CAPUT V.

_ De iis, quæ Messenii contradicentes narrant et quibus Lacedæmoniorum

avaritiam coarguunt — Messenii de Polychare tradendo deliberantes in

partes et pugnam discedunt, in qua Androcles interficitur — Euphae

Messeniorum regnum obtinente Lacedæmonii, bello haud indicto, clam

Ampheam, Messeniorum urbem, oppugnant et capiunt — de Atheniensium

illius temporis magistratibus. _

Contra de Teleclo dicunt Messenii, quæ a me jam sunt exposita. Æpytum

etiam ostendunt Cresphontis filium ab Aristodemi filiis restitutum. Non

fuisse id facturos, si quid illis cum Cresphonte fuisset dissidii. (2)

Deditum a se in pœnam non fuisse Polycharem, quod neque ipsi sibi

dedidissent Euæphnum: voluisse tamen se, vel apud Argivos, qui utriusque

civitatis essent consanguinei, vel in Amphictyonum consilio causam

cognosci; voluisse rem eandem Areopagitarum sententiis committere, quod

judicium illud de cæde apud Athenienses jam pridem fuerat constitutum.

(3) Verum non eam bellandi causam Lacedæmoniis dicunt fuisse, sed

immodica illos avaritia inflammatos, et se opprimere insidiis voluisse

et alia multa designasse. In exemplum Arcadas et Argivos adducunt,

quorum fines carpendi finem nullum illi fecerint. Commemorant præterea

Crœsi donis delinitos, primos e Græcis cum barbaris amicitiam iniisse:

quo sane tempore Crœsus quum alios Asiæ populos Græcanicos, tum Cariæ

continentem terram, quam Dores incolunt, imperio suo adjecerit. (4)

Addunt, Delphici Apollinis templo a Phocensium ducibus direpto ejus

sacrilegii non privatim solum Spartæ reges et optimates, verum et ipsum

publice Ephororum magistratum ac senatum participem fuisse. Denique quo

eximie arguant, Lacedæmonios nihil lucri causa non semper ausos,

societatem iis cum Apollodoro Cassandriæ tyranno initam exprobrant. (5)

Sed cur postremum hoc factum tam acriter incessant Messenii, non est

mihi propositum hoc loco afferre. In Apollodori quidem tyrannide

tollenda, etsi neque tam diu neque tanto animi ardore bellatum est,

Cassandrensium tamen calamitates facile Messeniorum infortunia

adæquerunt. Et ad hujusmodi sane causas uterque populus belli initia

refert.

6. Venere tunc ad Messenios Lacedæmoniorum legati, qui dedi sibi

Polycharem postularunt: at Messeniorum reges relaturos ea de re se ad

populum responderunt, ac deinde per publicas literas, quod populus

jussisset, Spartanos rescituros. Quare quum profecti jam essent legati,

concione vocata, sententiæ dictæ sunt valde diversæ. Androcles enim

Polycharem auctorem impii et nefarii facinoris dedendum omnino censebat;

Antiochus vero quum alia contra dixit, tum illud inprimis miserrimum, si

Polychares ante oculos Euæphni pœnas penderet: et enumerabat, quam multa

et quam gravia essent futura, quæ perpeti illum necesse foret. (7)

Postremo eo contentio evasit, ut a sua alterutrius factione arma

caperentur. Verum brevi finem habuit ea dimicatio: nam qui cum Antiocho

erant, multo superiores numero quum essent, et Androclem ipsum et earum

partium potentissimum quemque interemerunt. Antiochus quum solus regnum

occupasset, per literas Spartanis denunciat, se iis judicum consiliis,

quæ ante nominavimus, totam controversiam commissurum. At illi nihil

omnino tabellariis respondisse dicuntur. (8) Paucis post mensibus quum

in demortui Antiochi locum regnare cœpisset ejus filius Euphaes,

Lacedæmonii neque per legatum indixerunt bellum Messeniis, neque omnino

aperte eorum amicitiæ renunciarunt, verum quam maxime potuerunt

clandestinis consiliis bello apparato jusjurandum conceperunt, non esse

arma se posituros, neque bellandi diuturnitate, si forte bellum in

longinquum tempus duceretur, neque ullius cladis magnitudine, priusquam

agros et urbes Messeniorum vi captas imperio adjecissent suo. (9) Hæc

ante jurati noctu copias Ampheam versus eduxerunt; Alcamene, Telecli

filio, exercitus duce constituto. Fuit Amphea in Messenia Laconiæ

finitimum oppidum, non magnum illud quidem, sed in præcelso colle situm,

circumfluens aquarum perennium copia. Opportunus alioquin visus est

locus, unde omnis se belli apparatus effunderet. Oppidum itaque capiunt

patentibus portis nec ullo obstante præsidio. Messenii, qui sunt intus

deprehensi, omnes ad unum interfecti, in ipsis cubilibus alii, alii

vero, quum animadversa calamitate ad templa et aras deorum supplices

confugissent; pauci omnino periculum effugerunt. (10) Hc prima fuit

Lacedæmoniorum adversus Messenios expeditio, altero anno nonæ

Olympiadis, qua Messenius Xenodocus de stadio victor renunciatus est,

quum Athenis nondum sorte annui magistratus ducerentur, quod scilicet

civitas ea Melanthi posteros, qui sunt Medontidæ appellati, regia

potestate exuit et pro ea magistratum gerere jussit legibus constitutum:

deinde cavit ne ultra annos decem imperium continuarent. Quo itaque

tempore Amphea capta est, Æsimides, Æschyli filius, apud Athenienses

quintum annum summæ reipublicæ præerat.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 120 / 497 题