CAPUT VI.

_ De belli Messeniaci denominatione ejusque scriptoribus — de Aristomene

ejusque ætate — Messenii, Amphea capta, ad Stenyclerum concionem

populi habent, et bellum parant. _

Sed antequam bellum conscribam et quæ utrique bellantium parti divinitus

patienda aut facienda obvenerunt, statui Messenii hominis res gestas et

ætatem exquirere. Hoc igitur bellum, quod a Lacedæmoniis eorumque sociis

cum Messeniis et iis populis, qui auxilia Messeniis miserunt, gestum

est, non ab iis, qui. priores arma ceperunt, nomen duxit, uti Medicum

vel Persicum et Peloponnesiacum, sed a Messeniorum clade Messeniacum est

appellatum, sicuti et illud, quod ad Ilium Græci gesserant, pervicit

usus ut Trojanum, non Græcum, appellaretur. Hoc ipsum Messeniacum.

bellum perscripsere Rhianus Benæus versibus, soluta oratione Prienensis

Myron: (2) sed eorum neuter a belli initio ad finem perpetua serie est

omnia persecutus. Nam arbitratu uterque suo partem ejus belli, sibi quam

voluit, assumsit. Myron ab Ampheæ eversione exorsus, omnia deinceps

conscripsit, quæ usque ad Aristodemi mortem consecuta sunt: atque eum

historiæ suæ finem præscripsit. At Rhianus primum bellum prorsus non

attigit, verum ea duntaxat, quæ Messeniis post defectionem a

Lacedæmoniis evenerunt. Sed neque hæc omnia singillatim literis

mandavit: verum quæ post pugnam gesta sunt eam, quæ ad Fossam Magnam quæ

dicitur commissa est. (3) Messenium igitur Aristomenem, cujus maxime

causa hanc feci de Rhiano et Myrone mentionem, quod is scilicet primus

et omnium maxime Messeniorum nomen virtute sua illustrarit: eum, inquam,

virum Myron Prienensis inseruit quidem ille historiæ suæ; verum Rhiano

in suo poemate Aristomenes nihilo est obscurior, quam Homero in Iliade

Achilles. Quum itaque inter illos plane non conveniat, reliquum mihi

illud est ut eorum alterius, non utriusque, auctoritatem rejiciam.

Rhianus quidem majorem veritatis de Aristomenis ætate rationem habuisse

videtur: (4) Myron vero, quod facile ex aliis ejus scriptis cognoscas,

atque ex hoc inprimis Messeniaco ejus opere, parum omnino, quam

probabilia diceret, attendit. Scriptum enim reliquit, Lacedæmoniorum

regem Theopompum ab Aristomene interfectum, paulo antequam e vita

decederet Aristodemus: quum Theopompum neque in prœlio neque alio quovis

mortis genere occidisse compertum habeamus ante confectum plane bellum,

quando hic ille Theopompus fuit, qui bello finem imposuit. (5) Ejus rei

testimonio sunt Tyrtæi elegi:

Regi olim nostro divum curæ Theopompo,

per quem Messene lata choris capitur.

Viguit itaque mea quidem opinione Aristomenes posteriore bello: cujus

res gestas, quum ad eam belli partem nostra oratio pervenerit,

accuratius persequar.

6. Messenii ubi primum captam Ampheam cognoverunt ex eorum sermone, qui

cladem effugerant, ex omnibus civitatibus Stenyclerum in unum

convenerunt. Ubi vocato ad concionem populo optimi quique priori loco ac

postremo rex ipse exterritos hominum animos confirmarunt, quum dicerent,

non esse protinus ob Ampheæ oppressionem de universi belli exitu ex isto

casu judicium faciendum, neque omnino esse ad id bellum gerendum quam se

apparatiores Lacedæmonios. Illos quidem ad res bellicas longioris

temporis afferre exercitationem; sibi vero necessitatem impositam ad

excitandos ad virtutem animos acriorem. Causam præterea suam fore diis

ipsis favorabiliorem, quum et fines suos defenderent et hostes ipsi

nulla injuria lacessissent.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 121 / 497 题