_ Descriptio signi Amyclæi et eorum quæ in illius basi expressa sunt —
de memorandis Amyclarum — Dionyso Psila dicto — via quæ Therapnen
ducit, et templo Æsculapii Cotylei — Marte Therita dicto — Therapne,
et Menelai templo — de Helenæ nece Rhodiorum narratio —
Crotoniatarum narratio de Helena. _
Solium ipsum ea parte, qua deo sessio parata est, non illud quidem
æqualiter planum, verum sedilia habet multa, atque inter singula satis
ampla intervalla: medium omnium latissime patet: ibi simulacrum
collocatum est. (2) Qua id magnitudine sit, nemo, quod sciam, compertum
tradidit: quantum conjectura assequi possis, haud brevius cubitûm
triginta videatur. Non fuit ejus opifex Bathycles. Est enim priscum et
sine arte factum, nempe quod præter os, manus et imos pedes cetera æneæ
columnæ persimile sit. Capite galeam, lanceam manibus et arcum præfert.
(3) Simulacri basis aræ formam habet. In ea Hyacinthum sepultum tradunt.
Et in Hyacinthiorum celebritate, prius quam sacrum Apollini faciant, in
aram istam per æneum ostiolum, quod in aræ parte est, inferias Hyacintho
mittunt. In ara illa insculpta sunt, hic Biridis, illic Amphitrites et
Neptuni signa: tum vero Juppiter et Mercurius inter se colloquentes.
Prope adsistunt Bacchus et Semele: huic proxima Ino. (4) Sunt in eadem
ara Ceres, Proserpina, Pluto: una cum his Parcæ et Horæ; et illis
adjunctæ Venus, Minerva, Diana: in cœlum autem hæ tollunt Hyacinthum et
sororem ejus Polybœam, quam e vita virginem decessisse narrant. Atque
illud quidem Hyacinthi signum cum barbula est. Nicias vero, Nicomedis
filius, eum supra modum eleganti forma pinxit, quum Apollinis in illum
amorem tecte significet. (5) In ea ipsa ara Herculem quoque Minerva et
ceteri dii in cœlum deducunt. Ibidem et Thestii filiæ sunt, Musæ, et
Horæ. De Zephyro vero, et quemadmodum ab Apolline sit Hyacinthus
imprudenter peremptus, aut de flore quæ narrantur, longe se fortasse
aliter habent: perinde vero fuisse censeatur, ac vulgatum est. (6)
Amycla a Doribus deleta vici jam formam servat. Insignia illic sunt
Alexandræ templum et simulacrum. Alexandram quidem Amyclæenses
Cassandram Priami filiam esse dicunt. Est ibidem Clytæmnestræ effigies
et Agamemnonis statua, quo loco ejusdem credunt fuisse monumentum.
Venerantur horum locorum incolæ præ ceteris Amyclæum et Bacchum,
cognomento Psilan eum appellantes: apposite illi quidem mea sententia.
Psila enim Dorienses pinnas nuncupant. Nempe vinum homines perinde, ac
aves pinnulæ, incitat et sublevat. Et Amyclæ quidem hæc memoratu digna
obtulerunt.
7. Altera ab urbe Therapnen ducit via. In ea via signum est Aleæ
Minervæ. Et antequam Eurotam transeas, paulo supra ripam Jovis Plusii
(_Opulenti_), fanum monstratur. Ubi transieris, templum videas Cotylei
Æsculapii, quod Hercules dedicavit; deoque id cognominis indidit a
vulnere sanatus, quod in pugna priore contra Hippocoontem ejusque
liberos acceperat in cotyle (_cavitate in quam caput femoris insertum_).
Maxime vero eorum, quæ in hac via exstant, operum priscum est Martis
fanum. Exstat hoc ad viæ lævam, simulacrum autem e Colchis a Castore et
Polluce deportatum ferunt. (8) Theritan cognomine appellant de nutricis
Therûs nomine. Ac forsitan istud Theritæ nomen Colchicum est; neque enim
Græci ullam norunt Thero Martis nutricem. Mea fert opinio, non esse a
nutrice Marti cognomen Theritæ (_quasi Ferini_), sed a feritate, quod
bellicosum hominem, pugna cum hoste inita, nihil mite præ se ferre
oporteat, proinde ac de Achille dixit Homerus:
Ut leo funestas agitans animo feritates.
(9) Therapne a Lelegis filia nomen accepit. In ea Menelai delubrum est:
eoque in loco Menelaum et Helenam sepultos tradunt. At Rhodii
Lacedæmoniis neutiquam assentiuntur: aiunt enim Helenam Menelao mortuo,
errante etiamnum Oreste, a Nicostrato et Megapenthe pulsam ad Polyxo
Tlepolemi uxorem, necessariam suam, Rhodum venisse: (10) fuisse vero et
ipsam Polyxo Argivam; et quum ante multo cum Tlepolemo fuisset, virum in
exilium secutam esse Rhodum: ac tunc quidem insulæ imperasse, suscepta
parvuli filii tutela. Hanc itaque Polyxo ulcisci in Helena Tlepolemi
necem volentem, ubi in potestate Helenam habuit, immisisse in eam
lavantem ancillas Furiarum habitu: quæ illam comprehensam, quum ad
arborem suspendissent, laqueo necarunt. In ejus rei memoriam dedicasse
Rhodios Helenæ Dendritidis (_Arboreæ_) fanum. (11) Quæ vero de Helena
Crotoniatæ narrant, assentientibus Himeræis, ea jam commemorabo. Est in
Euxino circa Istri ostia insula Achilli sacra, cui Leuce nomen. Patet ea
stadiûm viginti ambitu, silvis undique condensa et quum feris tum
mitibus animalibus referta. In ea Achillis delubrum et simulacrum est.
(12) Navigasse in eam primus omnium Crotoniates Leonymus dicitur. Quum
bellum enim inter Crotoniatas et Locros in Italia gereretur, ac Locri ob
eam, quæ ipsis erat cum Opuntiis, propinquitatem Ajacem Oilei filium,
ejus ductu et auspiciis prœlium commissuri, invocassent, Leonymum
Crotoniatarum ducem, in eam hostilis aciei partem impressione facta,
quam cum imperio obtinere Ajacem audierat, vulnus aiunt in pectore
accepisse. Ex eo quum vehementer laboraret, Delphos esse profectum: eo
quum advenisset, missum esse a Pythia in Leucen insulam: ibi Ajacem ei
vulneris remedium monstraturum. (13) Quum vero jam sanatus domum
revertisset, commemorasse, Achillem se, Ajacem Oilei filium, et
Telamonis item Ajacem vidisse, cumque illis una Patroclum et Antilochum,
et Achilli quidem nuptam Helenam: mandasse eam sibi, ut Himeram appulsus
nunciaret Stesichoro, oculorum calamitatem ob Helenæ ei iram accidisse:
ex eo factum ut palinodiam Stesichorus fecerit.