_ De Ira proditione expugnata narratio. _
Habita est ejus verbis fides: ac mox eundem servum suum itineris ducem
secutus Emperamus cum Spartanis, via perdifficili, utpote per
densissimas tenebras et nihil remittente imbre, superatis tamen animi
alacritate difficultatibus, ad arcem Iræ agmen deduxit. Ibi scalis
admotis, et quo quisque eniti valuit modo, munimenta transcenderunt.
Messeniis imminens exitium et alia indicabant signa, et canum voces, non
quales latrantium esse consueverunt, sed vehementes et perpetui
ululatus. Quare quum in summum jam discrimen rem deductam viderent, non
undique contractis armis et apparatu universo, sed passim eo quisque
telo arrepto, quod casus obtulisset, terram eam, in qua sola jam ex omni
Messenia patriæ nomen remanserat, tutari conabantur. (2) Primi hostem
esse intra muros sensere primique cum armis occurrerunt Gorgus
Aristomenis filius et Aristomenes ipse, cumque illis Theoclus vates et
item Theocli filius Manticlus; præterea Euergetidas, vir quum per se
egregius et honoratus, tum per nuptias nobilitatus: nupta enim cum eo
erat Hagnagora, Aristomenis soror. Ac tunc quidem, quamvis se quasi
intra retia captos atque undique circumventos et oppressos
animadverterent, spei tamen adhuc aliquid, ut in perditis rebus,
habuere. (3) Aristomenes quidem et vates satis norant patriæ fata
differri amplius non posse: tenebant enim memoria, quid oraculi de capro
ambagibus significatum fuisset; neque id tamen prodendum esse vulgo
putarunt et occultum servarunt: sed festinanter per oppidum
discursantes, ac modo hos, modo illos prensantes, ut quisque obvius
esset factus, monere, hortari, a pristina virtute ne desciscerent, alios
etiam e suis ad rem gerendam domibus cunctantes evocare. (4) Atque ea
quidem nocte nihil ab alterutris memorabile gestum est. Illos enim quum
locorum inscitia, tum vero Aristomenis fortitudo reddebat segniores.
Messeniis autem neque vacarat accipere a ducibus tesseram; ac, si vel
faces vel aliud quodvis lumen accendissent, id statim vis hiemis
exstinguebat. (5) Ut primum illuxit et se mutuo conspexerunt,
Aristomenes et una Theoclus cives, ut extrema omnia auderent,
incitabant, et alia commemorantes et inprimis insigne illud Smyrnæorum
facinus, qui quum partem Ioniæ obtinerent, Gygen, Dascyli filium, qui
urbem magnis Lydorum copiis oppressam tenebat, virtute et animi
præsentia ejecerant. (6) Quibus auditis Messenii ipsa subnisi rerum
desperatione in hostes, qua cuique viam fortuna ostendebat, irruerunt.
Ipsæ etiam feminæ de superiori loco tegulas, et aliud quicquid missile
nancisci potuissent, ejaculari conabantur: sed quominus tecta scandere
possent, procellæ vis obstabat. Arma vero capere ausæ virorum
alacritatem inflammabant, quum has etiam illi facile viderent malle in
patria mortem oppetere, quam in servitutem Spartam trahi. Ea animorum
conspiratione potuissent fortasse fati iniquitatem superare, (7) nisi
effusi multo etiam præfractius essent imbres, et crebris cum tonitribus
et fragore fulgura adversa oculos præstrinxissent; contra vero
Lacedæmoniis hæc confidentiam addidissent, deos a se stare
interpretantibus, præsertim vero quum, fulgente ad dexteram Jove, læta
omnia Hecas vates nunciasset. (8) Idem ejusmodi consilii auctor fuit.
Lacedæmoniorum copiæ numero longe superiores fuere: verum quum non æquo
campo aut ordinato agmine, sed qua quisque in urbis parte congressus cum
hoste esset, manus consererentur, facile eveniebat ut postremi quique
prorsus essent inutiles. Hos ut in castra se reciperent, Hecas jussit,
ibique corpora cibo ac somno curarent: quum advesperasceret, adessent,
fessos levaturi. (9) Quo factum ut, quum fatigatis vicissim recentes
succederent, facile pugnæ labor sustineri potuerit. At contra Messeniis
fuere omnia misera et ærumnosa: tertium enim jam diem et noctem tertiam
iidem hosti resistebant. Tunc mane vigilia, cœlesti aqua, et gelu, fame
ad hæc et siti confecti prope erant: maxime vero feminas ex armorum
insolentia laborum assiduitas fregerat. (10) Ibi Theoclus vates
Aristomenem appellans, «Quid inanem, inquit, operam sumis? expugnari
Messenen fato omnino decretum est: atque imminentem calamitatem jam
pridem Delphici Apollinis vox nobis prænunciavit; atque id ipsum
caprificus nuper aperte ostendit: mihi fatum est una cum patria cadere:
tu vero, quantum potes, Messenios serva, serva et te ipsum.» Hæc locutus
in adversarios irruit; ac in Lacedæmonios hæc vociferatus est: «At vos
non in omne tempus e Messeniorum opibus fructum capietis læti.» (11) His
dictis in obvios quosque invadens, cecidit eos et ipse vulneratus est:
tandem quum animum cæde hostium explesset, animam efflavit. Aristomenes
viros, quorum virtus in ea pugna enitebat, adhuc præliantes reliquit,
ceteris e pugna revocatis, ut uxoribus et liberis in medios ordines
receptis, quacunque viam fecisset, se sequerentur imperat. (12) Horum
extremo agmini Gorgum et Manticlum præfecit. Ipse in primam aciem
provolans caputque quassans et hastam vibrans claram significationem
dedit, transitum et discessum quæri. Placuit Emperamo et Spartanis qui
aderant divisa acie fugientibus viam dare, homines tanquam rabie quadam
percitos et ad extremum jam desperationis progressos, non esse amplius
efferandos rati: atque id ut facerent, etiam Hecas vates jusserat.