_ De templo ac signis Hilairæ et Phœbes, earumque sacerdotibus, quæ
Leucippides dicuntur — ovo, quod Leda peperit, ibi servato, atque
ædificio Chitone — domo Tyndarei filiorum — herois nonnullis et
Herculis lucta cum Eryce — Lycurgi legislatoris templo et sepulcris
quibusdam — vico Limnæo, templo Dianæ Orthiæ ac signo Dianæ Tauricæ
— Dianæ cultu sanguineo et puberum Lacedæmoniorum flagellatione. _
Proxime est Hilairæ et Phœbes delubrum. Eas Apollinis fuisse filias
Cypriorum carminum auctor scriptum reliquit. Sacerdotes earum sunt
virgines, quæ eodem, quo deæ, nomine Leucippides appellantur. Et alterum
quidem signorum quum e sacris virginibus una exornandum suscepisset, pro
vetere facie reposuit aliam, eo artificio factam, quo nunc simulacra
fieri solent. Idem vero factura etiam in altero, per visum in quiete
deterrita. est. E templi lacunari pendet ovum tæniis religatum: illud
esse memorant, quod Leda peperit. (2). Texunt ei, qui Amyclis est,
Apollini quotannis mulieres tunicam: et domum, in qua texunt, Chitonem
(_Tunicam_) appellant. Prope domus est, quam initio inhabitasse tradunt
Tyndarei filios. Interjecto dein tempore, eam Spartanus comparavit
Phormio. Ad hunc hospitum ornatu Castores venisse dicuntur; ac e Cyrene
se venire simulantes rogasse, ut hospitio se acciperet: eam vero sibi
cellam depoposcisse, qua maxime delectabantur, dum inter homines ætatem
agerent: (3) At illum, in quam mallent ædium partem, divertere eos
jussisse, cellam illam unam excepisse, quod filia virgo in ea habitaret.
Postero die et virginem et ejus famulatum omnem evanuisse. In cubiculo
tantum signa Castorum, et mensam, ac super ea laserpitii fruticem
repererunt. Hæc ita evenisse memorant. (4) A Chitone fere ad portas
eunti sacellum est Chilonis, sapientiæ nomine clari hominis: et ** ri
Atheniensis, unius de illis, qui cum Dorieo Anaxandridæ filio in
Siciliensem coloniam classe trajecerunt. Deducendæ vero coloniæ ea fuit
causa, quod Erycinum agrum ad Herculis posteros, non ad eos, a quibus
tenebatur, barbaros, pertinere putabant. Herculem enim aiunt cum Eryce
luctatum, propositis certaminis conditionibus, ut, si ipse vicisset,
Erycis regione potiretur, sin victus esset, Geryonæ boves illi
concederet: (5) eas enim tum præ se agebat Hercules: quumque in Siciliam
tranassent, ad Eleum Cyphum (_scypho secundum fabulam?_) transiit etiam
ipse, ut eas repeteret. Has igitur boves, Hercule victo, Eryx abducere
poterat. Verum non eadem, qua Herculem, multo post Dorieum Anaxandridæ
filium dii sunt benevolentia prosecuti. Erycem enim Hercules occidit,
Dorieus ab Egestanis est cum exercitu prope ad internecionem deletus.
(6) Lycurgo etiam legum suarum latori tanquam deo templum Lacedæmonii
erexerunt. Est in postica templi parte Eucosmi Lycurgi filii sepulcrum,
juxta aram Lathriæ et Anaxandræ. Fuerunt hæ sorores geminæ, quas uxores
duxere Aristodemi filii, quum ipsi itidem gemini essent, Thersandri
filiæ, neptes Agamedidæ, qui regnavit in Cleestonæis (_Cleonæis?_),
quique ex Ctesippo Herculis abnepote genitus est. Ex adverso templi
monumentum est Theopompi Nicandri filii: Eurybiadæ etiam ejus, qui
Lacedæmoniorum triremibus præfuit, quum ad Artemisium et Salaminem
classe cum Persis pugnatum est. Proximum his Astrabaci (sic enim
appellatur) sacellum. (7) At vicus is, quod Limnæum dicitur, Orthiæ
Dianæ sacer est. Deæ ligneum signum aiunt id esse, quod olim e Taurica
Orestes et Iphigenia sustulerunt. Deportatum illud intra fines suos
Lacedæmonii affirmant, quippe qui et regem suum agnoscunt Oresten. Atque
id mea sententia multo est probabilius, quam quod Athenienses vulgarunt.
Qua enim de causa Braurone signum illud reliquisset Iphigenia? vel quum
mœnibus excedere pararent Athenienses, cur et ipsam in naves non
imposuissent? (8) Ceterum adhuc adeo illustre est Tauricæ Dianæ nomen,
ut Cappadoces Euxini accolæ penes se deæ signum esse contendant, et Lydi
etiam illi, apud quos Anæitidis Dianæ fanum est, illud sibi vindicare
studeant. Athenienses enimvero commiserunt, Persis ut prædæ esset: quod
enim Braurone fuit, Susa prius asportatum, Seleuci deinde concessu hac
ætate habent Laodicenses e Syria. (9) Et Dianæ quidem Orthiæ signum,
quod apud Lacedæmonios est, esse illud ipsum, quod barbaris ademptum
est, satis perspicua sunt indicia. Primum quod Astrabacus et Alopecus
Irbi filii, Amphisthenis nepotes, pronepotes Amphiclis, Agidis
abnepotes, simulacro reperto statim mente capti sunt. Deinde, quod
Limnatæ in Spartanis et Cynosurenses, quique ex Mesoa et Pitane erant,
dum sacrum deæ facerent, ad jurgium et rixam, mox etiam ad cædes
conversi sunt: quumque ad ipsam aram multi occubuissent, reliquos exorta
morbi vis absumsit. (10) Inde oraculum acceptum est, aram eam humano
sanguine aspergi oportere. Quare quum ante sorte duceretur immolandus,
sacri ritum Lycurgus ad puberum plagas transtulit. Quo fit ut hoc etiam
ritu nihilo fere minus sanguine humano ara imbuatur. Sacris præest
femina. Ea tantisper, dum cæduntur pueri, signum præfert, (11) quod est
alioqui propter brevitatem levissimum: verum si, quibus cædendi negotium
datum est, cum quopiam eorum qui cæduntur epheborum, vel ob speciem, vel
ob natalium claritatem, agant parcius, tunc eousque signum aiunt grave
fieri, ut sacerdos illud sustinere nequeat. Quod ubi animadvertit, in
cædentes scilicet causam confert, seque eorum culpa queritur onere
opprimi. Adeo est ei signo e Taurico sacrorum ritu tralatitium, hominum
sanguine lætari. Eandem deam non Orthiam modo, sed Lygodesmam (_lygo
vinctam_) etiam nominant, quod in lygorum (_viticis id genus_) fruticeto
reperta sit. Sic erat autem vitice undecunque involuta, ut nihil a recto
statu declinaret (_unde Orthiæ nomen inditum_).