_ Polycaonis filiorum nulla a veteribus fit mentio — de Periere, Melaneo
et Œchalia — Perieris filiis Messeniæ imperium obtinentibus et Arene
urbe — Lyco, qui magnarum dearum initia tradidit, et Apharei filiis
— tribus feminis, quæ ad tumulos maritorum sese interfecerunt. _
Equidem non mediocre adhibui studium, ut discerem, ecquinam Polycaoni e
Messene liberi geniti essent. Evolvi itaque et librum, quæ Magnæ Eœæ
inscriptæ sunt, et Naupactia carmina; omnia præterea, quæ versibus
Cinæthon et Asius de Gentilitatibus perscripserunt: neque omnino
quicquam, huc quod pertineret, comperi. Nam quum Magnæ testentur Eœæ,
cum Polycaone Butæ filio fuisse nuptam filiam Hylli Herculis filii
Euæchmen, in illis certe nulla prorsus vel de Messenes viro vel de ipsa
Messene mentio. (2) Jam vero ætatibus ferme quinque, non amplius, uti
mea fert opinio, exactis, quum nullus jam omnino de Polycaonis posteris
esset superstes, accersiverunt sibi in regnuri Messenii Perierem Æoli
filium: ad eum venisse Messenii dicunt Melaneum, præstantem arcu et
sagittis virum, quique ob artis ejus excellentiam ab Apolline genitus
credebatur. Huic a Periere partem eam regionis attributam, quæ Carnasium
nunc, Œchalia tunc dicta est, accepto scilicet ab uxore Melanei nomine.
(3) Thessali vero et Eubœenses (ut plerumque est de Græciæ rebus
controversa historia) ita inter se dissident, ut illi Eurytium (vicus
est hic ætate nostra desertus) Œchaliam priscis temporibus urbem dicant
fuisse. Ab iis, quæ hac de re sunt Eubœensium sermonibus prodita, nihil
fere dissentit Creophylus in Heraclea sua. At Milesius Hecatæus in Scio
Eretrici agri parte Œchaliam esse scripsit. Verum Messenii quum alias ob
rationes probabiliora quam ceteri mihi dicere videntur, tum inprimis ob
ossa Euryti, de quibus etiam posterius commemorabimus. (4) Perieri
geniti sunt e Gorgophone, Persei filia, Aphareus et Leucippus. Hi patre
mortuo in Messenia regnarunt: auctoritate tamen superior fuit Aphareus.
Hic dum regnaret, Arenen urbem condidit, nomenque ei imposuit a filia
Œbali, uxore sua et eadem sorore ex una et eadem matre genita. Etenim
cum Œbalo nupta fuit Gorgophone: ac bis quidem jam de ea nobis sermo
fuit in superioribus libris, iis quos de Argolica et de Laconica terra
conscripsimus. (5) Hic itaque Aphareus et urbem in Messenia Arenen
condidit, et Neleum, qui erat filius Crethei, filii Æoli, nomine vero
Neptuni, patruelem suum, Peliæ ex Iolco minas fugientem, domo recepit
sua, et agri ei partem maritimam assignavit: qua in parte et aliæ erant
urbes, et Pylos, in qua regiam suam constituit Neleus. (6) Venit autem
Arenen et Lycus, Pandionis filius, quo tempore et ipse Ægei, fratris
sui, metu Athenis profugit: atque hic quidem magnarum dearum orgia
Aphareo et ejus liberis et Arenæ uxori tradidit Andaniam deportata, quod
eodem in loco Messenen Caucon initiaverat. (7) Aphareo filii duo fuere:
natu major et virtute præstantior erat Idas, minor Lynceus. Is (si cui
credi possint, quæ Pindarus dixit) oculis fuit tam perspicacibus, ut in
quercetis per medios arborum truncos cerneret. Hic an liberos
reliquerit, compertum non habeo: Idas quidem filiam habuit Cleopatram ex
Marpessa, quæ Meleagri uxor fuit. Is qui Cypria carmina fecit, ait
Protesilai, qui, quum ad Troadem appulissent Græci, primus exscensionem
facere ausus est: Protesilai inquam hujus uxorem, Polydoram nomine,
filiam fuisse Meleagri, Œnei neptem. Si ergo verum est, tres hæ
mulieres, initio a Marpessa facto, amissis viris semetipsas jugularunt.