CAPUT XIX.

_ Aristomenes Corinthios Lacedæmoniis opem laturos noctu opprimit —

sacra, quæ Hecatomphonia vocantur, facit — Lacedæmonii inducias

quadraginta dierum pangunt, per quos sagittarii Cretenses

Aristomenem incautum capiunt — Aristomenes a virgine quadam vinculis

liberatur. _

Ubi salvum Lacedæmoniis renunciarunt perfugæ quidam Aristomenem ad suos

rediisse, non plus credi posse visum est, quam si mortuum hominem

revixisse audissent. Ex hujusmodi vero eventu veritati fidem ipse

Aristomenes asseruit. Mittebantur a Corinthiis auxilia Spartanis ad Iram

expugnandam. (2) Eos milites Aristomenes quum per speculatores

comperisset agmine haud composito et incustoditis castris iter facere,

noctu dormientes adortus et alios complures et eorum duces Hypermenidem,

Achladæum, Lysistratum et Idectum (?) occidit; ac mox castrorum

prætorium diripuit. Id facile cognoscere Lacedæmonii potuerunt ab

Aristomene, neque ab alio quoquam Messeniorum esse gestum. (3) Fecit

post hæc Aristomenes Ithomatæ Jovi sacrum, quod Hecatomphonia vocant. Id

sacrum fieri patrio instituto veteri traditum ab iis Messeniis, qui in

pugna hostes centum occidissent. Prima itaque, quum ad Apri monumentum

pugnatum est, Hecatomphonia fecit Aristomenes: altera, quum oppressos

nocturna pugna Corinthios cecidisset: tertio ab eodem hæc peracta sacra

referunt de excursionibus quas post illa fecerat. (4) Lacedæmonii autem,

Hyacinthiis, quæ jam aderant, solenni ritu interfuturi dierum

quadraginta inducias cum Messeniis, qui in Ira sedem habebant,

pepigerunt. Ac dum illi quidem ludos celebrant, Cretenses sagittarii e

Lycto et aliis Cretæ urbibus evocati, interea in agrum Messeniorum

excursiones facere non desinebant. Aberat tum Aristomenes ab Ira et

securius induciarum fiducia vagabatur. Ita insidias ex illo

sagittariorum numero septem faciunt, captumque, ubi nox appeteret,

pharetrarum loris vinciunt. (5) Mox id ex illis duo gratulabundi Spartam

nunciant, captum Aristomenem; reliqui in tugurium quoddam Messeniaci

agri captivum pertrahunt. Habitabat ibi orba patre virgo una cum matre

sua. Ea superiore proxima nocte per somnium visa fuerat sibi videre,

pertrahi illuc a lupis leonem vinctum ereptis unguibus; illum se e

vinculis exemisse et inventos ungues illi reddidisse; atque ita ab leone

lupos esse laniatos. (6) Deducto itaque a Cretensibus ad eas Aristomene,

agnovit puella expressam vero eventu somnii imaginem: quæsivit ex matre,

quisnam ille esset, auditoque viri nomine confirmavit se; et quum in eum

intueretur, facile, quod sibi significatum esset, intellexit. Vinum

itaque largius Cretensibus fudit; quumque se vinolenti omnes

abjecissent, ei, quem graviore somno consopitum animadvertit,

pugiunculum eripuit; eo vincula abscidit Aristomenes, et sumto gladio

insidiatores suos jugulavit. Virginem illam, pro navata saluti suæ

opera, a filio suo Gorgo uxorem accipi voluit Aristomenes, quum tamen

non esset ille annorum major decem et octo; atque ita salutis pretium ei

persolvit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 134 / 497 题