CAPUT XXIII.

_ Messeniorum superatorum alii in Helotarum numerum referuntur, alii

Cyllenen se recipiunt, et coloniæ deducendæ consilium capiunt — de

tempore secundi belli Messeniaci finiti — Anaxilas, Rhegii in Italia

tyrannus, Messenios arcessit et in Siciliam traducit — Messenii cum

Rheginis Zanclæos superant, et cum his juncti urbem Zanclen incolunt

quam Messenen appellant — de Hercule Manticle. _

Messeniorum quotcunque aut ad Iram aut quocunque alio loco Messeniæ

deprehensi sunt, eos Lacedæmonii in Helotarum numerum conscripserunt.

Pylii et Mothonæi et ceteri e Messenico nomine maris accolæ, expugnata

Ira classibus se Cyllenen, quod Eleorum navale fuit, receperunt: atque

inde ad eos, qui in Arcadiam profugerant, contendere, quo communi classe

et consilio novas sibi terras ac sedes quærerent: ac coloniæ quidem

deducendæ auctorem et ducem cuncti Aristomenem poscebant. (3) At ille,

quamdiu vitæ compos esset, bellaturum se cum Lacedæmoniis affirmavit:

neque vero dubitare quin opera sua Spartæ novi semper aliquid mali

creari posset: illis Gorgum et Manticlum duces dedit. Euergetidas cum

reliqua Messeniorum manu ipse etiam ad Lycæum venit. Ibi quum

Aristomenis consilium de Sparta opprimenda fluxum atque irritum fuisse

comperisset, assumtis ad quinquaginta sociis ex omni agmine, contra

Lacedæmonios retro ad Iram duxit; (3) ubi quos prædæ reliquias

persequentes offendit, male mulcavit: quumque lætos ipsorum super

victoria triumphos in flebilem luctum convertisset, postremo super

hostium strage occubuit. Aristomenes ad duces suos Cyllenen ut

proficiscerentur edixit Messeniis, quicunque vellent coloniæ deducendæ

participes esse. Dederunt omnes nomen, præterquam quos aut senectus aut

viatici egestas a peregrinatione deterritos in Arcadia detinuit. (4) Ira

capta finem habuit Messeniorum et Lacedæmoniorum secundum bellum, quum

Athenis archon erat Autosthenes, anno primo octavæ atque vicesimæ

Olympiadis, cujus victor exstitit Chionis Laco. (5) Quum ad Cyllenen

convenissent Messenii hieme jam imminente, hibernandum eo in loco

censuerunt. Pecuniam et annonam Elei præbuere. Vere ineunte, quonam

dirigi cursum oporteret, consultare cœperunt. Censebat Gorgus Zacynthum

insulam supra Cephalleniam occupandam, unde insulani e continentis terræ

incolis facti, maritimis excursionibus oram omnem Laconicam infestam

redderent. At Manticlus neque Messenes neque injuriarum, quas a

Spartanis accepissent, memoriam retinendam; verum esse primo quoque

tempore in Sardiniam, magnam et copiis omnibus circumfluentem insulam,

transmittendum. (6) Interea Anaxilas ad Messenios misit, qui in Italiam

eos accerserent. Rhegii hic tyrannidem, quartus ab Alcidamida, e eujus

erat nepote genitus obtinebat. Commigrarat vero a Messene Alcidamidas

Rhegium, post Aristodemi regis mortem, Ithome expugnata. Hic igitur

Anaxilas Messenios arcessebat: quos, ubi advenerant, docuit, perpetuum

sibi esse cum Zanclæis bellum; possidere autem illos uberem ac

luculentum agrum, et urbem valde opportuno Siciliæ loco: quibus si

potiri posset, ea se iis traditurum. Quum esset omnibus id consilium

probatum, traduxit eos auxilio ipsorum Anaxilas in Siciliam. (7) Zanclen

ab initio prædones tenuere: nam quum ea terræ pars deserta adhuc esset,

muro incluserunt quidquid circa portum erat, inædificato castello, e quo

in mare involare possent, et rursum e marinis excursionibus eo se

recipere. Eorum duces fuere Cratæmenes Samius (_?_) et Chalcidensis

Perieres. Ii alios quoque postea e Græcis inquilinos adsciscendos

duxerant. (8) Ac tunc quidem Zanclæos Anaxilas navali, terrestri prœlio

Messenii fudere: qui quum jam terra marique hinc a Messeniis, illinc a

Rheginis obsiderentur, magna murorum parte dejecta, ad aras ac deorum

sedes confugere. Imperabat Anaxilas, ut supplices Zanclæorum

trucidarentur, reliqui cum uxoribus et liberis sub corona venderentur.

(9) At Gorgus et Manticlus deprecantes, Anaxilan rogarunt, ne, quæ per

summum nefas a cognatis passi essent, cogerentur ipsi adversus Græcos

homines committere. Ab aris igitur excitatis impunitas fuit; fideque

ultro citroque data et accepta rempublicam cum victis communicatam;

mutato tamen nomine Zanclen urbem Messenen placuit appellari. (10) Hæc

gesta sunt undetricesima Olympiade, qua iterum vicit Chionis Lacon,

archontis munere apud Athenienses fungente Miltiade. Manticlus Herculis

templum novæ coloniæ erexit. Exstat extra muros dei fanum, Herculis

Manticli vocant, sumto a conditore nomine: qua ratione etiam Ammon in

Africa dictus, et Babylone Juppiter Belus: hic ab Ægyptio Belo, Libyes

filio; ille a pastore, qui templum dedicavit. Hoc exules Messenii modo

errorum finem nacti sunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 138 / 497 题