CAPUT XXV.

_ Messenii Naupactum incolentes Œniadis in Acarnania bellum inferunt,

eorumque urbem capiunt — proximo anno Acarnanes omnes aggrediuntur

Messenios qui Œniadis sunt — Messenii prœlium committunt cum

Acarnanibus — obsidentur et urbe relicta Naupactum se recipiunt. _

Neque vero accepta ab Atheniensibus Naupacto eique urbi circumjecto agro

acquieverunt. Vehemens enim incessit cupido suis rebus gestis ditionem

non spernendam acquirendi. Quare quum scirent Œniadas Acarnanum gentem

opimum agrum possidere, hostes vero sempiternos Atheniensium esse,

infesto eos exercitu adorti sunt. Numero erant hosti pares, virtute

multo superiores. Quare obvios acie fundunt, mox intra mœnia compulsos

circumsident. (2) Ibi nihil, quod ad urbes obsidendas homines

excogitarint, a Messeniis omissum: scalis admotis, desuper in urbem

descendere tentabant, et subtus muris ab ima parte subfossis: adhibitæ

machinæ omnes, quæ pro re ac tempore fabricari potuerunt. Dejecta itaque

muri parte, veriti oppidani, ne, si per vim urbs caperetur, ipsi

occiderentur, uxores et liberi sub corona venirent, icto fœdere urbem

reliquere. (3) Ea et agro simul toto Messenii annum unum potiti sunt.

Sequenti dehinc anno Acarnanes contractis omnibus ex urbibus copiis ad

Naupactum oppugnandam primum copias ducere in animo habuerunt. Verum id

postea consilium repudiarunt, quod iter sibi faciendum per Ætolos

videbant, quibuscum assiduas exercebant inimicitias. Præterea

Naupactiis, id quod res erat, in promptu classem esse suspicabantur:

pedestribus vero duntaxat copiis non satis fore se armatos videbant

contra eos, qui maritimas etiam opes haberent. (4) Mutato itaque

consilio, omnem belli impetum in Messenios, qui in Œniadis erant,

convertere. Ad oppidum igitur obsidendum omnia comparabant, quod adduci

non poterant ut crederent tantam hominum paucitatem contra universam

Acarnanum gentem pugnare ausuram. Ipsi quoque Messenii, etsi frumenta et

alia quæ ad longiorem obsidionem sustinendam usui forent, contraxerant,

(8) decreverunt non exspectata obsidione justo prœlio belli fortunam

experiri. Neque enim decere se arbitrabantur, qui Messenii essent, neque

virtuti, sed fortunæ Lacedæmoniorum succubuissent, Acarnanicæ turbæ

tumultu terreri. Memoria repetebant Atheniensium quoque in Marathonicis

campis strenuum facinus, qui trecenta Persarum millia deleverant, decem

ipsi millibus pauciores. (6) Acie itaque cum Acarnanibus decernendum

duxerunt. Pugnam memoriæ proditum hoc commissam modo. Quum essent

hominum multitudine longo intervallo superiores Acarnanes, facile

Messenios ex omni fere parte cinxerant præter tergum, qua portis

obverterant quaque de muris oppidani alacriter hostem arcebant. Hic

igitur cingi non poterant: sed frontem et latera circumdata Acarnanes

missilibus acriter urgebant. (7) At Messenii in quam partem conversi

incubuissent, hos cædentes, illos vulnerantes, hostium agmen turbabant.

Perrumpere et in fugam hostem vertere idcirco non potuerunt, quod qua

parte Acarnanes laxari manipulos videbant, concursu facto locum per vim

occupabant. (8) Quodsi repulsi Messenii alio impressionem fecissent,

itidem rejecti nihilo plus proficiebant. Præsto enim erant qui suis opem

ferentes penetrare hostem coarctata acie non paterentur. Eo fiebat ut ad

breve spatium loco Acarnanes pellerentur, Messenii vero irruente

multitudine concedere cogerentur. Anceps fuit usque ad extremum diei

prœlium. Nocte ea, quæ consecuta est, quum a proximis urbibus

supplementum Acarnanibus missum esset, recipientibus se intra mœnia

Messeniis, ad obsidionem res deducta. (9) Ac nihil illi quidem

metuebant, ne aut hoste muros transcendente aut a suis deserta statione

urbs vi expugnaretur: illud calamitati fuit, quod intra mensem octavum

omnis commeatuum copia exhausta fuerat. De muris tamen hostem

illudentes, ne si in decimum quidem annum obsidio traheretur, defutura

sibi cibaria jactabant. (10) Jam vero sub primæ quietis tempus clam

Œniadarum portis egressi hostem tamen fallere non potuerunt. Quare

conserere iterum manus coacti circiter trecentos de suo agmine amisere,

majorem ipsi hostium numerum cediderunt. Mox via sibi per medios

Acarnanas facta, Ætolorum regionem attingebant sibi amicorum, et per eam

salvi Naupactum pervenerunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 140 / 497 题