CAPUT IX.

_ Messenii post hanc pugnam calamitatibus afflicti in montem et urbem

Ithomen secedunt — Delphos mittunt ad oraculum consulendum — ad

oraculi effatum exsequendum virginem ex Æpytidarum genere quærunt —

Aristodemus filiam immolandam tradit, ac dein ipse illam interficit.

_

Post eam pugnam Messeniorum res multis cœptæ calamitatibus affligi:

primum quidem, quod immodica in urbium præsidia erogata pecunia, jam

unde exercitum alerent, non habebant: deinde et servitia ad Lacedæmonios

perfugiebant: postremo morbus quidam pesti assimilis etsi non ad omnes

est grassatus, magnam tamen rebus cunctis perturbationem attulit. De

summa rerum consulentibus placuit pleraque oppida, quæ in meditullio

sita essent, deserere, in Ithomen vero montem secedere. (2) Erat in eo

oppidum non ita magnum, cujus factam esse ab Homero in Græcorum copiis

recensendis mentionem credunt, quum «Ithomen salebrosam» dicit. Facta

huc secessione vetera mœnia, quatenus sat esset toti quæ illuc

convenerat multitudini tuendæ, ampliarunt. Erat locus ceteroqui natura

egregie munitus. Nam et mons ipse nulli est eorum, qui intra Isthmum

sunt, magnitudine inferior: et in illa præsertim parte, ubi urbs erat,

aditu difficillimus. (3) Statuerunt etiam Delphos mittere legatos qui

oraculum consulerent. Missus itaque est Tisis Alcidis filius, vir quum

ceteris laudibus præstans, tum vero divinandi sollertiæ maxime deditus.

Hunc Delphis redeuntem ex insidiis Lacedæmoniorum aliquot de præsidio ab

Amphea adoriuntur: sed enim acriter se defendentem et repugnantem capere

non potuerunt: hominem certe urgendi finem non prius fecerunt, quam vox

audita, a quo missa incertum, ORACULI NUNCIUM DIMITTE. (4) Ac Tisis

quidem Ithomen reversus regi responsum exponit, neque ita multo post ex

illis vulneribus diem obiit suum. Convocatis in concionem Messeniis

oraculum Euphaes recitat:

Nescia viri puella geniis inferis

Æpytidûm ab alto sorte ducta sanguine

det colla nocturnis secanda cædibus.

Si spes fefellit, vos ab alio sumite

libenter offerente virginem neci.

Oraculi voce audita, virgines statim omnes ex Æpytidarum familia sorti

commissæ. Quumque Lycisci filia ducta fuisset, eam Epebolus vates

sacrari vetuit, quod diceret non esse e Lycisco genitam; verum uxorem

Lycisci eam sibi, quum sterilis esset, supposuisse. Interea dum vates

hæc ad populum agit, Lyciscus abducta puella Spartam transfugit. (5) Quæ

res ubi vulgata est, quum Messeniorum mentes vehementer commovisset,

Aristodemus, et ipse ex eadem Æpytidarum gente, vir et ceteris vitæ

ornamentis et bellica virtute Lycisco clarior, ultro filiam immolandam

obtulit. Verum hominum plerumque in rebus gerendis alacritatem nihilo

fere minus Fatum, quam calculos fluviorum limus, obruit. Nam patriam

præclaro facinore servare cupienti Aristodemo objecit se hujusmodi

offensio. (6) Messenius civis, cujus nomen non proditur, forte

Aristodemi filiam amabat ac propediem erat uxorem ducturus. Is itaque

statim cum Aristodemo disceptare, negans, quæ sibi desponsa esset, in

patris eam amplius esse potestate: suum esse, qui sponsus sit, in illam

jus omne. Qua ratione quum parum proficeret, deinde impudenti mendacio

vitiatam a se puellam et gravidam jam esse affirmat. (7) Qua pertinacia

eo furoris Aristodemum impulit, ut filiam statim occideret et ejus utero

exciso plane omnibus ostenderet non fuisse prægnantem. Ibi alium jussit

Epebolus vates filiam devovere; nam Aristodemi filiæ cædem nihil ipsis

prodesse: interfectam enim eam a patre, non diis illis, quibus Pythia

jusserat, mactatam. (8) Hæc populum docente vate, Messeniorum multitudo

ad interficiendum procum puellæ ruebat: quippe qui et Aristodemum

parricidii obligasset et ipsis salutis suæ spem in dubium revocasset.

Erat ille Euphai ut qui maxime amicus. Persuadet itaque Euphaes

Messeniis, consummatum esse oraculum puellæ cæde; quæque ab Aristodemo

patrata sint, sufficere ipsis debere. (9) Ei vehementer Æpytidæ omnes

assensi sunt, quod nihil malebant eorum unusquisque, quam liberari se

devovendæ filiæ metu. Atque regis orationi obtemperantes concionem

solvunt, ad sacraque deorum et festos ludos se convertunt.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 124 / 497 题