CAPUT XXVI.

_ Messenii odium in Lacedæmonios præcipue in bello Peloponnesiaco

exserunt — a Lacedæmoniis Naupacto ejiciuntur et in Siciliam ac

Rhegium, plurimi ad Euesperitas Libyæ abeunt — Messeniis reditus in

Peloponnesum portenditur — post pugnam ad Leuctra Messenii a

Thebanis in Peloponnesum revocantur — Epaminondæ somnium de regione

Messeniis revocatis assignanda — Epiteles somnio monitus Aristomenis

depositum reperit. _

Et in posterum quidem omne tempus magno ac pertinaci in Lacedæmonios

odio Messenii ardebant, quod inprimis Peloponnesiaci belli temporibus

præ se tulerunt. Nam et Naupactum copiarum receptaculum, unde in

Peloponnesum incursiones fierent, Athenienses habuere; et oppressos in

Sphacteria Spartanos Messeniorum e Naupacto funditores una cum

Atheniensibus de medio sustulerunt. (2) Quamobrem superatis ad

Ægospotamos Atheniensibus, Messenios Naupacto quoque Lacedæmonii

ejecere, navali prœlio victos. Hi profugi partim in Siciliam, partim

Rhegium se ad propinquos suos contulere: maxima vero eorum pars ad

Euesperitas Libyæ populos profecti sunt: nam quum hi barbarorum

finitimorum bello premerentur, in civitatum suarum communionem omnes,

quæ Graci essent nominis, accersebant. Ad hos igitur pars major

Messeniorum abiit, quos ducebat Comon, quo item duce copiarum ad

Sphacteriam usi fuerant. (3) Deinde anno fere uno ante Leuctricam

Thebanorum victoriam divinitus Messeniis in Peloponnesum reditus

promissus est. Primum enim Messanæ ad fretum Herculis sacerdotem narrant

per somnium sibi visum videre Herculem Manticlum in montem Ithomen ab

Jove ad hospitium vocari. Porro in Euesperitis somniavit Comon, congredi

se cum matre jampridem mortua, et illam statim a congressu revixisse. Et

is quidem adhuc speraverat, quum jam multum possent Athenienses

navalibus copiis, Naupactum se recepturos: at enim Messenen restitutum

iri somnia promittebant. (4) Accidit enim non ita multo post, ut

Lacedæmonii ad Leuctra debita jam pridem fato clade affligerentur:

quandoquidem Aristodemo Messeniorum regi oraculum aliquando redditum

est, cujus hæc erat extrema clausula:

Utere sorte tua: fatum hos nunc, nunc agit illos.

Significabat scilicet, ipsum tunc et Messenios male rem gesturos; suum

vero fatale malum ipsam etiam Lacedæmonem olim esse experturam. (5)

Victores igitur Thebani, perculsis ad Leuctra Lacedæmoniis, in Italiam

et Siciliam, ad Euesperitas etiam usque, et quocunque Messenii profugi

venissent, dimisere legatos, qui eos in Peloponnesum revocarent. Atque

hi citius et alacrius quam potuit sperari quum pristinæ patriæ

desiderio, tum Spartanorum sempiterno odio incitati concurrerunt

universi. (6) Dubius erat animi Epaminondas, ubinam eos consistere

juberet. Neque enim facile videbatur urbem condere, quæ satis foret

contra Lacedæmoniorum opes munita: et simul non satis novæ urbi idoneum

in Messenico agro locum reperiebat. Ipsorum certe Messeniorum animus ab

Andania et Œchalia instauranda abhorrebat, quod in utroque loco

iniquissima fuissent usi fortuna. Hæc capiendi consilii difficultas quum

valde Epaminondam sollicitum haberet, adstitisse ei noctu in somnio

dicitur vir senex, antistitis ornatu, hac eum appellans oratione: «Tibi

quidem quodcunque armis expetiveris decus partum dabo; nomenque tuum et

gloriam, Thebane dux, quum hominum cœtus reliqueris, immortalitati

consecrabo: tu modo Messenios in patriam ad suos penates reduc. Placata

enim jam est Castorum ira, quam læsi in illos foverant.» (7) Hæc ille

Epaminondæ. Jam vero Epiteli, Æschinis filio, quem Argivi delegerant qui

et suis præesset copiis et Messenen restitueret, nocturnum illud idem

visum denuntiavit, ut, quo loco in Ithome smilacem et myrtum vidisset,

humum inter eas stirpes mediam fodiens, anum æreo clausam thalamo jam

graviter affectam et prope animam agentem eximeret. Epiteles ubi primum

illuxit, ad eum, qui indicatus fuerat, locum veniens æneam urnulam

effossa terra offendit. (8) Hanc ille statim ad Epaminondam detulit: cui

quum somnii imaginem exposuisset sui, jussit ille amoto operculo, quid

in ea reconditi esset, intueri. Ille sacris operatus, votisque ei

nuncupatis, a quo somnium exstitisset, vasculum aperuit. In eo volumen

reperit ex albo plumbo in tenuissimas laminas sparso, libri forma; in

quo perscripta erant magnarum Dearum initia. Hoc illud fuit depositum,

quod eo loco defoderat Aristomenes. Illum vero, qui dormientibus Epiteli

et Epaminondæ per nocturnum visum obversatus est, Cauconem fuisse aiunt,

qui Andaniam olim Athenis profectus ad Messenen Triopæ filiam venerat.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 141 / 497 题