_ Messenii, Ira occupata, ex Laconico agro omnis generis prædas agunt —
de frugum inopia et seditione inde Spartæ orta — Aristomenes Amyclas
capit, vulneratur et vivus captus in Cæadam conjicitur — inde miro
modo evadit et in Iram redit. _
Ira occupata, reliquo omni agro exclusi Messenii, præter oram tamen
maritimam, quam illis integram et incolumem Pylii et Mothonæi
præstiterunt, prædas non magis ex Laconico, quam ex suo ipsorum agro
agebant, utrumque jam hostilem esse judicantes. Fiebant quum ab aliis
passim, ut fors ferret, excursiones; tum inprimis Aristomenes quum
comites sibi in unum ad trecentos lectissimos viros coegisset, (2)
agebant illi rapiebantque Lacedæmoniorum omnia, undecunque quis poterat:
fruges, vinum, pecora absumebant; mancipia et supellectilem dominis
æstimata reddebant. Coegit ea agrorum direptio Lacedæmonios edicto
cavere, (quod arva non sibi, sed iis, qui in Iram secesserant, seri
videbant,) ne colerentur, bello durante, Messenici et Laconici agri
finitimæ partes. (3) Ex eo frugum egestas Spartæ et inde seditio
consecuta, locupletibus ægre ferentibus sua latifundia inarata jacere.
Eum fremitum versibus suis Tyrtæus compressit. Interea Aristomenes cum
sua manu sera jam vespera egressus Amyclas magnis itineribus contendit:
quo quum primo diluculo pervenisset, subito impetu oppidum cepit ac
diripuit, atque inde ad suos se prius recepit, quam e Sparta subsidium
mitteretur. (4) Excursionibus ejusmodi hostilem agrum non prius destitit
infestum reddere, quam Lacedæmoniorum manipulos dimidia parte plures cum
ambobus regibus nactus, facto cum illis prœlio, præsentique se animo
defendens et vulnera alia accepit et percusso lapidis ictu capite,
caligantibus oculis, vertigine correptus, prope exanimis corruit. Vix
adhuc spirantem catervatim irruentes Lacedæmonii, et cum eo quinquaginta
de ipsius cohorte captivos Spartam pertraxere. Quos quum in Cæadam
abjiciendos censuissent, (sic foveam vocant, in quam maximis criminibus
capite damnatos præcipites mittunt), (5) ceteri quidem Messenii omnes
periere: Aristomenem, qui sæpe alias, idem et tunc servavit deus. Cujus
qui res gestas magnificentius extollunt, advolasse aquilam dicunt, quæ
cadentis corpus passis alis subiens ita illum libraverit, ut omni ex
parte illæsus ad ejus barathri ima delatus fuerit. Verum etiam exitum ei
ex illo hiatu monstraturum erat numen. (6) Nam quum in imo jam specu
constitisset, veste obvolutus decubuit, extremam, quam proxime abesse
putabat, vitæ horam exspectans. Triduum erat ibi jam commoratus, quum
audito strepitu quodam, retecta facie, per tenebras, quibus jam oculi
ejus adsueverant, vulpem vidit cadavera appetentem. Cogitans itaque per
accessum omnino aliquem bestiam illuc penetrasse, ea dum sibi
appropinquaret, opperiebatur. Id quum, uti volebat, accidisset, feram
manu altera prehendit; altera, quoties se illa convertisset, chlamydem
mordicus prensandam objiciebat: et currentem quidem, qua se via dabat,
cursu consequebatur; trahendum vero se belluæ per invia præbebat. Vidit
postremo cuniculum nihilo ampliorem, quam unde posset vulpes evadere,
per quem luminis se aliquid ostendebat. (7) Per illam quadrupes, ut
primum dimisit eam quasi manumissam Aristomenes, lustrum suum repetiit.
At Aristomenes angustam illam ac minime perviam cavernulam manibus
aperiens, in Iram ad suos tandem evasit. Fuit ejus fortuna, quum captus
est, mira et inopinata: (major enim viri spiritus erat, major ex rerum
gestarum magnitudine audacia, quam ut quisquam capi illum posse sperare
debuerit:) sed nihil fuit admirabilius, nullum certius, id non sine
divini numinis auxilio contigisse, argumentum, quam quod e Cæada elabi
potuerit.