_ Arcades Messenios Ira expulsos ad Lycæum montem benevole excipiunt —
Aristomenes, qui Spartæ invadendæ consilium capit et perficere
parat, ab Aristocrate denuo proditur — Aristocratis proditione
indicata, Arcades illum lapidibus conficiunt. _
Simulac de Ira capta certiores facti sunt Arcades, universi ab
Aristocrate postularunt, se ut educeret, quo vel servarent Messenios,
vel cum illis perirent. At ille, quippe qui delinitus esset
Lacedæmoniorum pecunia, plane recusavit, neminem superesse Messeniorum,
cui jam ferri auxilium posset, dictitans. (2) At enim quum liquido jam
constaret superstites esse Messenios et vi coactos Iram deserere, ultro
cum vestimentis et cibariis eos accepturi Lycæum montem Arcades
occurrere, præmissis civitatum principibus, qui socios consolarentur et
itinerum duces essent. Quum salvi accessissent jam ad Lycæum, hospitio
comiter accepti sunt ab Arcadibus et liberaliter invitati, ut per urbes
divisi secum manerent; se agros quoque in eorum gratiam denuo divisuros.
(3) Verum Aristomenes quum direptæ Iræ miseratione tum Lacedæmoniorum
odio instinctus tale consilium init. Seligit ex omni agminis sui numero
homines quingentos, quos omnium minime vitæ retinendæ cupidos norat. Ibi
tota Arcadum multitudine, ipso etiam Aristocrate audiente, quem nondum
rescierat patriæ proditorem esse (quod enim e pugna excessisset, non
scelere, sed metu et ignavia factum opinatus fuerat): ab eo itaque sibi
nihil cavens, quærit coram ipso etiam de suis, numquid patriam ultum
secum nihil recusent mortem oppetere. (4) Quum assensi essent omnes,
quid in animo haberet, aperuit, quod scilicet inclinante jam die Spartam
esset ducturus, quum magna pars ad Iram esset, alii agendis et rapiendis
Messeniorum rebus essent occupati. «Nam si ita (inquit) acciderit ut
volumus, et Sparta fuerimus potiti, licebit illis sua reddere, nostra
recipere: sin aliter evenerit, una cademus omnes, illustrem facinoris
nostri memoriam posteris relinquentes.» (5) Hæc quum dixisset, ex
Arcadibus ad trecentos in societatem se illius ausi obtulerunt. Verum
idcirco rem aggredi cunctati sunt, quod litantibus exta minus læta
fuere. At postero die Lacedæmoniis consilia sua patefacta seque iterum
ab Aristocrate proditos haud dubie deprehenderunt: Nam quum Aristocrates
in codicillis perscripsisset quæ consilia ceperat Aristomenes, cum iis
codicillis servum, cujus maxime benevolentiæ confidebat, Spartam ad
Anaxandrum misit. (6) Eum servum, dum Lacedæmone reverteretur, speculati
Arcadum nonnulli, quum alias de re publica dissidere ab Aristocrate
soliti, tum eo maxime tempore minimum illi fidei habentes, interceptum
in concilium Arcadum producunt. Ibi quæ ad Aristocratis epistolam
rescripta fuerant, frequenti conventu recitata. Memorabat Anaxander, tam
fugam a Magna Fossa Aristocrati a Spartanis lucrum attulisse, quam
præmium indicio recenti adfuturum. (7) Re in publicum prolata Arcades in
Aristocratem continuo lapides jecere, idemque ut facerent, Messenios
cohortabantur. At illi Aristomenem intuebantur: is vero humi defixis
oculis collacrimabat. Arcades obrutum lapidibus Aristocratem insepultum
extra fines abjecere; columellam autem in Lycæi templo erexerunt, his
versibus incisis:
Ulta dies facile est dextro Jove longa tyrannum,
Messenen qui olim prodiderat miseram.
Difficile est hominem perjurum fallere divos.
Tu salve, et serva, Juppiter, Arcadiam.