CAPUT XXV.

_ De fluvio Scyra — Pyrrhicho oppido, Sileno, Diana Astratea — Teuthrone

Oppido, Diana Issoria — promontorio Tænaro, portu Achilleo et

Psamatho, atque inferorum cane ab Hercule protracto — Arionis

delphino insidentis signo et fonte olim miro — Cænopoli — Messa

oppido et portu, atque Œtylo urbe. _

Progressi longius a monumento fluvium videant in mare influentem, cui

Scyras nomen. Sine nomine ante fuerat: hoc vero nominis tum accepit,

quum illum classe intravit Pyrrhus Achillis filius, ad Hermiones nuptias

e Scyro proficiscens. Trans amnem eum vetus delubrum est seorsum ab ara

Jovis. Ab isto fluvio quadraginta stadiis abest oppidum Pyrrhichus in

mediterranea continente. (2) Ab eodem Pyrrho Achillis filio nuncupatum,

non defuerunt qui dicerent: alii vero a Pyrrhicho, uno de Curetum deorum

numero. Sunt etiam qui Silenum e Malea profectum hic habitasse dicant.

In Malea quidem educatum Silenum declarant hi versus e Pindari cantico:

Ille robustus, strenuus choreis,

quem Maleæ civis et vir Naidis aluit

Silenus.

Quod vero Silenus etiam Pyrrhichi sit nomine appellatus, nuspiam dixit

Pindarus; sed ejus rei Maleæ incolæ auctores fuere. (3) In ipso

Pyrrhichi foro puteus est. Monstratum sibi a Sileno aiunt. Quodsi puteus

is exaresceret, aquæ penuria valde laborarent. Habent Pyrrhichii intra

fines suos templum Dianæ Astrateæ: causa nominis, quod Amazonum

exercitum hoc aiunt in loco progrediendi finem fecisse. Est etiam

Apollinis Amazonii. Utriusque dei lignea signa sunt. Dedicasse dicuntur

feminæ quæ a Thermodonte venerunt. (4) A Pyrrhicho ad mare descendentes

Teuthrone oppidum excipit. Conditorem produnt incolæ Teuthrantem

Atheniensem. Colunt hi præ ceteris diis Issoriam Dianam. Fontem habent

Naiam. A Teuthrone stadia procul centum et quinquaginta excurrit in mare

Tænarum promontorium, et portus Achilleus et Psamathus. In ipso

promontorio templum est speluncæ in modum ædificatum: in cujus primo

aditu Neptuni signum. (5) Hac Græcorum nonnulli versibus prodiderunt ab

Hercule Orci canem extractum, quum neque meatus omnino ullus per eam

specum subter terram subeat, neque veri omnino cuiquam simile videri

possit, deorum ulla esse subterranea regna, quo animæ conveniant.

Hecatæus quidem Milesius rem non absurdam commentus est: in ea caverna

immanem ac tetrum serpentem lustrum habuisse, qui sit idcirco inferorum

canis dictus, quod, quem morsu impetisset, subita eum veneni vi mori

statim necesse esset. Eum serpentem esse ab Hercule ad Eurystheum

pertractum. (6) Homerus vero (is enim primus Ditis canem, quem Hercules

extraxisset, appellavit) neque nomen ei proprium imposuit, neque de ejus

figura quicquam est fabulatus, uti de Chimæra. Posteriores et Cerberum

appellarunt, et quum cetera cani fecissent similem, tria dixerunt capita

habere, quum tamen Homerus nihilo magis homini illud familiare animal

canem dixerit quam si eum, qui draco esset, Orci canem appellasset. (7)

In Tænaro et alia sunt dedicata monumenta, et ex ære Arion citharœdus

delphino insidens. De Arione quidem et delphino quæ audierat, retulit

Herodotus, ubi res Lydorum exponit. Ego sane in Poroselene delphinum

vidi, qui puero, a quo sanatus fuerat, quum a piscatoribus vulnus

accepisset, quasi mercedem curationis penderet, dicto se audientem

præbebat et eundem, quocunque ille jussisset, dorso transvehebat. (8)

Est in eodem Tænaro fons, qui nihil jam, quod cum admiratione intueamur,

habet: olim introspicientibus portus et naves aiunt spectandas

præbuisse. Aquæ miraculum illud femina quædam sustulisse dicitur, quum

in ea pollutam vestem abluisset. (9) Ab ipso promontorio mari stadia

circiter quadraginta prætervectos excipit Cæne polis (_urbs nova_),

Tænarum et ipsa ante appellata. Est in ea Cereris fanum, et ad mare

Veneris ædes, et ejusdem deæ stantis habitu signum e marmore. Illinc

digressis stadia procul triginta [Tænari] vertex, Thyrides dicuntur; et

Hippolæ urbis ruinæ monstrantur. Inter eas Minervæ Hippolaitidis

sacellum exstat. Non magno abest intervallo civitas Messa et portus.

(10) Ab hoc portu ad Œtylum stadia intersunt centum et quinquaginta.

Heros, a quo civitas nomen habet, ortu Argivus fuit, Amphianacte

Antimachi filio genitus. Sunt in Œtylo quæ spectentur digna, Sarapidis

templum, et in ipso foro Carnei Apollinis simulacrum ligneum.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 113 / 497 题