CAPUT XV.

_ De tempore belli Messeniaci secundi — prœlium committitur æquo Marte

ad Deras et Aristomenes prætor cum summa potestate eligitur —

Lacedæmoniis ex oraculo ab Atheniensibus belli ducem petentibus

Tyrtæus mittitur — Messeniis et Lacedæmoniis socii auxilio veniunt

et prœlium paratur. _

Quum omnia ad bellum ipsis parata essent ac spe quidem multo paratiores

socios animadverterant (jam enim Arcades et Argivi apertissimas eum

Lacedæmoniis inimicitias exercebant), defecerunt Messenii

undequadragesimo post Ithomes excidium anno, qui quartus fuit tertiæ et

vicesimæ Olympiadis, qua vicit in stadio Hyperesiensis Icarus:

Atheniensium vero respublica annuis jam erat magistratibus mandata; ac

tunc Tlesias (_?_) Athenis archon erat. (2) Qui autem tum essent Spartæ

reges, eos Tyrtæus non nominavit: sed Rhianus versibus mandavit,

Leotychide regnante bellum hoc alterum gestum. At enim Rhiano in hac ego

re neutiquam assentior: Tyrtæum vero id ipsum quod aperte non dixit,

significasse tamen facile videri possit. Elegi enim ipsius sunt de bello

priore:

Obsessam decima hanc nonaque vidit hiems:

indomitique animos tam longi munia Martis

nostrorum patrum: sustinuere patres.

(3) Quibus planum facit, ætate demum tertia post primum bellum iterum

Messenios arma cepisse. Declarat itaque annorum series, regem eo tempore

Spartæ fuisse Anaxandrum, Eurycratis filium, Polydori nepotem: ex altera

vero familia Anaxidamum, Zeuxidami filium, Archidami nepotem, pronepotem

Theopompi. Idcirco autem ad pronepotem Theopompi descendi, quod,

Archidamo Theopompi filio ante patrem mortuo, Zeuxidamum e filio nepotem

Theopompus imperii sibi successorem reliquit. At Leotychidem regnum

possedisse constat post Demaratum, Aristonis filium, quum Ariston ipse a

Theopompo septimus fuerit. (4) Eo ipso igitur tempore contulere cum

Lacedantemoniis signa Messenii ad Deras, qui vicus in Messenia est, anno

post defectionem primo. Neutris venere a sociis auxilia: neque penes

quos ejus fuerit certaminis victoria perspicuum fuit. Aristomerem eo

prœlio tradunt facinora majora multo, quam pro unius viri captu,

fecisse. Quare statim post pugnam rex est creatus: erat enim ex

Æpytidarum genere. Verum quum regnum recusasset, prætorem cum summa

potestate sibi esse jusserunt. (5) Is eo erat ingenio, ut facillime

pateretur suum iis etiam, qui aliquid in bello memoria dignum

gessissent, honorem haberi. Et antiquissima quidem ipsi cura fuit,

initio belli Lacedæmonios perterrefacere, quo esset illis in omne

reliquum tempus formidolosior. Hoc sibi quum propositum haberet, noctu

Lacedæmonem veniens, ad Chalciœci ædem scutum affixit, in quo inscriptum

fuit, Aristomenem deæ de Spartanorum manubiis dicasse. (6) Eodem tempore

Lacedæmoniis Delphicum Apollinem de belli exitu consulentibus responsum,

ut Atheniensem hominem consiliarium accerserent. Quare quum per legatos

de oraculo docuissent Athenienses ac simul Atheniensem sibi hominem,

cujus uterentur consilio, depoposcissent, ea res animi dubios tenuit

Athenienses. Nam et periculosum nimis fore reipublicæ suæ judicabant, si

Lacedæmonii parte Peloponnesi optima sine insignibus cladibus

potirentur; et rursus divinis vocibus non parere nefarium censebant.

Quare hoc excogitant. Erat Athenis Tyrtæus quidam ludi magister, qui

neque satis mente valere credebatur et altero claudicabat pede. Hunc ad

Spartanos misere. Ibi ille modo civitatis principes, modo plebem,

proinde ut locus aut tempus tulisset, cogens elegos suos et anapæstos

iis decantabat. (7) Anno uno post prœlium ad Deras, quum sui jam

utrisque socii præsto essent, ad Apri monumentum (id vico ei nominis

est) ad prœlium committendum parati convenere. Messeniis Elei, Arcades,

Argivi et Sicyonii auxilia miserant. Convolarant etiam qui sponte

profugerant e Messenia; et ab Eleusine, quibus a majoribus tradita

fuerant magnarum Dearum initia: Androelis præterea nepotes; ex iis enim,

qui Messenios maxime adjuvabant, hi fuerunt præcipui. (8) Lacedæmoniis

præsto fuere Corinihii, et e Lepreatis nonnulli Eleorum odio ducti.

Asinæis fœdus cum utrisque juramento sancitum fuit. Vicus quem Apri

diximus monumentum nuncupari, in Stenyclero Messeniaci agri est. Nomen

ex eo habet, quod Herculem memoriæ proditum est ibi super apri extis

fœdus cum Nelei liberis, fide ultro citroque data et accepta, icisse.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 130 / 497 题