_ Sexto anno post Lacedæmonii contra Ithomen exercitum ducunt — cum
Messeniis æquo Marte pugnant — in hac pugna Euphaes rex vulneribus
confectus moritur — Aristodemus rex a Messeniis electus bellum
continuat. _
Lacedæmonii de oraculo illo certiores facti, rebus suis magnopere
diffidebant tam ipsi quam reges, quum ad reliqua tum ad pugnam
capessendam segniores facti.
Anno demum post Lycisci ex Ithome fugam sexto Lacedæmonii, quum
perlitassent, Ithomen duxerunt. Sed Cretenses aberant; et Messeniis
etiam socii minus præsto fuerunt. Suspecti enim jam tum erant Spartani
quum aliis Peloponnesiis, tum vero Arcadibus et Argivis maxime. Ac
Argivi quidem clam auxilia ad id bellum decreverunt, privatæ militiæ
nomine potius quam de communi consilio. (2) Arcadibus aperte expeditio
indicta: sed neque hi satis mature venerunt. Nam oraculi fiducia facile
Messenios adduxit, ut belli aleam experirentur sociorum copiis non
expectatis. Fuit hoc secundum prœlium eventu ipso non valde diversum a
superiore. Pugnantes etiam tum lux defecit: sed neutrum in hac pugna
cornu nec manipulum vi repulsum memorant. Neutra enim acies, quem ab
initio instituerat, ordinem servavit, verum fortissimi quique in medium
agmen ab utraque parte prodierunt: ibique multo acerrimum exstitit
certamen. (3) Ipse enim Euphaes audacior, quam regem decebat, et
intemperantius in Theopompi cohortem invectus vulnera multa et ea
letalia accepit. Humi stratum et animam prope agentem, paululum tamen
etiamnum spirantem, ad se rapere Lacedæmonii conati sunt. Ibi exarsere
in pugnam Messeniorum animi. Incitabat eos in regem suum pristina
benevolentia, neque minus retinendi decoris studium: atque animas quidem
suas manifesto periculo objicere et ad unum omnes pro rege cædi satius
ducebant, quam deserto eo quenquam superstitem esse. (4) Euphais casus
et pugnæ tempus produxit et utriusque exercitus virtutem incendit.
Relatus in castra Euphaes ac paululum recreatus suos ex eo certamine
sensit non inferiores discessisse. Paucis vero post diebus e vita
excessit, quum annos regnasset tredecim ac totum regni tempus eum
Lacedæmoniis bellando consumsisset. (5) Is quum sine liberis moreretur,
regnum populi arbitrio permisit. Cleonnis et Damis cum Aristodemo
contendere, quod se quum cetera vitæ dignitate, tum rebus belli gestis
præstantiores putarent. Antander enim in pugna ceciderat morte pro
Euphae oppetita. Adversabantur præterea vatum duorum, Epeboli et
Ophionei, sententiæ, non esse dicentium Æpyti et ejus posterûm imperium
homini filiæ cæde polluto decernendum. Nihilominus obtinuit per
suffragia regnum Aristodemus. (6) Ophioneus hic Messeniorum vates, quum
ab ortu cæcus esset, hujusmodi divinationis genere utebatur: quærebat de
consultoribus suis, quid quisque vel privatim vel publice egisset;
exinde futura conjiciebat. Aristodemus autem regnum adeptus, et populi
in omni re æqua semper studiosissimus erat; et optimates quum ceteros,
tum inprimis Cleonnin et Damin quovis honore dignabatur. Idem etiam
studiose socios colens; per legatos Arcadum, Argivorum et Sicyoniorum
primoribus munera misit. (7) Enimvero bellum Aristodemo imperante
utrinque paucis in hostilem agrum populatoribus immittendis et
incursionibus sub ipsa messis tempora faciendis gestum. Et cum Messeniis
missi etiam ab Arcadibus milites in Laconicum agrum excurrere: quum
interea Argivi neutiquam ex professo Lacedæmonios lacessere auderent:
ita tamen omnia comparabant, ut contra eos, si pugna commissa esset,
omnino prœlium cum Messeniis inituros appareret.