_ Ira undecimo post obsessionem anno expugnatur, et oraculi effatum sic
exitum habet — Aristomenes quoddam Messeniorum arcanum defodit in
monte Ithome — de exitio Messeniis adulterio et proditione
importato. _
Undecimo obsidionis anno et Iram capi et Messenios suis ejici sedibus
volebant fata. Et sane quæ de salutis ratione post cladem ad Fossam
acceptam sciscitantibus Aristomeni et Theoclo Delphicus Apollo responsa
dederat, ipso rei eventu comprobata sunt. His autem versibus respondit
tum fatidica virgo:
Ipse, Nedes dum hircus bibat alta fluenta, nec ultra,
Messenen servo. Prope enim instant tristia fata.
(2) Sunt autem Nedæ fontes in monte Lycæo: fluvius ipse per Arcadas
lapsus, verso in Messeniam alveo, Messeniorum et Eleorum fines maritimos
dividit. Ac tunc illi quidem ex oraculo providendum sibi putarunt, ne
hirci de Neda potarent. Aliud vero longe innuerat deus, quod fuit
hujusmodi. Caprifici stirpem Græci plerique _olynthen_, Messenii autem
ipsi _tragon_ sive caprum nominant. Eo quidem tempore caprificus forte
in ripa Nedæ enata, quum non in sublime se crescens erexisset, sed in
amnem prona inclinasset, extremis jam frondibus aquam contingebat. (3)
Id Theoclus vates conspicatus, conjecit illam caprifici plantam hircum
esse, qui de Neda, sicuti Pythia prædixerat, biberet; ac jam fatale
Messeniis exitium imminere. Re tamen apud alios dissimulata, uni
Aristomeni ad eum locum deducto oraculum explicat, eique, quod res erat,
persuadet, tempus quo reliquum quid spei erat effluxisse. Aristomenes
sic se rem habere et ipse concedit nec ullam jam esse perniciei
dilationem: itaque pro præsenti rerum statu consuluit. (4) Quum haberent
enim operta quædam Messenii, quæ si abolerentur, funditus in posterum
omne tempus Messene occasura erat; sin conservata illa fuissent,
redivivum olim imperium ex ipsis ruinis erupturum, Lyci, Pandionis
filii, vaticiniis prædictum fuerat; neque id ignoraret Aristomenes,
noctu egressus in maxime devia ac deserta Ithomes parte arcana illa
defodit, Jovi Ithomatæ et diis ceteris, quorum ope ad eum diem
Messeniorum res steterat, preces fundens, curarent ut incolume depositum
servaretur, neque omnino id in Lacedæmoniorum potestatem veniret, quod
jam solum ad posteri temporis spem Messeniaci nominis reliquiæ haberent.
(5) Post hæc Messenios, ut olim Trojanos, adulterium ad extremum exitium
perpulit. Ira occupata subjectos etiam monti campos usque ad Nedæ ripas
tenebant; et habitabant nonnulli etiam extra portas. Neque interea
quisquam e Laconia venit ad eos perfuga. Unus propius accessit Emperami,
clari hominis inter Spartanos, servus bubulcus. (6) Is quum domini
armenta pasceret, quotidie fere boves præ se prope Nedam agebat. Ibi
Messenii hominis extra muros habitantis uxorem aquatum venientem
conspicatus ejus amore captus est. Feminam primo ad colloquium, deinde
donis ad stupri consuetudinem pellexit. Dehinc observabat, quo tempore
ejus vir custodias obiret. Suam enim quæque vicem Messeniorum pars arcis
præsidium obtinebat. Nam ab ea maxime parte, ne intra mœnia se inferret
hostis, metuebant. Qua itaque hora domo ille discedebat, bubulcus ad
ejus uxorem ventitabat. (7) Forte ita accidit ut esset illi nocturna
vigilia cum præsidiariis aliis obeunda, per effusissimos vero ea nocte
imbres stationem deserere cogerentur qui excubabant. Ut enim in
festinatis munitionibus, neque projectum muri neque turres habebant, quo
cœli incommoda effugerent: et eo quidem securius tum abiere, quod pluvia
et hiberna nocte, insuperque illuni, negotium ne sibi hostis facesseret,
nihil verebantur. (8) Præterea Aristomenes vigilias pro more circumire
non poterat. Nam quum non multis ante diebus Lacedæmonii, assumtis
Apteræis jaculatoribus, Euryalo Spartano duce, Cephallenium mercatorem,
frumenta et alios, quibus opus erat, commeatus Iram solitum comportare,
intercepissent, illum Aristomenes sibi hospitem, omnemque ejus pecuniam
servarat, ipse autem vulnus in pugna acceperat. Ducis itaque metu soluti
vigiles eo licentius præsidium deseruere, (9) et suos quique domos
redierunt, in quorum numero Spartani pastoris amicæ vir fuit. Hæc
interea adulterum secum domi habebat, et ubi maritum adventantem sensit,
quam celerrime potuit, occultato amatore virum benignius etiam multo,
quam consueverat, accipit. Percontatur deinde, quamobrem celerius
redisset. Hic ille, qui neque corruptam uxorem neque mœchum domi suæ
latere poterat suspicari, veram exponit facti causam: tempestatis vi tam
se quam socios omnes e præsidio pulsos. (10) Subauscultabat dictis
pastor. Simulac itaque omnia accurate intellexit, quam raptim potuit, in
castra Lacedæmoniorum a Messeniis quasi transfuga pervenit. Aberant eo
tempore Lacedæmoniorum rex uterque; et bubulci dominus Emperamus copiis,
quæ Iram obsidebant, præfectus fuerat. Ad eum igitur accedens deprecatur
primum noxam fugæ bubulcus; deinde docet, appositum illud maxime esse ad
Iram capiendam tempus, quæ ex Messenii oratione exceperat, singula
totidem verbis referens.