CAPUT VIII.

_ De prœlio a Messeniis cum Lacedæmoniis commisso et fortiter utrinque

factis narratio. _

Ubi vero duces utrinque signum dederant, cursu Messenii in Lacedæmonios

effusi impressionem fecerunt: quippe qui ira concitati mortem cupidius

oppeterent et pro se quisque prior pugnæ aleam experiri festinarent.

Lacedæmonii et ipsi gressum contra alacriter tulerunt: caverunt tamen

quammaxime, ne turbatis ordinibus acies solveretur. (2) Quum jam prope

esset ut congrederentur, primum minis, armorum motu ac trucibus se

invicem oculis lacessebant; contumeliæ etiam utrinque jactatæ:

Lacedæmonii servos esse suos Messenios dicere, nihilo illos quidem

Helotis liberiores: at contra Messenii ad impium illos facinus

aggressos, qui incensi dominandi cupiditate cognatis suis negotium

facesserent et quum aliorum qui Dorico nomini patrii essent dii, tum

vero Herculis ipsius numina læderent. Jam vero quum a probris ad manus

ventum esset, acriter se vicissim impellere. Majore vero impetu hostem

Lacedæmonii trudebant. Urgebat jam vir virum cominus. (3) Et bellandi

quidem arte atque exercitatione superiores erant Lacedæmonii, quin etiam

numero. Erant enim in eorum potestate finitimi jam prope omnes iidemque

ejus belli socii Asinæi: porro Dryopes, ab Argivis ætate una ante

sedibus suis pulsi, quum Lacedæmonem supplices venissent, jam

necessitate adducti arma conjunxerant. Contra levem vero Messeniorum

armaturam Cretenses venerant sagittarii, mercede conducti. (4) Messenios

quidem quum desperatio tum pariter mortis contemptus incitabat: quum et

quæ paterentur omnia iis, qui patriam suam maxime illustrem esse

vellent, necessaria potius quam gravia ducerent, quæ vero facerent, quo

alacritatis essent pleniora, eo magis ad hostis conatus debilitandos

apposita. Et eorum sane multi extra agmen suum prosilientes præclara

edebant summæ virtutis facinora: quin et in iis, qui letalibus acceptis

vulneribus jam prope animam agerent, vigor ille apparebat, qui solet a

desperatione proficisci. (5) Audiebantur mutuæ cohortationes. Viventes

namque et integri saucios hortabantur, ut priusquam fato suo

defungerentur se dignum aliquid gererent, quo possent mortem cum

voluptate oppetere. Saucii rursus, quum dilabi jam vires sentirent neque

possent amplius spiritum retinere, superstites monebant, ne se

deteriores essent neve committerent, sua ut mors nihil omnino patriam

juvisse videretur. (6) At Lacedæmonii pugnæ initio neque se vicissim

adhortabantur neque ad inopinata audaciæ specimina tam promti erant quam

Messenii: verum, qui a pueris bellicas artes essent edocti, se intra

densiorem phalangem continebant, quod hostem sperabant neque tam diu in

acie persistere neque in armis laborem nec vulnera perpeti posse. (7)

Propria hæc in utraque acie quum quod ad facinora tum quod ad animos

pugnantium attinet fuere. Commune illud fuit utrisque, quod nemo vel

cædem deprecabatur vel in pecunia salutis spem repositam habebat.

Diffidebant enim fortasse propter odii magnitudinem, se quicquam

profecturos: et, quod caput fuit, priora facta nolebant dehonestare. Jam

qui hostem interficiebant, neque se gloriose jactabant neque probra

omnino ulla jaciebant: in neutram enim erat partem spes propensior, utri

essent utris e certamine superiores discessuri. Accidebat in primis

insignis illis mors, qui jacentem spoliare aggrediebantur: vel enim

nudata aliqua parte corporis missilibus figebantur, vel de improviso

quum aliud agerent cædebantur; vel ab iis ipsis etiam, quibus spolia

detrahebant, adhuc spirantibus confodiebantur. (8) Fuit et regum ipsorum

illustris dimicatio. Theopompus intemperantius se in Euphaem infesto

telo intulit. Euphaes in se vadentem conspicatus, Antandrum appellans:

«Non sunt, inquit, quæ Theopompus molitur, diversa a Polynicis, a quo

oriundus est, ausis. Ille enim quum adversum patriam ab Argis exercitum

duxisset, sua manu fratrem occidit, et ab eo vicissim est interemptus.

Iste etiam quærit Herculis posteritatem eodem parricidii scelere

contaminare, quo Laii et Œdipodis familia se polluit. At enim non

discedet ille satis lætus a prœlio.» Hæc dicens et ipse in hostem

invasit. (9) Ibi totum prœlium, quod fatigatis in utraque acie militibus

jam prope elanguescebat, confirmatis corporibus et aucto mortis

contemptu acrius exarsit. Quare primis congressibus primæque signorum

collationi instaurata pugna prope similis, si quibus forte spectare

licitum fuisset, videri potuit. Postremo Euphais globus, qui

electissimis viris constabat, versa jam prope immodica illa audacia in

furorem, virtute etiam sua usus, in adversum hostem impetu facto

Theopompum ipsum loco deturbant et Lacedæmonios sibi oppositos in fugam

vertunt. (10) Sed alterum, cœpit Messeniorum cornu graviter laborare.

Quum enim Pytharatus cecidisset, qui in ea agminis parte steterant, duce

jam amisso et ordines deseruerunt [et turbulentius pugnaverunt, neque

tamen] animum desponderunt. Non tamen aut fugientes Messenios Polydorus,

aut Lacedæmonios est Euphaes insecutus. Satius enim Euphaes et

Messeniorum principes esse putarunt, laborantibus suis opem ferre. Non

tamen cum Polydoro ejusve cohorte manum conseruerunt. (11) Nox enim jam

omnia tenebris obduxerat. Ipsos etiam Lacedæmonios, quominus abeuntem

hostem insequerentur, plurimum quidem locorum ignoratio deterruit. Erat

præterea etiam patria ipsis disciplina, qua in fugam versos hostes non

urgebant cupidius: quod providentius curandum putabant ne turbarentur

ordines, quam ut fugientem unum et alterum cæderent. Media utrinque

acies, hinc Euryleonte, illinc Cleoni duce, æquo Marte pugnavit. Nox

superveniens horum quoque certamen diremit. (12) Dimicatum in hoc prœlio

est ex utraque parte gravi maxime peditum armatura. Equestres enim copiæ

et parvæ fuere et nihil omnino memoria dignum gesserunt: nondum enim

illo tempore Peloponnesii equitandi peritiam fuerant adepti. Expediti

vero Messeniorum et Lacedæmoniorum Cretenses sagittarii ne congressi

quidem sunt, quod more majorum utrique in pedestris aciei subsidiis

steterant. (13) Postero die sub primam lucem neutri pugnam aggredi aut

erigere tropæum occuparunt. Ubi jam processit dies, de cadaveribus

tollendis per caduceatores pactis induciis ad suos se uterque exercitus

humandos convertit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 123 / 497 题