_ De signo Veneris Ambologeræ et templo Minervæ Ophthalmitidis — templo
Ammonis — Diana Cnagia — via Amyclas versus, Tiasa fluvio et templo
Gratiarum, Phaennæ et Cletæ — memorandis Amyclarum — throni Amyclæi
descriptio. _
Prope Pausaniæ statuas est Ambologeræ Veneris simulacrum ex oraculo
dicatum. Sua etiam sunt Somno et Mori. Esse vero fratres ex Homeri, qui
in Iliade sunt, versibus creditur. (2) Euntibus prope Alpîum quod
dicitur, Minervæ est Ophthalmitidis (_quasi Oculariæ_) ædes. Dedicatam a
Lycurgo ferunt. Nam quum alterum ei oculum excussisset Alcander, cui ab
illo latæ leges minime placebant, in hunc vicum confugit: ubi
Lacedæmoniorum concursu servatus, quominus et alterum oculum perderet,
Ophthalmitidi Minervæ templum fecit. (3) Hinc progressis Ammonis templum
est. Ac Libyco quidem oraculo omnium Græcorum maxime initio usos constat
Lacedæmonios. Quin et Lysandrum Aphytin in Pallene oppidum oppugnantem,
per nocturnum visum monitum ab Ammone, melius et ipsi et Lacedæmoni
eventurum, si Aphytæos desissent bello vexare, et obsidionem solvisse et
Ammonis religiosius colendi auctorem fuisse tradunt. Venerantur certe
Ammonem Aphytæi cultu nihilo minore, quam Ammonii ipsi in Libya. (4) De
Cnagia vero Diana hæc sunt memoriæ prodita: Cnageum hominem indigenam ad
oppugnandam Aphidnam cum Castore et Polluce venisse: in pugna vero
captum et venumdatum in Cretam, servitutem ibi servisse, ubi Cretensibus
erat Dianæ fanum: verum exacto temporis curriculo effugisse illum, et
una ipsam Dianæ sacerdotem, deæ signo ablato: inde exstitisse Dianæ
Cnagiæ cognomen. (5) Sed enim Cnageum hunc in Cretam alio ego casu, quam
quo dicunt Lacedæmonii, venisse crediderim; quippe qui neque pugnam
commissam ad Aphidnam puto, quum eo tempore et Theseus in Thesprotis
detineretur, neque addicti ei essent omnes Athenienses, sed in Menesthei
partes multo propensiores. Atqui neque facto prœlio veri satis fuerit
simile, quenquam de iis, qui vicerant, captum: præsertim quum tam longo
intervallo superiores discesserint Lacedæmonii, ut ipsam etiam Aphidnam
ceperint. Verum hactenus de his disceptatum esto. (6) A Sparta Amyclas
venientes excipit Tiasa amnis. Nomen ei a Tiasa puella, quæ fuisse
putatur Eurotæ filia. Proxima amni est Gratiarum ædes, Phaennæ et Cletæ,
quæ sunt Alcmanis versibus nobilitatæ. Lacedæmonem heroem putant Gratiis
ædem eam dedicasse, nomina etiam imposuisse. (7) Inter illustria opera,
quæ Amyclis visuntur, columnæ insistit Ænetus quinquertio: qui in
Olympia victor declaratus, interea quum coronaretur, e vita excessisse
dicitur. Ejus itaque illic est effigies et ænei tripodes. Nam alios
antiquiores esse aiunt decimam dedicatam ex eo bello, quod cum Messeniis
gestum est. (8) Sub eorum primo stat Veneris simulacrum, Dianæ sub
altero. Quum ipsos tripodes, tum quæ sunt in iis efficta, Gitiadas
fecit: tertius est ab Ægineta Callone factus; sub eo Proserpina
insistit. At Parius Aristander et Polycletus Argivus, feminam ille cum
lyra, Spartam scilicet ipsam, hic Venerem, quæ ad Amyclæum vocatur,
fecerunt. Præstant hi tripodes ceteris magnitudine, et de victoriæ ad
Ægospotamos manubiis dedicati fuere. (9) Bathyclis vero Magnesii, qui
sellam Amyclæi fecit, opera et dona sunt perfectæ sellæ addita, Gratiæ,
et Leucophryenes Dianæ signum. A quo vero Bathycles hic artem didicerit,
vel quo Spartæ regnante sellam elaborarit, nihil est necesse hoc loco
commemorare. Sellam ipsam ego vidi: quare ejus jam omnem ornatum literis
mandabo. (10) Sustinent eam a fronte et a tergo Gratiæ duæ et Horæ
totidem. In læva parte Echidna stat et Typhon: in dextera Tritones.
