CAPUT XXI.

_ De Eurota fluvio et Ladæ cursoris monumento — urbe Pellana et

memorandis in ea — agro Belbina dicto — vico Croceis — oppido Ægiis

et stagno Neptuni — Gytheo et Eleutherolaconibus eorumque urbibus —

memorandis in Gytheatarum urbe — Sene (Nereo). _

Qui stadia fere viginti processerint, ad Eurotam amnem accedent, qui

prope ad ipsam viam decurrit. Ibi Ladæ monumentum est, qui pedum

celeritate suos omnes æquales vicit. Is in Olympicis ludis de longiore

curriculo est coronatus; atque inde (uti ego opinor) statim post

victoriam æger huc reportatus, quum diem suum obisset, supra militarem

viam humatus est. Cognominem vero huic alterum, qui et ipse ludis

Olympicis victor, non tamen de longiore curriculo, verum de stadio, est

renunciatus, Achivum ex Ægio fuisse, Eleorum de iis, qui ex Olympia

victores discesserunt commentarii testantur. (2) Hinc Pellanam versus

contendentibus vicus est, cui Characoma (_Vallum_) nomen. Proxima

priscis temporibus fuit Pellana urbs, in qua Tyndareum habitasse

tradunt, quum e Sparta, Hippocoontem ejusque filios fugiens,

excessisset. Hic, quæ conspicerentur digna, Æsculapii fanum et Pellanida

fontem vidi. In eum fontem virginem aquam haurientem incidisse narrant:

ejus vero capitis velamen in alio fonte, cui Lancea nomen, repertum. (3)

Abest a Pellana stadia ferme centum quæ Belbina dicitur. Locus is est

Laconici agri maxime irriguus, quem nempe Eurotæ aqua interluit. Multis

præterea ac perennibus scatet fontibus. (4) Qua vero Gytheum ad mare

descenditur, vicus est Lacedæmoniis, cui Croceæ nomen: in eo lapicidinæ

perpetuo ac nusquam interrupto saxo. Cæduntur inde lapides fluvialibus

haud absimiles, qui cælo sane nonnihil repugnant; elaborati tamen et

expoliti suam habent etiam in deorum cellis exornandis gratiam: multum

iidem et piscinis et aquarum ductibus afferunt decoris. Stat ante vicum

lapide elaboratum Croceatæ Jovis simulacrum: proxime ad lapicidinas

Castores ex ære. (5) A Croceis divertens ad dextram de recta, quæ

Gytheum ducit, ad oppidum venias, quæ vocantur Ægiæ. Id esse putant,

quod Homerus in carminibus Augeas appellarit. Est eo in loco stagnum,

quod Neptuni dicitur. In ejus ferme ripa ejusdem delubrum dei et

simulacrum. E stagno pisces metuunt extrahere, quod, qui eos ceperit,

eum in halieum piscem (_qui pisces tanquam piscator captat_) mutari

dictitant.

6. Ab Ægiis distat Gytheum stadia triginta. Ad mare situm est, atque

incolitur jam ab Eleutherolaconibus, quos Imperator Augustus servitutis

jugo liberavit, quum ante Lacedæmoniis Spartanis parerent. Mari vero

tota incingitur Peloponnesus, parte ea excepta, ubi Corinthiorum Isthmus

est. Fert autem Laconicum mare conchylia, ex quibus ad infecturam

vestium purpura comparatur nobilitate solis iis, quæ in Phœnicum mari

capiuntur, inferiora. Urbes quidem Eleutherolaconum duodeviginti sunt

numero: (7) quarum prima ab Ægiis ad mare descendentibus est Gytheum,

deinceps Teuthrone, Las, Pyrrhichus: ad Tænarum Cæne polis (_Nova

urbs_), Œtylos, Leuctra, Thalamæ, Alagonia, Gerenia: et ad mare ultra

Gytheum Asopus, Acriæ, Bœæ, Zarax, Epidaurus cognomento Limera, Brasiæ,

Geronthræ, Marios. Atque hæ quidem reliquæ sunt Eleutherolaconum urbes,

quum ante quattuor et viginti fuissent. Ceteras, quas jam persequar, in

curias eas descriptas esse sciat qui hæc leget, quæ Spartana civitate

continentur et cum ea censentur, neque suis legibus utuntur, uti quæ jam

enumeratæ sunt. (8) Gytheatæ nemini omnino mortalium origines suas

acceptas referunt, sed Herculem et Apollinem memorant, quum in certamen

de tripode descendissent, jam lite diremta oppidum communi ope atque

consilio condidisse. Et in foro sua sunt diis illis posita simulacra,

Apollini scilicet et Herculi. Proxime est Bacchus, et in diversa fori

parte Apollo Carneus. Est item Ammonis ædes et Æsculapii statua ex ære:

ædes ipsa est sine tecto: tum ei deo dicatus fons, et Cereris

sacrosanctum delubrum: præterea Neptuni Gæaochi signum. (9) Quem vero

Gytheatæ Senem nominant et in mari habitare dicunt, Nereum esse

inveniebam; et e versibus iis Homeri, in quibus Thetidi sermonem

tribuit, nomen hoc illi duxerunt:

Vos agite interea ponti vada lata subite,

visuræ æquoreumque senem et penetralia patris.

Sunt hac in regione portæ quæ Castorides nuncupantur: in arce Minervæ

ædes et signum.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 109 / 497 题