CAPUT XVII.

_ De templo Ilithyiæ — arce Lacedæmoniorum — templo Minervæ Poliuchi seu

Chalciœci ejusque signo in arce — templo Minervæ Erganes ibidem, ac

Jovis Cosmetæ — Musarum et Veneris Areæ templis — Jovis antiquissimo

signo æneo — Pausaniæ binis signis, ejus proditione ac Cleonices

cæde ab eo facta. _

Non longe ab Orthiæ abest Ilithyiæ (_Lucinæ_) templum: ædificatum illud

et Lucinam pro dea coli cœptam ex oraculo Delphico memorant. (2)

Lacedæmonii arcem in excelso exstructam loco, uti Cadmeam Thebani aut

Argivi Larisam, non habent: sed quum in urbe multi sint colles, eorum

eminentissimum arcem appellant. (2) In eo Minervæ ædes est, cui

Poliuchos (_Urbis præses_) et Chalciœcos (_æneum templum habens_) eidem

cognomen. Ejus ædificationem Tyndareus, ut ferunt, est orsus: eoque

mortuo ejus liberi opus ad fastigium perducere aggressi sunt, destinatis

in eam exædificationem Aphidnæorum manubiis: verum illis quoque

deficientibus, multis post annis Lacedæmonii et Minervæ delubrum et

ejusdem deæ signum ex ære fecerunt. Opifex fuit Gitiadas, homo indigena.

Is et alia cantica fecit Doricis modis, et in ipsam deam hymnum. (3)

Expressæ in ære sunt multæ de Herculis ærumnis, multi etiam ejusdem

herois voluntarii et feliciter quidem suscepti labores: Castorum quum

alia facta, tum vero Leucippi filiarum raptus: Vulcanus matrem e

vinculis eximens (expositum est a me, qualia hæc fuisse dicantur, in eo,

qui de Atticis rebus est, libro): Perseo etiam in Libyam contra Medusam

moventi dant Nymphæ cassidem ac talaria, quibus in sublime feratur.

Elaborata sunt etiam quæ ad Minervæ natales pertinent, porro Amphitrite

et Neptunus: quæ mihi amplissima et spectatu cumprimis digna esse

videbantur. (4) Est ibidem etiam aliud Minervæ templum Erganes. In

porticu ea, quæ in meridiem excurrit, delubrum est Jovis Cosmetæ

cognomento, et ante ipsum Tyndarei monumentum: at quæ in occasum

procedit porticus, habet aquilas duas, quibus Victoriæ singulæ vehuntur,

Lysandri donum cum duplicis victoriæ monumentis, de victo scilicet

Antiocho, Alcibiadis gubernatore, et oppressis Atheniensium triremibus

apud Ephesum; tum vero eorundem Atheniensium classe ad Ægospotamos

deleta. (5) Ad lævam Chalciœci Musarum ædem dicarunt, quod Lacedæmonii

in prœlia exeunt non ad tubæ cantus, verum ad tibiarum modos et lyræ

citharæque pulsum. In postico Chalciœci ædes est Veneris Areæ: signa

sunt ejus e ligno tam vetusta, quam alia quævis in Græcia. (6) In

dextera Chalciœci parte Jovis Supremi signum factum est, omnium, quæ ex

ære sunt, vetustissimum. Neque enim una et eadem fuit universi operis

fabricatio, sed particulatim membra excusa, inter se deinde sunt apte

clavis confixa, atque ita, ne dissolvi possint, coagmentata. Fecisse

aiunt Clearchum hominem Rheginum, quem Dipœni et Scyllidis nonnulli,

alii ipsius Dædali discipulum dicunt fuisse. Ad Scenoma, quod ita

nominant, mulieris est imago. Lacedæmonii eam Euryleonida, quæ equorum

bigis in Olympicis vicit, esse dicunt. (7) Ad ipsam Chalciœci aram duæ

sunt imagines Pausaniæ illius, qui prætor Platæense prœlium commisit.

Quæ vero ejus fortunæ eventa fuerint, quod satis nota omnibus sunt, in

præsentia non commemorabo. Sufficiunt enim ea quæ priores scriptores de

illis accuratissime scripserunt: addere autem satis habebo ea, quæ de

Byzantio homine audivi, Pausaniam proditionis reum factum solum ex

omnibus, qui supplices ad Chalciœci confugissent, impunitatem non

meruisse, neque vero aliam ob causam, quam quod cædis piaculum eluere

non potuisset. (8) Is enim quum ad Hellespontum Spartanæ et sociorum

classis dux castra haberet, virginis Byzantiæ cupiditate incensus est:

quum vero prima nocte, quibus negotium datum erat, Cleonicen ad eum

perduxissent (id enim erat puellæ nomen), somnum jam capiens repente

strepitu est excitatus. Forte enim illa accedens accensam lucernam

dejecerat invita. Ibi Pausanias, qui suorum de Græcia prodenda sibi

consiliorum conscius perpetua animi conturbatione et pavore, agitari

solitus erat, perterrefactus virginem acinace transverberat. (9) Hoc

illud fuit facinus, cujus fraudem nunquam effugere, nullis

expiationibus, nullis Jovi Phyxio (_Absolutori_) deprecationibus

susceptis, quum in Arcadiam ad lustratores eos, qui Psychagogi

appellantur, Phigaleam venisset, luere potuit. Dedit itaque ille

Cleonicæ et deo meritas pœnas. At Lacedæmonii Delphici Apollinis jussu

et æneas imagines posuerunt, et genium venerantur Epidoten nomine,

Hicesii Jovis iram ob Pausaniæ facinus accensam ab hoc Epidota dicentes

averti.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 105 / 497 题