CAPUT XXIV.

_ Aristomenes, sorore et filiabus in matrimonium datis, Rhodum concedit

et ibi moritur — Messenii inter Helotas relati deficiunt et in

montem Ithomen secedunt — Messeniis certis conditionibus ex Ithome

abire jussis Athenienses Naupactum inhabitandam dant. _

Aristomenes interea quum novæ coloniæ imperium sibi deferri passus non

esset, sororem primum Hagnagoram Tharyci Phigaliensi, duas vero, quas

habebat, nubiles filias, majorem natu Damothoidæ Lepreatæ, minorem

Heræensi Theopompo matrimonio junxit. Delphos deinde consulendi causa

profectus est: quid acceperit responsi, non traditur. (2) Eodem vero

tempore venerat ad oraculum Damagetus Rhodius, Ialysi rex: ei Pythia

respondit sciscitanti, unde esset potissimum uxor ducenda: ejus, qui vir

esset Græcorum optimus, filiam ut duceret. Reliqua erat Aristomeni

tertia filia. Hanc sibi ille legitimis nuptiis conjugem adscivit, patrem

ipsius longe esse optimum Græcorum ejus ætatis omnium statuens. Et ipse

quidem Aristomenes filiam Rhodum ad virum deduxit. Inde quum Sardes ad

Ardyn, Gygæ filium, et Ecbatana in Medos ad Phraortem regem transmittere

cogitaret, (3) morbo oppressus diem suum extremum obiit. Neque enim

oportebat ullam Lacedæmoniis amplius cladem ab Aristomene inferri.

Mortuo Rhodii, auctore Damageto, insigne monumentum erexere et exinde

honores habuerunt. Porro quæ memorantur de iis, qui in Rhodo appellantur

Diagoridæ, oriundi illi a Diagora Damageti filio, Doriei nepote,

pronepote Damageti et Aristomenis filiæ, ea prætermisi, ne intempestiva

scribere viderer. (4) Lacedæmonii Messenia potiti agrum omnem, præter

Asinæorum fines, inter se diviserunt: Mothonen Naupliensibus paulo ante

e Nauplia ab Argivis ejectis tradiderunt. (5) At Messenii, in ipso agro

detenti, sunt, quum in Helotarum censum pro fortunæ suæ necessitate

venissent, a Lacedæmoniis denuo defecerunt, septuagesima nona Olympiade,

qua Corinthius Xenophon vicit, archontis munere Athenis fungente

Archidemide. Defectionis opportunitatem hujusmodi nacti sunt.

Lacedæmoniorum nonnulli ob noxam nescio quam capitis damnati, supplices

ad Tænarum confugerunt: unde eos Ephori ab ara abstractos interfici

jusserunt. (6) Hoc piaculum violatorum in templo Neptuni supplicum,

eversa funditus urbe, ex ira ejusdem numinis luerunt Spartani. Ejus

calamitatis tempore inter Helotas veterum Messeniorum reliquiæ in

Ithomen montem secessere. Adversus eos Lacedæmonii omnia sociorum

auxilia, et cum Atheniensium copiis Miltiadæ filium Cimonem, publice

sibi amicum et hospitem, accierunt. Sed quum in suspicionem rerum

novarum apud eos venisse videantur Athenienses, eos paullo post ab

Ithome Spartani avocarunt. (7) At illi, ubi fidem sibi non haberi

senserunt, cum Argivis amicitia conciliata, Messeniis iis, qui in

Ithomes obsidione certis fœderis conditionibus dimissi fuerant,

Naupactum Locris, qui ad Ætoliam Ozolæ nominantur, ademptam, dederunt

incolendam. Saluti fuit Messeniis ex Ithome decedentibus loci natura.

Præmoniti præterea fuerant Lacedæmonii Delphici Apollinis oraculo,

piaculum grave admissuros, si Jovis Ithomatæ supplices violassent. Sub

certis itaque conditionibus illi e Peloponneso dimissi sunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 139 / 497 题