CAPUT XIV.

_ De memorandis in via a foro solis occasum versus, theatro ac Pausaniæ

et Leonidæ sepulcris — regione Theomelida dicta et memorandis ad eam

— Anchione — templo Thetidis — Cerere Chthonia — loco Dromo dicto et

memorandis ad eum — templo Æsculapii Agnitæ, et Dioscurorum

Apheteriorum signis — de loco Platanista dicto et certaminibus

epheborum ibi institutis — Phœbæo et sacris, quæ ibi sunt. _

E foro in eam partem, quæ ad solis occasum est, contendentibus ostendit

se Brasidæ Tellidis filii cenotaphium. Prope abest theatrum e candido

lapide erectum, insigni valde et spectando opere. Ex adverso theatri est

Pausaniæ, qui Platæensi prœlio prætor fuit, sepulcrum; et ei proximum

Leonidæ. Ad ea quotannis orationes habentur, et ludi fiunt, in quibus

est solis certandi locus Spartanis. Et Leonidæ quidem ossa quadraginta

post ejus cædem annis a Pausania e Thermopylis deportata * * Erecta

etiam pila est, in qua nomina incisa sunt, et paterna item nomina eorum,

qui ad Thermopylas Persarum impetum sustinuerunt. (2) Est Spartæ etiam

vicus, qui Theomelidæ dicitur. In eo sepulcra regum sunt, qui Agiadæ

appellantur; et proxime, quæ Lesche Crotanorum dicitur. Sunt autem

Crotani Pitanatarum tribus pars. Haud procul ab hac Lesche est Æsculapii

templum, quod In Agiadarum dicitur. Paulo hinc longius Tænari visitur

monumentum; a quo promontorium in mare prominens appellatum fama

vulgavit. Deorum ibidem sunt ædes, Neptuni Hippocurii et Dianæ Æginææ.

Verum si ad Leschen pedem referas, ad Issoriæ Dianæ templum venias.

Eandem vero et Limnæam vocant. Non est illa quidem Diana, sed

Britomartis Cretensium; cujus est a me facta mentio, qua in parte res

Æginetarum exposui. (3) Proxime ea monumenta, quæ Ægiadis posita sunt,

pilam aspicias, in qua inscriptæ sunt quas de cursu tulit palmas Chionis

vir Lacedæmonius, tum aliæ, tum vero Olympicæ, quæ septem numerantur, de

stadio scilicet, quattuor, reliquæ de iterato curriculo. At cum scuto

currere, peractis jam prope ludis, nondum invaluerat. Hunc Chionin cum

Batto Theræo classe profectum coloniam Cyrenen deduxisse eique in

ejiciendis finitimis Libybus socium fuisse tradunt. (4) Thetidis vero

templum hanc memorant erigendi causam fuisse. Quum armis ulciscerentur

Messeniorum defectionem, regem suum Anaxandrum in hostilem agrum

invasisse et multas inde feminas, et inter eas Cleo, quæ Thetidis fuit

sacerdos, in servitutem adduxisse: eam Cleo Anaxandri uxorem Læandridem

[_s. Leandridem_] a viro poposcisse: quumque signum illam ligneum habere

deæ comperisset, templum illi dedicasse quodam monitam somnio. Signum

quidem ipsum Thetidis in operto diligenter et religiose servant. (5) At

Cererem Chthoniam (_Terrestrem s. Inferam_) colere se accepta ab Orpheo

religione affirmant. Ego hujus deæ cultum ab Hermionensibus sumtum

arbitror, apud quos Chthoniæ Cereris nobile visitur fanum. Est apud

eosdem Lacedæmonios recentissimum Serapidis delubrum; et fanum Jovis

cognomento Olympii. (6) Est apud eosdem Dromus (_curriculum_) dictus:

qui locus mea quoque ætate adolescentibus ad cursus meditationes est

attributus. Dromum ab ea parte, in qua est Agiadarum sepulcrum,

ingressis ad lævam Eumedis monumentum se ostendit. Fuit et hic Eumedes

unus de Hippocoontis filiis. Est ibi etiam pervetus Herculis signum, ad

quod sacra Sphærei faciunt. Sic enim appellantur apud Spartanos, qui,

quum ex ephebis excesserint, inter viros jam censeri cœpti fuerint. Sunt

in ipso Dromo gymnasia, quorum alterum fuit a Spartano Eurycle

dedicatum. Extra Dromum prope Herculis signum domus est, nunc privati

hominis, olim Menelai. Paulo longius a Dromo progressus templa videas

Castorum, Gratiarum, Ilithyiæ, Apollinis Carnei et Dianæ Hegemones. (7)

Ad dexteram Dromi Agnitæ templum est. Æsculapii hoc est cognomentum,

quod simulacrum ejus ex agno erat: agnus vero vitex est e viminum genere

perinde ut rhamnus. Non longe ab Æsculapii tropæum exstat, quod a

Polluce de Lynceo victo erectum memorant. Id ipsum facile eorum mihi

opinionem probat, qui Apharei filios negant Spartæ sepultos. Circa ipsa

Dromi principia Castores sunt Apheterii. Paululum progressis offert se

Alconis sacellum. Hunc Alconem Hippocoontis dicunt filium fuisse.

Proxime est Neptuni templum, quem Domatitam cognomine appellant. (8)

Vicina regiuncula ab arboribus appellata Platanistas: proceris enim

platanis condensa est. Campus is, in quo suas committunt ephebi pugnas,

euripo circumquaque, non aliter quam mari insula, cingitur. Ad eum per

pontes aditus patent. In eorum pontium parte altera est Herculis signum,

in altera vero Lycurgi effigies: leges siquidem Lycurgus tulit quum ad

universam rempublicam pertinentes, tum etiam ad epheborum exercitationes

et pugnas. (9) Atqui et alia quædam ex vetere instituto ephebi faciunt.

Ante pugnam enim sacrificant in Phœbæo. Est autem Phœbæum extra urbem

situm, non procul a Therapne. Eo in loco utraque epheborum classis

caninum catulum Enyalio mactant, fortissimo scilicet deorum victimam ex

eo animalium genere illi acceptam existimantes, quod mansuetis omnibus

fortitudine præstat. Catulos quidem caninos haud scio an alii Græcorum

ulli immolare soleant præter Colophonios. Mactant etenim et Colophonii

deæ, quam Enodion appellant, nigrum catulum. Fiunt autem quum apud ipsos

Colophonios, tum Lacedæmone inter ephebos nocturna de more sacra. (10)

Iidem ephebi ad pugnam in illis sacris committunt apros cicures duos.

Solet vero usu evenire ut, utrius classis aper victor discesserit, ea ut

plurimum in Platanista palmam auferat. Hæc ab illis in Phœbæo

peraguntur. Postero vero die paulo ante meridiem transeunt pueri per

pontes in eum locum, quem euripo circumdatum diximus. Nocte superiore,

qua aditus parte alterutrum agmen ingrediatur, sorti permittitur. Ita

pugnant, ut infestis manibus et calcibus insultent, morsibus etiam

corpora fœdent, et oculos hi vicissim eruant. Ac bini quidem ad hunc

modum congrediuntur: sed totis etiam agminibus impressionem faciunt,

atque una acies alteram in aquam detrudere omni nisu contendit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 102 / 497 题