_ Quinto anno regni Aristodemi Lacedæmoniis et Messeniis socii auxilio
veniunt, et sic prœlium committitur — de hoc prœlio, quo Lacedæmonii
fugantur, narratio. _
Quintum jam annum regnabat Aristodemus, quum ad statum condictum prœlii
diem (belli enim diuturnitate et impensæ magnitudine fracti admodum
erant ac debilitati) sui utrisque socii præsto fuere: Lacedæmonios ex
omnibus Peloponnesiis Corinthii soli; Messeniis vero cum universo
exercitu Arcades et Argivorum ac Sicyoniorum lectissimi quique.
Steterunt in Lacedæmoniorum acie media Corinthii et Helotæ et finitimi
omnes: ipsi in cornibus, quibus reges imperarunt: phalange usi sunt tam
densa et conferta, quam antea nunquam. (2) Aristodemus copias suas in
hunc modum instruxit. Quicunque ex Arcadibus vel Messeniis corporibus
essent valentissimi quorumque virtus maxime eniteret, qui vero arma
minus firma haberent, his arma divisit optima et lectissima: quumque
martium opus urgeret, inter Argivos et Sicyonios hos quoque collocavit.
Phalangem suam laxatis ordinibus quam poterat longissime, ne posset ab
hoste circumdari, explicavit: providit etiam, ut dispositis jam signis a
tergo sui Ithomen montem haberent. (3) Ac gravi quidem armaturæ Cleonnin
præfecit: substitit ipse cum Dami, qua in parte levis fuit armatura, in
qua funditores et sagittarii pauci fuere: reliqua turba ad excursus
faciendos propter corporum agilitatem et armorum levitatem maxime idonei
erant, thorace aut scuto duntaxat armati. Ea si quibus defuit armatura,
hi caprarum et ovium, nonnulli etiam ferarum pellibus tegebantur:
maximeque Arcades montani luporum et ursorum exuviis. (4) Jacula singuli
plura, lanceas etiam nonnulli gestabant. In insidiis hi locati erant ea
Ithomes parte, qua minime possent ab hostibus conspici. Et gravis quidem
Messeniorum ac sociorum armatura quum primam Lacedæmoniorum impressionem
sustinuit, tum vero in omni prœliandi munere reliquo virtutem
exhibebant. Erant hi numero hostibus multo inferiores: verum lectissimi
quique cum promiscua multitudine et minime paribus virtute dimicabant.
Quare tam alacritate quam pugnandi usu facile restiterunt. (5) Jam
expeditæ etiam cohortes Messeniorum signo dato in hostem cursim undique
impressionem fecerunt, jaculis eminus latera petentes: nec defuerunt qui
audacia incitati majore, longius progressi, cum hoste cominus manum
consererent. At Lacedæmonii altero hoc periculo, eoque prorsus
insperato, circumventi, non tamen aciem turbarunt; quin contra levem
armaturam conversi magno conatu eam ut funderent conabantur: sed quum
velites facile, nempe quos nulla armorum impedimenta retardabant,
subterfugerent, trepidatio primum, tum ira vehemens Lacedæmoniis
incessit. (6) Est vero ita natura comparatum, ut homines ægerrime sibi
temperare queant, si quid præter dignitatem accidat. Quare tum et qui ex
Spartanis vulnera jam acceperant, et quicunque interfectis comitibus
expeditos adorti fuerant primi, in eam partem incumbebant, quo se
velites illi intulissent, ac retrocedentes longiore persequebantur
excursu. At Messeniorum levis armatura, quo ante cœperant modo, eos
ipsos, qui locum obtinerent suum, et cædebant et missilibus figebant:
jam vero si insequerentur illi, aversi cito elabebantur ac rursus ad
suos se recipientes a tergo urgebant. (7) Hæc passim faciebant etiam
alii in alias hostilis aciei partes. Interea gravior Messeniorum et
sociorum armatura Spartanos suæ aciei oppositos urgebant audacius,
Postremo Lacedæmonii prœliandi mora et vulneribus fatigati et a
velitibus novo quadam more disturbati solverunt ordines. Terga jam
vertentes iidem velites vel gravioribus affecerunt incommodis. (8)
Certum cæsorum Lacedæmoniorum numerum in ea fuga prodere non possum;
magnum tamen fuisse et ipse crediderim. Jam vero aliis domos cuique suas
reditus periculo carebat: at Corinthiis res fuit discriminis plenissima,
quum per hostilem agrum transeundum esset, sive per Argivorum sive per
Sicyoniorum fines reverterentur.