CAPUT XII.

_ Lacedæmonii hac pugna perculsi oraculum Delphicum consulunt — a

Messeniis socios abducere student — Messenii quoque Delphicum

oraculum consulunt — Lyciscus, qui Spartam aufugerat, ab Arcadibus

capitur, et absolvitur — Messenii denuo Delphos mittunt ad Pythiam

de belli eventu consulendam — Pythiæ effatum Spartanis indicatur,

qui Œbalo auctore fraudulenter in illo exsequendo prævertunt —

Ophioneus, vates cæcus, visum recipit. _

Lacedæmonios accepta quidem clades dolore afficiebat, quum tam multos et

eos quidem minime obscuros amisissent viros. Sed erat illud fere

indignius, quod spes reliqua omnis belli ejus ex animi sententia

conficiundi erepta videbatur. Miserunt tamen Delphos, qui deum

consulerent. Iis responsum hujusmodi Pythia dedit:

Non Martis tantum suadet tibi munera Phœbus:

astu capta fuit quondam Messenia tellus,

prisca fraude novo rursus capietur ab hoste.

(2) Quare ad astum regibus et Ephoris conversis, quum aliud nihil in

mentem venisset, quod Ulysses ad Ilium fecit, placuit imitari. Homines

enim centum, qui se perfugas esse simularent, ad Ithomen speculatum

hostium consilia misere: atque ut plane perfugisse viderentur, publico

decreto damnati sunt. Eos ad se venientes Aristodemus statim his verbis

dimisit: Novas esse Lacedæmoniorum injurias, vetera eorundem vafra

commenta. (3) Id quum minus, uti volebant, cecidisset, Lacedæmonii

conati deinde sunt a Messeniis socios abducere. Verum ab Arcadibus

rejecti (ad eos enim primum legati venere), quominus ad Argivos

proficiscerentur, deterriti sunt. Aristodemus cognitis Lacedæmoniorum

conatibus et ipse misit qui oraculum consulerent. His respondit Pythia:

(4)

Ecce manet fato longi te gloria belli:

at, Spartana phalanx te vincat fraude, caveto.

Nam bene compacta illorum si vasa habeat Mars,

sævum habitatorem feret alta corona chororum _(Sed

fraude cave ne Spartanorum dolosa cohors hostilis

(superiores enim sunt bello) scandat firma mœnia; habebitque

munita corona acerbos habitatores)_,

cum gemini e latebris erumpent forte sub auras.

Nec prius eventum rerum lux alma videbit,

quam, quæ sunt contra naturam, hæc ordine cedent.

Aristodemus quidem et oraculorum interpretes, quid sibi vellet responsum

hoc, conjiciendo assequi nequierunt: non multis vero post annis vocem

suam exposuit et ipso eventu ratam fecit deus. (5) Eo autem tempore

forte accidit ut Lycisci, ejus, qui Spartam perfugerat, filia, quam

secum abduxerat, moreretur. Ad puellæ tumulum sæpe ventitantem patrem

Arcadum equites ex insidiis eruptione facta capiunt. Hinc Ithomen

pertractus et in concionem productus causam dixit: Non esse patriam a se

proditam; verum secedendum sibi putasse vatis oratione commotum, qui

puellam negasset legitimam esse. (6) Hæc quum dissereret, non ante est

ei habita fides, quam femina quædam, quæ Junonis sacerdotio tunc

fungebatur, in theatrum veniens, sponte puellam se illam peperisse

confessa est, et a se datam uxori Lycisci supponendam. Nunc itaque

venio, inquit, rem occultam indicatura, ac simul me ut sacerdotio

abdicem. Hæc eo dicebantur, quod sancitum apud Messenios erat, ut, si

quis e sacerdotio fungentis vel mulieris vel viri liberis ante illos e

vita excessisset, in alium transiret sacerdotium. Quare vera esse, quæ

mulier dixisset, arbitrati et aliam Junoni sacerdotem legerunt et

Lyciscum capitis periculo liberarunt. (7) Aderat jam vicesimus ejus

belli annus, quum Delphos de belli eventu consultores iterum mitti

placuit. Consulentibus ad hunc modum respondit Pythia:

Primus Ithomæi tripodas circum Jovis aram

qui statuet decies denos, cum laude tenebit

Messenen; id enim Jovis immutabile numen

decrevit. Sed te fraus promovet arte dolosa,

et post ultio erit: nec fallere numina possis.

Fac ut fata volunt: nunc hos, nunc sors premit illos.

(8) Hoc oraculo promitti sibi victoriam Messenii interpretabantur, eo

maxime, quod, quum ipsi intra muros Ithomatæ Jovis ædem haberent, nullo

pacto viderentur posse Lacedæmonii priores tripodas dedicare. Ligneos

certe tripodas faciendos curaturi erant, quod ad æneos pecunia non

suppetebat. Verum exceptam hanc oraculi vocem e Delphorum numero nescio

quis Spartam pertulit. (9) Ibi quum nihil omnino publico consilio

excogitari posset ad eam dedicationem occupandam, Spartanus quidam,

Œbalus nomine, homo genere haudquaquam claro, sed, uti res indicavit,

plane callidus et sollers; is, ut res tulit, tripodas centum e luto

finxit, et in peram abditos assumtis retibus cum venatoris ornatu

Ithomen agresti turbæ permistus introiit: et ignotus quidem (quippe qui

neque in patria sua vulgo esset omnibus notus), quum primum nox

supervenit, tripodas illos fictiles dicavit: atque inde Spartam

reversus, quod actum fuerat, Lacedæmoniis exposuit. (10) Re comperta

Messenii vehementer commoti sunt: et facile quidem Lacedæmoniorum se

astu delusos conjecerunt: multitudinis tamen sollicitudinem Aristodemus

quum ea, quam res tempusque ferebat, oratione, tum vero statuendis ad

Jovis aram ligneis tripodibus (fabricati enim jam fuerant) lenivit,

Accidit etiam eo tempore, ut Ophioneus vates, qui a primo statim ortu

cæcus fuerat, oculis uti cœperit mirabili admodum casu. Nam quum ingenti

capitis dolore laborasset, ab ea valetudine luminis compos fuit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 127 / 497 题