_ De Argo lapide — insula Cranae et memorandis in ea — Trinasi muris et
reliquiis urbis Helus — urbe Acriis ejusque memorandis — Geronthris
et ibi memorandis — Mario urbe — Asopo urbe ejusque memorandis —
promontorio Asini maxilla dicto — urbe Bœis, ejusque origine et
memorandis. _
A Gytheo stadia ferme tria distat lapis rudis. Orestem aiunt, quum in eo
consedisset, insania liberatum. Ex rei eventu lapis ille Juppiter
vocatus est Cappotas (_quasi Sedator_) Dorum lingua. Ante Gytheum Cranae
insula est: in qua Alexandrum, rapta Helena, cum ea primum congressum
Homerus dixit. Quare in continentis terræ adverso litore Veneris est
Migonitidis ædes; ac regio illa tota Migonium vocatur. Templum quidem
Alexandrum tradunt faciundum curasse. (2) At Menelaus octavo ferme post
Trojæ eversionem anno domum incolumis reversus proxime ad Migonitidis
signum Thetidis et deas Praxidicas (_Vindices_) dedicavit. Baccho autem
supra Migonium sacer mons est, quem vocant Larysium: eo in loco vere
ineunte festos agitant Baccho dies. Sacri quum alias referunt causas,
tum quod ibi primum uvam maturam reperiant. (3) Ad Gythei lævam, stadia
circiter triginta progressis, in continenti terra muri sunt Trinasi: sic
enim appellatur locus ille; quem ego quondam castellum, non oppidum,
fuisse arbitror. Ac nomen ei inditum reor a parvis insulis, quæ contra
litus sunt numero tres. A Trinaso stadia circiter octoginta ruinæ mœnium
absunt, Helos ubi olim urbs fuit. (4) Hinc stadia triginta ubi
processeris, oppidum est maritimum Acriæ. Illic, quæ spectentur, digna
Matris Deûm ædes et e marmore signum. Et hoc quidem operum omnium
vetustissimum eorum, quæ exstant apud Peloponnesios Matri Deûm dicata,
prædicant qui Acrias incolunt. Nam Magnesii, qui in Sipyli parte ea
sunt, quæ ad Aquilones conversa est, super saxo, quod appellant Coddini,
signum ejusdem deæ habent longe omnium antiquissimum: Brotean vero illud
Tantali filium fecisse perhibent. (5) Acriatæ Olympiorum quoque victorem
ediderunt Nicoclem, qui binis ludis de cursu palmas quinque tulit.
Monumentum Nicocli erectum est inter gymnasium et eam murorum partem,
quæ cum portu conjuncta est. (6). Ab eadem maritima parte supra Acrias
ad stadia ferme centum et viginti absunt Geronthræ. Eam urbem frequentem
ante Heraclidarum in Peloponnesum adventum Dores, quorum erat in
potestate Lacedæmon, everterunt, pulsisque veteribus incolis, ex suis
coloniam eo deduxerunt. Ætate quidem mea hæc quoque civitas in
Eleutherolaconum censum refertur. In ipsa via, qua Geronthras ab Acriis
iter, pagus est, qui Priscus dicitur. Geronthris Martis delubrum et
lucus. (7) Sacra ibi faciunt anniversaria, quibus interdictum est
feminis lucum ingredi. Circa forum dulcium aquarum fontes sunt. In arce
Apollinis ædes et signi ex ebore caput: quod, reliquum fuit signi, una
cum vetustiore templo ignis abolevit. (8) At Marios, aliud
Eleutherolaconum oppidum, a Geronthris distat stadia centum. Priscum ibi
est diis omnibus commune templum quod circumdat lucus multis irriguus
fontibus. Sunt et in Dianio fontes. Perennibus quidem aquis, si qua alia
regio, Marios abundat. Pagus est supra oppidum Glyppia, et hic interior
a mari. Et ad alterum a Geronthris pagum, Selinuntem nomine, via est
stadiûm viginti. Atque hæc loca interius sita sunt, si ab Acriis in
continentem adscendatur. (9) Rursum mare versus Acriis sexaginta stadia
distat oppidum Asopus. In eo Romanorum Imperatorum templum: et supra
oppidum stadia ferme duodecim Æsculapii fanum est. Deum ipsum Philolaum
(_Populi amantem_) nominant. Ossa ea, quibus in gymnasio honos habetur,
sunt illa quidem insigni magnitudine, hominis tamen fuerunt. Est et
Minervæ in arce ædes, cognomento Cyparissiæ. Ad imam arcis partem ruinæ
sunt oppidi, quod Achivorum Paracyparissiorum nuncupatur. (10) In his
item finibus est Æsculapii fanum, quod ab Asopo distat stadia ferme
quinquaginta. Regiunculam eam, in qua Æsculapii fanum est, Hyperteleaton
vocant. Excurrit in mare procul ab Asopo stadia ducenta promontorium,
quam Asini maxillam nominant. Est in ipso Minervæ templum sine signo et
tecto: factum tradunt ab Agamemnone. Est et Cinadi monumentum. Fuit et
hic Menelai gubernator. (11) Infra promontorium aperit se Bœaticus
sinus, in cujus extremo cornu Bœæ urbs est. Ejus fuit conditor Bœus,
unus de Heraclidis: e tribus ille civitatibus, Etiade, Aphrodisiade et
Sida, colonos eo deduxisse fertur. Illarum vero priscarum urbium duas in
hunc sinum tempestate delatum Ænean, dum in Italiam fugeret, condidisse
ferunt, et alteram de filiæ Etiadis nomine appellasse. Tertiæ a Sida
Danai filia nomen esse datum. (12) Ex his civitatibus profugi, quum
quærerent ubi consisterent, responsum acceperunt, Dianam, quo loco urbem
conderent, monstraturam. In terram expositis se lepus ostendit. Quem
secuti, tanquam viæ ducem, quum ille se ad myrtum recepisset, eo ipso in
loco, ubi myrtus illa fuit, oppidum munierunt. Stirpem myrti eandem nunc
etiam colunt, et Dianam nuncupant Servatricem. (13) In Bœensium foro
Apollinis delubrum est; et alia in regione Æsculapii et Sarapidis
Isidisque. Rudera absunt Bœis haud amplius stadia septem. Ad lævam huc
euntibus adstat Mercurii e marmore simulacrum. Et inter rudera facile
conspici potest Æsculapii et Hygieæ templum.