Quodsi, quæ in eo efficta sunt, singula exactius consecter, facile nimis
multum iis, qui hæc legerint, negotii exhibuero. Ut igitur paucis
comprehensa exponam (quum alioqui pleraque non sint incognita), Taygeten
Atlantis filiam et ejus sororem Alcyonen asportant Neptunus et Juppiter.
Insculptus est etiam Atlas, et Herculis cum Cycno pugna: præterea pugna
apud Pholum Centaurorum.(11) Jam vero quare Minotaurum ita fecerit
Bathycles, ut vinctus trahi a Theseo vivens videatur, non sane novi. Est
in eadem sella Phæacum chorus, et Demodocus cantans: Persei etiam in
Medusam facinus cernitur. Ut missum vero faciam Herculis cum Thurio
gigante certamen et Tyndarei cum Euryto, visitur illic Leucippi filiarum
raptus. Bacchum, puerum adhuc, in cœlum portat Mercurius: Minerva
Herculem deducit, de cœlitibus unum in posterum omne tempus futurum.
(12) Jam Peleus Achillem Chironi alendum tradit, qui eum instituisse
dicitur. Cephalus ob formæ præstantiam rapitur ab Aurora: ad Harmoniæ
nuptias dona conferunt dii. Venit in operis partem Achillis cum Memnone
dimicatio: Diomedem præterea Thraciæ regem Hercules, et ad Euenum amnem
Nessum interficit: Mercurius deas in judicium ad Alexandrum deducit. Ad
hæc Adrastus et Tydeus pugnam dirimunt, in quam descenderant Amphiaraus
et Lycurgus Pronactis filius. (13) Tum Juno Io Inachi filiam jam bovem
factam aspicit: at Minerva insectantem Vulcanum fugitat. Inter hæc est
Herculis in Hydram, quo ordine gestum est, facinus: idem etiam Hercules
ex Orco canem raptat: Anaxis et Mnasinûs equis uterque insident:
Megapenthes Menelai filius et Nicostratus eodem vehuntur equo:
Bellerophontes Lyciæ monstrum conficit: Hercules Geryonæ boves abigit.
(14) In sellæ superiore margine utrinque Tyndarei filii equis insident:
infra eos equos Sphinges sunt, supra feræ decurrunt, pardalis contra
Castorem, in Pollucem vero leæna. Summa solii tenet Magnetum chorus,
quod hi Bathyclem in solio elaborando juverunt. (15) Ad interiora throni
si quis descendat, intus ab ea parte, ubi Tritones sunt efficti, visitur
apri Calydonii venatio: Hercules Actoris filios trucidat: Calais et
Zetes a Phineo Harpyias arcent: Helenam rapuerunt Pirithous et Theseus:
Hercules leonem strangulat: Tityum Apollo et Diana sagittis configunt.
Herculis etiam cum Oreo Centauro pugna, et Thesei cum Minotauro expressa
est: Herculis rursus cum Acheloo lucta; quæque de Junone sunt fabulis
prodita, vinctam scilicet a Vulcano fuisse: ludi deinde, quos in honorem
patris fecit Acastus: quæ de Menelao et Ægyptio Proteo in Odyssea
commemorantur. Postremo vero Admetus ad currum aprum et leonem jungit,
et Trojani Hectori inferias mittunt.