_ De memorandis prope Sciadem: templo Proserpinæ Sospitæ et Carneo
domestico dicto — Apolline Carneo — signo Aphetæ et aris deorum
Ambuliorum — templis Jovis Coloniatæ et Euanemi ac Pleuronis heroo —
templis Junonis Argivæ et Hyperchiriæ ac signo Junonis Veneris —
Hetœmocle et Hipposthene. _
Prope est Cynortæ Amyclæ filii sepulcrum; Castoris etiam monumentum, ad
quod ædes quoque condita est. Quadragesimo enim post pugnam adversus
Idan et Lynceum anno Tyndarei filii, nihilo omnino maturius, in deos
relatos asserunt. Monstratur ad Sciadem Idæ etiam et Lyncei sepulcrum.
Verisimilius tamen traditur, illos in Messenia, non autem hoc in loco
sepultos. (2) Verum magnitudo calamitatum et diuturnitas temporis, quo
extra Peloponnesum Messenii exularunt, effecit ut multa antiquitatis
monumenta reversis essent prorsus ignota: quumque illi hæc ignorent,
controversari de hisce licet quibuslibet. Jam vero contra Olympiæ
Veneris ædes est Sospitæ Proserpinæ, quam Thracem Orpheum condidisse
ferunt; alii Abarin eum, qui venit ex Hyperboreis. (3) At Carneus, quem
appellant cognomento Domesticum, coli est cœptus apud Spartanos,
antequam Heraclidæ redirent, et cum sacris constitutus in Crii, Theoclis
filii, vatis domo. Quum enim hujus Crii filiam offendissent Dorum
speculatores, ut forte aquam haustum ibat, cum ea in colloquium
venerunt: moxque quum ad Crium venissent, ab eo capiendæ Spartæ rationem
didicerunt. (4) Habuit quidem Carnei Apollinis religio, quæ apud Dores
universos obtinuit, a Carno originem: qui patria fuit Acarnan, ab
Apolline vero divinandi artem accepit. Hunc enim Carnum quum
interfecisset Hippotes Phylantis filius, iratus Apollo Dorum castra male
mulctavit. Quumque Hippotes ob eam cædem exulatum profugisset, Dores
Acarnanem vatem ex eo tempore statuerunt sacris et cæremoniis placandum.
Sed enim hic prædictus Apollo Carneus Lacedæmoniis non est ille Carneus
cognomento Domesticus, verum Carneus cognomento Domesticus est is, qui
in Crii vatis ædibus colebatur, quum Achæi adhuc Spartam tenerent. (5)
Praxilla quidem versibus prodidit, Europæ filium Carneum fuisse,
educatum vero ab Apolline et Latona. Alius etiam de cognominis hujus
causa sermo vulgatus est: cornos a Græcis in Ida Trojæ monte ex
Apollinis luco ad Durium equum fabricandum excisas quumque dei numen
læsum scirent, ad ejus iram leniendam sacra instituisse, et ab arboris
nomine χρανεἱᾳ, litera ρ transposita ex prisca quadam consuetudine,
Carneum Apollinem nuncupasse. (6) Non longe a Carneo est signum, quod
Aphetæi dicitur: a quo loco in cursum missos e carceribus tradunt
Penelopes procos. Prope vicus est, in quo aliquot sunt porticus forma
quadrata, ubi priscis temporibus scruta venibant. Proxima ara est Jovis
Ambulii, Minervæ Ambuliæ, Castorum item Ambuliorum. (7) E regione est
locus, quæ Colona dicitur, et Bacchi Colonatæ ædes. Juxta eam lucus est
illi heroi sacer, quem viæ ducem Baccho Spartam contendenti fuisse
perhibent. Heroi huic prius, quam deo ipsi, sacra faciunt Dionysiades et
Leucippides. Feminis vero aliis undecim, quæ et ipsæ nominantur
Dionysiades, cursus certamen proponunt: quod ex Delphico quodam responso
facere jussi sunt. (8) Non longe a Bacchi templo est Jovis ædes Euanemi.
Ad ejus dexteram est Pleuronis sacellum. Fuit Tyndarei filiis maternum
genus a Pleurone. Thestium etenim Ledæ patrem Areus (_Asius?_)
carminibus prodidit Agenore Pleuronis filio genitum. Ab eo sacello non
longe abest tumulus, in quo est Junonis Argivæ ædes. Dedicatam aiunt ab
Eurydice Lacedæmonis filia, Acrisii Abantis filii uxore. Hyperchiriæ
vero Junonis delubrum ex oraculo ædificatum, quum agrum Eurotas late
diluisset. Operis antiqui signum ligneum Veneris Junonis appellant. (9)
Ad eam pro filiarum nuptiis sacra facere matres solenne est. In via
tumuli, quæ dextrorsum fert, Hetœmoclis (_Etymoclis?_) est effigies.
Huic et ejus patri Hippostheni evenit ut victores de lucta in Olympicis
ludis declararentur, ad palmam undecimam uterque: una tamen victoria
fuit pater filio superior.