_ De insula Cytheris, ejus navali Scandea, Veneris Cœlestis templo et
aliis memoraridis — Apolline Epidelio et Delo insula a Menophane
Mithridatis duce funditus eversa — Menophanis et Mithridatis morte —
Epidauro Limera dicta — Inûs aquæ portendendi vi, eademque Ætnæ
crateris — memorandis in urbe Epidauro — promontorio Minoa. _
Contra Bœas Cythera sita sunt. Ad Platanistuntem (ab ea enim parte ut
minimum distat a continenti insula hæc), ad Platanistuntem igitur,
promontorium ab eo promontorio, quod in ora Asini maxillam diximus
appellari, navigatio interest stadiûm quadraginta. Habent maritima
Cytherorum Scandean navale. A Scandea ad ipsa Cytherorum mœnia
ascenditur stadiûm ferme decem via. Est illic Uraniæ sive Cœlestis
Veneris fanum, eorum omnium, quæ apud Græcos Veneri dicata sunt, maxime
priscum et sacrosanctum. Deæ signum ligneum est et armatum. (2) A Bœis
ad Maleam promontorium navigantibus portus est, quem Nymphæum nominant.
Ibi est Neptuni signum recto statu, et mari vicina spelunca, in qua
dulcis aquæ fons. Frequens est locus circumquaque incolentium hominum
multitudine. Maleam prætervectis ad centum fere stadia, vicus est
Apollini sacer in ipsis Bœatarum finibus, cui nomen Epidelium. Quod enim
eo in loco nunc visitur Apollinis ligneum signum, idem est quod olim
Deli dedicatum fuit. (3) Nam quum esset Delos totius olim Græciæ
emporium eaque sola religione munita contra omnes omnium injurias
incolas tueretur, exortus est Menophanes quidam Mithridatis copiarum
dux, qui vel suapte insolentia vel regis imperio impulsus (homini enim
ad pecuniam omnia referenti facile divina quæstu inferiora sunt), (4) in
insulam quum murorum, tum armorum præsidio carentem cum classe invasit:
ubi et peregrinis, qui illic tunc forte erant, et civibus cæsis,
negotiatorum pecunia direpta, donariis compilatis, conjugibus Deliorum
et liberis sub corona venditis, ipsam etiam urbem solo æquavit. In ea
populatione barbarorum quidam effigiem petulanter in mare abjecit. Ea
maris æstu in hos Bœatarum fines delata loco nomen dedit Epidelium. (5)
Verum dei iram neque Menophanes neque Mithridates ipse effugit. Mox enim
post Deli calamitatem, quum in altum proveheretur Menophanes, qui ejus
manus effugerant negotiatores, navibus ex insidiis adorti, hominem
submerserunt: Mithridatem vero coegit deus ipsum manus sibi consciscere,
quum amisso jam regno a Romanis huc illuc pulsus nusquam posset
consistere. Sunt qui illum dicant ab uno de barbaris mercenariis magni
beneficii loco impetrasse, ut se conficeret. Has violati numinis pœnas
impii homines dederunt. (6) Finitima est Bœatis Epidaurus, Limera
cognomento. Abest ab Epidelio stadia circiter ducenta. Esse vero eam
coloniam aiunt non Lacedæmoniorum, sed Epidauriorum, qui intra Argivorum
fines sunt. Quum enim legati ab Epidauriis publice in Coon insulam ad
Æsculapium missi ad hanc agri Laconici oram appulissent, somniis
quibusdam monitos sedem eo in loco statuisse memorant. (7) Quin anguem
etiam, quem secum Epidauro abduxerant, e navi elapsum non procul a mari
se in cavernam demersisse. Quare et visis per quietem et eo prodigio
adductos ibi constitisse, et sibi oppidum communisse. Exstant, quo loco
se anguis condiderat, aræ Æsculapio dedicatæ, et oleæ circa eas enatæ.
(8) Progressi ad dexteram stadia circiter duo aquam videant, qui Inûs
dicitur. Magnitudine quidem parvam paludem refert, sed in terræ fundum
descendit altius. In eam festo Inûs die solenne est panificia porricere.
Ea si demersa retinuerint aquæ, secunda ei, qui porrecerit, promitti
autumant: contra vero adversa, quoties illa aqua rejecerit. (9) Eandem
habere portendendi vim dicuntur Ætnæ montis crateræ. Abjiciunt enim in
eas homines quum sigilla argentea et aurea, tum vero cujusvis generis
victimas. Ea si absorpserit ignis, læta sibi nunciari: contra si
regesserit, male eventurum ei, a quo illa missa fuerint, interpretantur.
(10) Prope viam, quæ Bœis ad Limeram Epidaurum ducit, in Epidauriorum
finibus Dianæ Limnatidis delubrum est. Oppidum ipsum non procul a mari
in eminenti loco surgit. Quæ spectentur digna illic sunt Veneris fanum;
et Æsculapii, in quo simulacrum marmoreum stantis habitu, tum in arce
Minervæ ædes; et ad portum Jovis cognomento Servatoris. (11)
Promontorium in pelagus sub ipsa urbe excurrit, cui nomen Minoa. Sinus
nihil ibi quidem a ceteris differt maris in Laconiæ latus irruptionibus:
sed litus ejus calculis abundat figura et colorum varietate speciosis.