_ Messenii emigrantes in varias regiones discedunt — Lacedæmonii urbem
Ithomen funditus evertunt, et terram Messeniorum distribuunt — de
iis quæ Messeniis ipsis a Lacedæmoniis acciderunt — Messenii his
malis vexati defectionis consilia ineunt — de Aristomene ejusque
natalibus. _
Tunc Messenii, quibus vel Argis vel Sicyone vel in Arcadia hospitia
fuerunt, in eas urbes discesserunt. Eleusinem vero migrarunt, qui e
sacerdotum familiis oriundi essent et magnarum dearum initia agerent.
Multitudo reliqua in suas quisque priscas patrias dilapsi sunt. (2) At
Lacedæmonii primum Ithomen solo æquarunt: urbes deinde ceteras etiam
adorti expugnarunt: de manubiis vero Amyclæo (_Apollini_) tripodas æneos
dedicarunt: [quorum unus Veneris, Dianæ alter, tertius Cereris et
Proserpinæ signis sustinetur.] (3) His ibi dedicatis, agri Messeniaci
partem Asinæis, quos Argivi ante ejecerant, eam quam nunc etiam ad mare
tenent, assignarunt. Androclis autem posteris (nam superstes adhuc erat
Androcli filia et ex ea nepotes, qui Androcle mortuo se Spartam
contulerant) regionem donarunt, quæ Hyamia nuncupatur. (4) Porro ad hos
Messenios quod attinet, hæc ipsis a Lacedæmoniis fuerunt imposita.
Primum omnium jurejurando eos adigunt, nunquam a Lacedæmoniis
defecturos, rerum nihil novarum molituros. Deinde vero annui quidem
stipendii constitutum nihil imperarunt: sed illi ex omnibus arationibus
dimidiam frugum partem Spartam deportabant. Præterea ut viri pariter ex
Messenia et mulieres, sumpta veste pulla, regum et optimatum funera
prosequerentur, præceptum est; qui imperata non fecissent, pœna iis
constituta. (5) In injuriosas hasce Messeniorum pœnas hos versus fecit
Tyrtæus:
Ut sub non æquo pondere pressi asini,
coguntur dominis miseri deferre superbis
dimidium frugum, quas sua terra parit.
Cum lugubri etiam ornatu coactos fuisse interesse funeribus, in his ille
exposuit:
Ipsi atque uxores dominos plorare coacti,
si quem horum e vita mors rapuisset atrox.
(6) His malis circumventi, quum in posterum etiam nihilo Spartanorum
dominatum æquiorem sibi fore sperare possent, et pugnando mori satius
omnino ducerent, quam penitus e Peloponneso emigrare, defectionis
consilia inierunt. Acerrimi erant juvenes rerum novarum auctores; illi
quidem omnium belli artium imperiti, sed ea animi elatione, ut cadere
mallent liberam nacti patriam, quam servitutem vel omnium rerum copiis
circumfluentes perferre. (7) Educta jam juventus erat Messeniis quum in
aliis locis, tum vero numero et robore præstantissima Andaniæ: eminebat
vero inter omnes Aristomenes, qui apud Messenios hodieque inter heroas
colitur: et ejus etiam natales insigniores fuisse putant. Cum ejus enim
matre Nicotelea genium quendam seu deum sumta draconis forma concubuisse
memorant: qualia de Olympiade quoque Macedonas, et de Aristodama
Sicyonios novi memoriæ prodidisse: tantum interest, (8) quod Aristomenem
Messenii non Hercule aut Jove genitum prædicant, sicuti Ammone
Alexandrum Macedones, Aratum Æsculapio Sicyonii: verum quum Græcorum
multitudo Pyrrhum ei patrem fuisse dicat, Messenios ipsos Aristomenem
Nicomedis filium in sacrorum libationibus celebrare equidem novi. Hic
igitur ætate atque animis vigens, et alii ex optimatibus, instigabant ad
defectionem. Hæc autem non statim aperte agebantur, sed missis clam ad
Argivos et Arcadas certis hominibus explorabant, an illi sibi sine ullo
prætextu ac tergiversatione, nec ope minore, quam in priore bello,
auxilium laturi essent.