_ Phinta regnante Messenii primum chorum in Delum mittunt et prima inter
Messenios et Lacedæmonios discordia exoritur — ejus causa narratur —
Phintæ filiis regnantibus primum bellum Messeniacum suscipitur — de
bubus Polycharis ab Euæphno venditis, causa belli, narratio. _
Jam vero Phinta regnante, Sybotæ filio, Apollini primum Messenii sacrum
cum virorum choro Delum miserunt. Iis canticum quo deum salutarent
(Prosodium appellant), fecit Eumelus: et hæc certe carmina sola sunt,
quæ Eumelum fecisse pro comperto habetur. Hujus ipsius Phintæ temporibus
discordiarum semina inter Messenios et Lacedæmonios exstitere. Causa in
dubio est; hujusmodi tamen fuisse narratur. (2) In Messeniorum finibus
Dianæ Limnatidis cognomento templum est, commune solis Dorum Messeniis
et Lacedæmoniis, nulli præterea civitati. Ad illud templum missas a se
sacrorum causa virgines violatas a Messeniis Lacedæmonii commemorant, ac
regem etiam suum Teleclum Archelai filium, Agesilai nepotem, Dorysso,
Labota, Echestrato, Agide, proavis oriundum, injuriam propulsare
conantem, interemptum: et ipsas quidem virgines dedecus voluntaria morte
redemisse. (3) At Messenii narrant, ad templum venientibus primoribus
suis a Teleclo insidias factas. Nam quum Messeniam Lacedæmonii propter
agri bonitatem inprimis appeterent, disposuisse illum impuberes
Spartanos in morem virginum ornatos cum pugionibus, qui illos ex
improviso sedentes adorirentur. Ibi Messenios ad vim arcendam
accurrisse, et quum Teleclum ipsum, tum vero impuberes illos omnes
occidisse. Lacedæmonios quidem, quod esset facinus publico consilio
patratum, conscios a se injuriam profectam, ob Telecli cædem ut pœnas
repeterent in animum non induxisse. Hæc ab utrisque prodita sunt: credat
vero quisque proinde atque in alterutram sit studiis civitatem
propensior.
4. Post hæc, exacta ferme ætate una, Alcamene Telecli filio Spartæ
imperante, ex altera vero regia familia Theopompo Nicandri filio, qui
per posteritatis gradus sex a Charillo, Polydecte, Eunomo, Prytanide,
Euryponte descendit, in Messeniis vero Antiocho et Androcle Phintæ
filiis, utriusque populi simultas in apertum bellum erupit. Priores
Lacedæmonii arma cepere, quum causa accessisset ejusmodi, ut ad
permovendos qui jam essent odio exulcerati et belli omni modo cupidi,
non solum sufficeret, sed specie quoque honestissima esset: jure tamen
et disceptatione controversiam omnem dirimere potuissent, si animi ad
pacem fuissent propensiores. Res in hunc modum gesta est. (5) Polychares
quidam Messenius fuit, quum cetera minime obscurus, tum vero Olympica
palma nobilitatus. Quarta enim Olympiade, quum apud Eleos unicum esset
de stadio certamen, victor renunciatus est. Is boves habuit multas:
quibus alendis quum propria non suppeditarent pascua, locavit eas
Spartano homini Euæphno in ipsius agro pascendas, ea mercede, ut esset
fructus, qui e bubus perciperetur, particeps. (6) Erat autem Euæphnus
ejusmodi homo, ut lucro injusto fidem posthaberet: alioqui disertus et
blandus. Is mercatoribus, qui in Laconiam navibus venerunt, armenta
venundedit; atque inde ipse nuncius ultro ad Polycharem venit, prædones
excursione in eum agrum compascuum facta extortaque sibi per vim præda
boves et simul bubulcos abegisse. Interea dum is fallaciter commentum
Polychari persuadet, de bubulcis unus a mercatoribus aufugit. Qui
reversus Euæphnum ibi apud dominum deprehendit et coram Polychare
redarguit. (7) Convictus is quum pernegare non posset, ad preces
confugit, supplexque id sibi ut ignosceret quum Polycharem ipsum tum
ejus filium rogabat: magnam enim vim in hominum natura quum alia habere
multa, tum nihil esse lucri cupiditate ad animos cogendos valentius.
Indicavit Euæphnus, quanti boves venditæ essent; ac se pretium
repositurum, si Polycharis filius secum isset, repromisit. In Laconiam
ubi venerunt, fœdius multo addidit Euæphnus sceleri scelus: adolescentem
interficit. (2) Ejus rei immanitate commotus Polychares, Lacedæmonem
ventitans ad reges et Ephoros de filii cæde assidue multisque cum
lacrimis ad tædium usque querebatur: exponobat insuper, quas ab eo
homine, quem sibi hospitem adsciverat cuique præ cunctis Lacedæmoniis
fidem habuerat, injurias accepisset. Verum quum eadem apud omnes
magistratus iterando nihil omnino ad rei pœnam profecisset, jam mentis
parum compos furorique suo nimis indulgens, spreta sua salute, in
quemcunque incidisset Lacedæmoniorum, eum tanquam hostem morte multabat.
Ejus belli itaque causas Lacedæmonii præ se ferunt, tum quod Polychares
sibi deditus non esset, tum quod Teleclum Messenii oppressissent: præter
antiquas simultates ob commissam a Cresphonte in sortitione fraudem
susceptas.