CAPUT XXVI.

_ De Inûs fano et oraculo in via ad Thalamas, signis Pasiphaes et Solis

— Pephno ad mare, et insula hujus nominis, solo natali Dioscurorum —

Leuctris et memorandis ibi — signo Jovis Ithomatæ — Cardamyle et

Nereidum templo — Enope oppido, postea Gerenia dicto, Nestoris sede,

ejusque memorandis — Machaone ejusque cultu ac Podalirio — monte

Calathio et Alagonia urbe. _

Ab Œtylo ad Thalamas via in longitudinem stadia prope octoginta patet.

In via Inûs fanum et oraculum visitur. In eo futura dormientes

provident. Consulentibus enim per somniorum visa, quæ opus est, dea

denunciat. Erecta sunt ex ære signa in ea fani parte, quæ sub divo est,

Pasiphaes unum, Solis alterum. Quod in delubro ipso est, non satis se

illud aperte ostendit, coronamentis omni ex parte velatum: ex ære et

ipsum esse dicunt. Fluit e sacro fonte suavis haustu aqua: Lunæ

nuncupant. ** Thalamatis Pasiphae non est utique patrium numen. (2)

Distat a Thalamis stadi viginti Pephnos maritima civitas. Parva adjacet

insula, nihilo omnino ingenti saxo major. Ei quoque Pephnos nomen est.

In ea Castores primum in lucem editos Thalamatæ memorant: quod ipsum in

cantico quodam suo dixisse Alcmanem, me non fugit. Enutritos autem

Pephni negant, sed a Mercurio Pellanam deportatos. (3) In parva hac

insula sub divo ænea sunt ipsorum Castorum sigilla, nihilo pedalibus

majora. Ea, etsi hibernis undis vehementer saxum verberatur, loco tamen

nihil movet fluctus marinus: quod miraculo est: et illud fere haud multo

minori, quod formicæ ibi conspiciuntur vulgaribus albicante colore

dissimiles. Eam insulam suorum fuisse olim finium, contendunt Messenii:

eapropter Castores ipsos majore se quam Lacedæmonios propinquitate

attingere. (4) A Pephno stadia viginti absunt Leuctra. Quæ civitati

nominis origo, non habeo dicere. Quodsi a Leucippo, uti Messeniis

placet, Perieris filio nuncupata est, hoc illud esse arbitror, quod præ

diis ceteris Æsculapium colunt, quum Arsinoe eum Leucippi filia natum

putent. Marmorea sunt quum Æsculapii ipsius, tum Inûs diversa in parte

signa. (5) Ædes ibi erecta est Cassandræ Priami filiæ, cujus simulacrum

ab incolis Alexandræ nomine colitur. Sunt et Apollinis Carnei ligneæ

statuæ. Huic enim deo honorem ritu eodem habent, quo e Lacedæmoniis

Spartiatæ. Leuctris in arce Minervæ templum et simulacrum est. Cupidinis

in ipso oppido ædes et lucus, qui perenni aqua hieme irrigatur. Folia

vere ex arboribus quæ decidunt, ne exuberante quidem aqua alio

deferuntur. (6) Quod vero in maritima Leuctrici agri parte novi

accidisse ætate mea, scribere non gravabor. Immissus in silvam ignis

ventorum vi magnum arborum numerum exussit. In ea tunc parte, quæ

stirpibus maxime erat denudata, repertum est Ithomatæ Jovis signum ita

locatum, uti quæ dedicantur locari solent. Eo maxime testimonio nituntur

Messenii, dum Leuctra contendunt olim ad fines suos pertinuisse. Sed

nihil omnino prohibet quin, ut priscis etiam temporibus Leuctra

Lacedæmonii tenuerint, ab ipsis potuerint Ithomatæ Jovi honores haberi.

(7) Cardamyle quidem, cujus fecit mentionem Homerus, ubi dona

pollicentem Agamemnonem facit, Lacedæmoniis Spartanis paret, quum a

Messeniis eam sejunxerit Cæsar Augustus. Abest a mari Cardamyle stadia

octo, Leuctris autem sexaginta. Est ad Cardamylen non procul a litore

sacer Nerei filiarum lucus. In eum enim locum illas e mari narrant

prodiisse, ut Pyrrhum Achillis filium ad Hermiones nuptias Spartam

contendentem spectarent. In ipso oppido Minervæ ædes est et Carneus

Apollo, ut patrium est Doribus. (8) At quam urbem Enopen Homerus in

carminibus appellat, et ipsa Messenii nominis est. Facit autem nunc cum

Eleutherolaconibus: ætate nostra Gereniam nominant. In ea Nestorem sunt

qui educatum dicant; alii vero huc confugisse, capta ab Hercule Pylo.

(9) Gereniæ Machaonis Æsculapii filii monumentum et ejusdem religione

nobile fanum visitur. Nam et ab ipso Machaone morbis hominum medelas

monstrari putant. Sacram ei regiunculam Rhodon nuncupant. Simulacrum est

ex ære statu recto: caput corona cingitur, quam Ciphos patria lingua

vocant Messenii. Inferfectum ab Eurypylo Telephi filio dixit Machaonem,

qui carmina ea fecit, quæ Ilias parva dicitur. (10) Quare non ab re

illud in sacris, quo Pergami in Æsculapii fiunt, servari scio, ut, quum

hymnos a Thelepho exordiantur, nihil Eurypylo laudationis impertiant:

quin et illum in eo templo nominari nefas habent, quod scilicet eum

sciant interfectorem Machaonis fuisse. Ossa quidem Machaonis a Nestore

servata dicunt. At Podalirium, quum Ilio deleto redirent Græci,

tempestate Syrnum Cariæ incolumem delatum, ibi consedisse tradunt. (11)

In Gereniorum agro mons est Calathion, et in eo Clææ (_Calathiæ?_)

sacellum: cui specu proximum, angusto admodum aditu: sed qui

introierint, quæ admirentur, spectare possunt. A Gerenia ad superiora

jam mediterranea triginta procul stadia venientes excipit Alagonia

oppidum, annumeratum jam a me in Eleutherolaconum civitatibus. Quæ ibi

spectentur digna sunt Bacchi et Dianæ templa.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 114 / 497 题