliquamdiu a Lacedæmoniis fuere Messeniis omnia,
quod scilicet Thebanorum metu et Messenen jam restitutam et Arcadas in
unam congregatos civitatem armis lacessere non sunt ausi. Postea vero
quam Phocense bellum (quod etiam Sacrum est appellatum) abduxit extra
Peloponnesum Thebanos, pristina confidentia subnisi a bello Messeniis
inferendo se continere non poterant. (2) At hi Argivorum et Arcadum
auxiliis freti bellantibus resistebant. Sed Atheniensium opem quum
implorassent, responderunt illi, non esse ullo pacto se cum illis in
Laconiæ fines invasuros: si priores arma intulissent in Messeniam
Lacedæmonii, ad sua defendenda se sociis non defuturos polliciti sunt.
Cum Philippo post hæc Messenii, Amyntæ filio, Macedonum rege, societatem
junxerunt. Quæ res, ut ipsi dicunt, effecit ut pugnæ ad Chæroneam, etsi
fuit illa Græcis omnibus communis, non interfuerint. Non tamen contra
Græcos ut bellarent, in animum sibi unquam induxerunt. (3) Jam vita
perfuncto Alexandro, quum iterum Græci contra Macedonas arma cepissent,
et ipsi sua in eo bello munia obiere, sicuti et ante, quum de
Atheniensium rebus ageremus, exposuimus. Contra Gallos autem, recusante
Cleonymo Lacedæmoniorum rege cum ipsis inducias pacisci, cum Græcis non
pugnaverunt. (4) Non multo post Elidem Messenii tum bellicis artibus,
tum aperta vi occuparunt. Nam quum Elei ab antiquissimo inde tempore
legum justitia et æquabilitate ceteros Peloponnesios anteissent,
postremo quum Philippus Amyntæ filius iis, quas ante enumeravimus,
calamitatibus reliquam Græciam afflixisset, Elidis etiam primores pretio
sollicitavit. Igitur seditionibus primum inter se Elei laborare
cœperunt, atque ad arma, ut fertur, processerunt. (5) Hinc proclivius
jam in majora odia invicem ruituri erant, quum et Lacedæmoniorum causa
inter se dissiderent et alioquin ad civile bellum res spectaret. De
Eleorum statu certiores facti Lacedæmonii, auxilia statim mittenda
partium suarum studiosis censuerunt. Ac dum illi quidem delectu habendo
et ordinibus describendis tempus terunt, interea e Messeniis lectissimi
quique ad mille ferme homines raptim, clypeis Laconica insignia
præferentes, Elidem veniunt. (6) Eos intra mœnia Spartanorum factio,
rati auxiliares suos adesse, receperunt. Sic oppido potiti Messenii eos,
qui Lacedæmoniis studuerant, urbe expulerunt, et iis, qui suarum erant
partium, urbem tradidere. (7) Usurparunt illi quidem sati opportune
commentum Homericum. Nam et ille in Iliade Patroclum memoravit arma
Achillis indutum, in hostium se aciem intulisse: quumque Trojani ad
pugnam redisse Achillem putassent, conturbatos esse qui in prima acie
steterant. Sunt et alia callide ab Homero excogitata militaria consilia:
uti quum duos pro uno speculatores narrat ex Græcorum castris noctu ad
Trojanos venisse; hominem postea specie transfugam, re speculatorem,
Ilium missum ad exploranda hostium consilia. (8) Ad hæc, dum militaris
Trojanorum ætas facto agmine esset ad prœlium exitura, ad urbis vel
juniores, vel grandiores natu, quam ut essent ad pugnandum idonei,
custodiam disponit. Idem vero in Græcorum castris jubet eos, qui
vulneribus acceptis pugna excesserint, ne omnino nihil agant, integros
armare. Sic Homeri carmina in omni re hominibus fuerunt utilia.