CAPUT XXIV.

_ De Zarace — Cyphantum reliquiis, et Brasiis — Brasiatarum de Semele,

Baccho et Ino narratio — de Achillis templo et festo — urbe La,

ejusque reliquiis et memorandis, Dianæ Asiæ templo et fonte Galacone

— regione Hypsis et fluvio Smeno — regione Araino, La urbis

conditore et Achille Helenæ proco. _

Ab Epidauro stadia ferme centum Zarax abest. Hæc ora portum habet valde

appellentibus idoneum. Sed enim ex omnibus Eleutherolaconum civitatibus

hæc inprimis magnis afflicta est cladibus. Nam et Cleonymus Cleomenis

filius [Agesipolidis nepos], hoc unum Laconici nominis oppidum delevit.

De Cleonymo, quæ res postulavit, alio loco dixi. Zarace aliud quidem

nihil insigne est: in portus duntaxat extremis finibus Apollinis

delubrum est, et simulacrum citharam tenens. (2) Hinc secundum mare

stadia circiter sex (_centum?_) progressis atque inde ad mediterranea

reversis stadia prope decem Cyphantum (sic enim populi illi sunt

appellati) ruinæ se ostendunt: et inter eas Stethæum, Æsculapii fanum,

cum simulacro marmoreo. Est ibidem saliens frigidissimæ aquæ e saxo

prorumpentis. Atalantam a venatione siti laborantem, quum saxum illud

cuspide percussisset, aquam elicuisse ferunt. (3) Brasiæ extremum hac in

parte Eleutherolaconum ad mare oppidum est: distat a Cyphantibus

ducentorum stadiûm navigatione. Incolæ ea sermonibus vulgarunt, quæ

nulli Græcorum alii confitentur: Semelen quidem Jovi Baccham peperisse;

a Cadmo vero deprehensam cum puero recens nato in arcam conjectam: eam

arcam æstu jactatam in fines suos ejectam: ibi Semelen, quæ jam mortem

obierit, a se magnifice sepultam; superstitem Bacchum educatum. (4) Eam

fuisse causam, ut urbs sua, quæ ad illud usque tempus Oreatæ appellata

fuerat, jam mutato vocabulo Brasiæ dicerentur, sumto nomine ab arcæ in

eam oram ejectione: quando ætate etiam nostra, quæ maris æstu ad terram

extruduntur, ἐχβεβράσθαι (_maris æstu ejectari_) a multis dicuntur.

Addunt et alia hujusmodi Brasiatæ: Ino profugam in agrum suum venisse;

ibi Bacchum voluisse alendum suscipere. Antrum monstrant, ubi illa

infantem enutrierit; et campum appellant Bacchi hortum. (5) Templa illic

sunt, Æsculapii unum, Achillis alterum. Festos etiam dies Achilli

quotannis agitant. Est Brasiis parvum et molliter in mare excurrens

promontorium. In eo sigilla pileata videas ex ære, nihilo pedalibus

majora. Non facile dixerim, Castorumne an Corybantum ea nominibus

sanxerint. Tria certe sunt ea figura: quibus quartum accedit Minervæ

simulacrum. (6) Ad Gythei dexteram Las est, citra mare stadia decem, a

Gytheo quadraginta stadiis remota. Habitatur nunc oppidum in medio

montium trium intervallo, Ilii (sic enim ex ipsis unum appellant), Asiæ

et Cnacadii. Priscis quidem temporibus in Asiæ montis vertice situm

fuit: veterisque urbis hac ipsa etiamnum ætate ruinæ monstrantur, et

ante muros signum Herculis, et de Macedonibus erectum tropæum. Pars fuit

ea Philippi copiarum, quum in Laconiæ ille fines invasit. Palantes hi a

cetero exercitu digressi oram maritimam populationibus infestam

reddiderant. (7) Inter eas ipsas ruinas templum exstat Minervæ

cognomento Asiæ. Pollucem et Castorem erexisse tradunt quo tempore e

Colchica expeditione incolumes reverterunt: Fuisse enim et Colchis Asiæ

Minervæ fanum. Profectos quidem cum Iasone Tyndarei filios satis habeo

cognitum: quod vero Minervam Asiam Colchi colant, id scilicet a

Lacedæmoniis acceptum scribo. Prope urbem eam, quæ nunc incolitur, fons

est, quem ab aquæ colore Galaconem nominant. Proximum illi fonti

gymnasium; in quo priscum Mercurii signum. (8) In eo monte, quod Ilium

diximus appellari, delubrum est Bacchi; et in summo jugo Æsculapii. In

Cnacadio Carneus Apollo. A Carneo stadia circiter triginta abest vicus

intra ipsos jam fines Spartanorum, Hypsa nomine: ubi est Æsculapii

sedes, et Dianæ cognomento Daphnææ. (9) Ad mare in promontorio ædes est

Dianæ Dictynnæ, cui festos quotannis dies agitant. Ad sinistram

promontorii exit in mare amnis Smenos, dulcem potantibus aquam, si

quisquam alius, fundens. Habet fontes suos in Taygeto monte. Ab urbe

abest haud plus quinque stadia. (10) In vico, cui Araino nomen, Læ

sepulcrum, et super monumento statua. Ab eo La oppidum conditum tradunt

incolæ; interemptum vero ab Achille; quem huc venisse credunt, quum a,

Tyndareo Helenam sibi nuptum deposceret. At enim verius quis dixerit,

Lan a Patroclo interfectum, quum unus hic fuerit de Helenæ procis. Nam

Achillem Helenam nunquam petisse, ut leve habeatur argumentum, quod in

eo carmine, quo illustres feminæ enumerantur, nulla fit Achillis mentio:

(11) Homerus certe in ipso ferme operis sui initio Achillem scripsit,

pro suo in Atrei filios studio, non Tyndarei sacramento ullo adactum, ad

Trojam venisse. Jam vero idem poeta, quo loco ludos exponit, dicentem

facit Antilochum, natu esse se grandiorem Ulyssem; atque ipsum Ulyssem,

dum, quæ apud inferos viderat, narraret Alcinoo, inter cetera videre se

voluisse Pirithoum et Theseum, viros ætate sua superiores. Et Helenam

quidem a Theseo raptam scimus. Quo fit ut quadrare neutiquam possit,

Achillem unum de Helenæ procis fuisse.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 112 / 497 题