CAPUT I.

_ De Messeniorum finibus, saltu Chœrio — Messene Triopæ filia, quæ

regioni nomen dedit — regia Messeniorum urbe Andania — primis

Messeniæ regibus et magnarum dearum initiis a Caucone allatis et a

Lyco, Pandionis filio, perfectis — Methapo, omnis generis sacrorum

auctore. _

Messenii regionis suæ ab ea parte, quam ad Lacones pertinere Imperator

voluit, ad Gereniam fines habent saltum qui nunc Chœrius dicitur. Eam

regionem, quum esset deserta, primos incolas hoc modo tenuisse proditum

est. Mortuo Lelege, qui in ea Græciæ parte, quæ nunc Laconia dicitur, ab

ipso vero Lelegia appellabatur, imperavit, e filiis natu major Myles ei

in regnum successit: Polycaon, quod erat minor, privatam egit vitam ad

illud usque tempus, quo Argivam uxorem duxit Messenen Triopæ filiam,

Phorbantis neptem. (2) Ea, patris dignitate et opibus, quibus ille tunc

præ ceteris Græcis maxime florebat, elata, privatam viri conditionem

ferre non potuit. Comparatis itaque ab Argis et Lacedæmone auxiliis, in

hanc ipsam regionem Polycaon invasit, deque uxoris nomine Messenen

universam nominavit. Urbes vero et alias condidit, et in qua regni sedem

esse voluit, Andaniam. (3) Nam antequam Thebani ad Leuctra prœlium eum

Lacedæmoniis commisissent, atque inde Messenen, quæ hac etiam ætate

exstat, sub Ithome condidissent, nullam omnino existimo urbem eo nomine

nuncupatam. Adducor autem non minimum Homeri versibus. Nam ille in

populis enumerandis, qui ad Ilium venerunt, Pylon, Arenen et alias

nonnullas recensens, nullam prorsus Messenes mentionem fecit. Satis vero

aperte idem in Odyssea significat, populum fuisse, non civitatem unam

Messenios:

Nam pecus ex Ithaca rapuit Messenia pubes.

(4) Apertius vero ubi de Iphiti arcu loquitur:

Illi in Messena sibi in sedibus occurrerunt

Ortilochi.

Ortilochi domum in Messene parvum oppidum Pheras innuit: quod ipsemet

exponit, quo loco de Pisistrati ad Menelaum adventu agit:

Jam Pheras veniunt magni sub tecta Dioclis,

qui satus Ortilocho.

(5) Primi igitur hujus regionis imperium Polycaon Lelegis filius, et

uxor ejus Messene tenuerunt. Ad hanc ipsam Messenen magnarum dearum

initia Caucon Eleusine veniens deportavit. Fuit Caucon Celæni (_Clini?_)

filius, Phlyi nepos. Phlyum ipsum Athenienses e Terra genitum memorant:

quibus assentitur Musæi hymnus Lycomidis factus in Cererem. (6) Magnarum

vero dearum initia, multis post Cauconem annis, Lycus, Pandionis filius,

quam augustissima quamque celeberrima ut essent, effecit. Hac etiam

ætate Lyci Saltum nominant, ubi ille antistites mysteriorum lustravit.

Et esse in Messeniaco agro saltum qui Lyci dicitur, testatur hoc versu

Cretensis Rhianus:

Horrentemque Lyci saltum, jugaque aspera Elæi.

(7) Quod autem hic Lycus Pandionis fuerit filius, aperte declarant

versus, qui sunt ad Methapi effigiem. Nam et Methapus quosdam initiorum

ritus reformavit. Fuit hic quidem Atheniensis patria, initiorum

orgiorumque et cujusvis modi sacrorum designator. Idem vero et Cabirorum

Thebanis initia constituit, et juxta Lycomidarum septum imaginem cum

inscriptione dedicavit. Ea inscriptio quum alia, tum inprimis, quæ

nostræ narrationi fidem faciant, testatur:

(8)

Mercuriique domos lustravi, ** viasque

Primigenæ gnatæ Cereris cum matre, ubi dicunt

Messenen magnis festa instituisse deabus,

quam Caucon Clini Phlyidæ gnatus amavit.

Miror, cuncta Lycus quare Pandione cretus

Andaniam magnis portarit mystica Athenis.

(9) Indicat inscriptio, ad Messenen venisse Cauconem Phlyi nepotem: alia

præterea de Lyco, et illud inprimis, veterem initiorum sedem Andaniam

fuisse. Et consentaneum mihi hoc quoque videbatur, Messenen et

Polycaonem, in qua urbe suam sibi regiam posuissent, in eadem sacrorum

etiam religionem constituere voluisse.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 116 / 497 题