CAPUT III.

_ Apharei domo exstincta, Messeniorum regnum ad Nestorem pervenit — de

Æsculapii filiorum expeditione contra Ilium — Nelei posteri ab

Heraclidis ejiciuntur et Cresphontes cum Aristodemi filiis de

Messenia sortitus fraude illa potitur — de Cresphontis et ceterorum

regum urbibus regiis, atque illius nece — Cresphontis filius

superstes, Æpytus, ab Arcadibus in regnum restituitur, ejusque

posteri Æpytidæ appellantur — de Glauco, Æpyti filio, ejusque

posteris regnum Messeniæ obtinentibus. _

At enim posteaquam Apharei liberi cum Dioscuris patruelibus suis de

bubus dimicarunt, et Lynceum Pollux occidit, Idas vero fulmine ictus

fato suo perfunctus est, Apharei domus tota, maribus omnibus consumtis,

deleta est: tunc Messeniorum imperium ad Nestorem Nelei filium delatum:

penes quem quum cetera omnia, tum vero quæ Idæ regno continebantur,

fuerunt: iis tamen populis exceptis, quibus Æsculapii liberi imperarunt.

(2) Æsculapii enim filios e Messenia tradunt ad obsidendum Ilium

venisse: natum siquidem Æsculapium Arsinoe Leucippi filia, non Coronide.

Ac Triccam sane desertum quendam in Messenia vicum appellant, et versus

Homeri in testimonium afferunt, quibus Machaonem Nestor sagitta

percussum benigne consolatur. Neque enim, inquiunt, tantam omnino

benevolentiæ significationem ille dedisset, nisi et vicini et gentilis

casu regis commotus fuisset. Confirmantur hæc, quæ de Æsculapii filiis

dicuntur, eo quod et Machaonis monumentum Gereniæ ostenditur, et Pheris

fanum Machaonis liberûm. (3) Jam vero confecto bello Trojano, quum diem

suum post reditum Nestor obiisset, Dorum expeditio et Heraclidarum

reditus duabus post ætatibus e Messenia Nelei posteros ejecit. Verum hæc

quasi cumulus quidam iis accedunt, quæ de Tisameni rebus narravi. Sed et

illud restat exponendum. Quum Temeno Dores Argos assignassent, ab illis

Cresphontes terram sibi Messeniam depoposcit, quippe qui Aristodemo natu

fuit major. (4) Aristodemus enim ipse e vita jam excesserat: Theras vero

Autesionis filius majorem in modum Cresphonti adversabatur, Thebanus

ille quidem origine et Polynicis Œdipi filii atnepos. Tutelam enim is

tunc Aristodemi filiorum gerebat, quod eorum erat avunculus ex matre:

uxorem siquidem duxerat Aristodemus Autesionis filiam nomine Argiam.

Cupiebat Cresphontes omni modo Messeniam sibi assignari: quare Temenum

precibus adit, et ubi eum sibi conciliavit, tum scilicet ei committit

sortitionem. (5) Ille in situlam, quum eam jam aqua complesset, sortes

Aristodemi filiorum et Cresphontis mittit, re ita constituta, ut sors

utra prior exiisset, illi Messenia adjudicaretur: et quidem Aristodemi

liberûm sortem e siccata sole argilla, Cresphontis e coctili laterculo

fecit. Quo factum est ut, illa soluta, hæc constiterit, et per eam

Cresphonti Messenia obtigerit. (6) Neque vero prisci Messenii a Doribus

ejecti sunt. Nam facile illi et Cresphonti, novo regi, paruerunt, et

Dores in agri partem receperunt: atque eo libentius, quod invidiosa jam

erat apud ipsos regum superiorum potentia, qui erant Minyæ ab Iolco

oriundi. Uxorem vero Cresphontes Meropen duxit, Cypseli filiam, Arcadum

tunc regis; e qua quum alios suscepit filios, tum vero qui natu minimus

fuit, Æpytum. (7) Ac sibi quidem et liberis regiam Stenycleri

ædificavit, quum ante reges alii ab initio, et ipse etiam Perieres,

Andaniæ habitassent. Aphareus quoque posteaquam Arenen munivit, in ea

cum liberis imperii domicilium habuit. At Nestori ejusque posteris Pylos

regia fuit. Postremo Cresphontes Stenycleri regem habitare voluit. Hunc

opulenti, quod populariter nimis plebem esset amplexus, ejusque liberos

occiderunt, (8) Æpytus vero solus, quod apud Cypselum maternum avum

adhuc puer educabatur, parenti et fratribus superstes fuit. Illum jam

adultum Arcades in Messeniorum regnum, et una cum Arcadibus Dorum reges,

Aristodemi videlicet filii, et Isthmius (_?_) Temeni filius,

restituerunt. Æpytus paterno regno recepto patris primum interfectores,

quique ejus fuerant cædis auctores, ultus est: deinde conciliata sibi

obsequiis nobilitate, plebe largitionibus delinita, eo pervenit honoris,

ut Æpytidæ posteri jam omnes appellati sint, quum ante Heraclidæ

dicerentur. (9) Hujus filius Glaucus, a patre accepto imperio, par illi

fuit in omnes ordines officio et æquitate, deorum vero cultu multo

superior. Etenim quum Jovis templum, quod in Ithomes vertice fuit,

præterquam a Polycaone et Messene, nullis per Dores afficeretur

honoribus, Glaucus his quoque auctor exstitit ut illum colerent. Idem

Machaoni Æsculapii filio primus in Gerenia rem divinam fecit, et Messenæ

Triopæ filiæ solita heroibus decerni munera dedicavit. Glauci filius

Isthmius Gorgaso etiam et Nicomacho Pharis templum erexit. (10) Isthmio

Dotadas genitus: qui ad cetera navalia, quæ tunc in Messenia fuerunt,

unum Mothonæ munivit. Succedit Dotadæ filius Sybotas. Is ut reges Pamiso

amni anniversaria sacra facerent jussit, et ut ante magnarum dearum (quæ

ipso etiam regnante Andaniæ celebrabantur) initia Euryto Melanei filio

parentaretur Œchaliæ.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 118 / 497 题