CAPUT XI.

_ De urbe Sparta seu Lacedæmone — memorandis in foro Spartæ, ædibus

senatorum et magistratuum in eo, senatu, Ephoris et Bidiæis —

porticu Persica — templo Cæsaris et Augusti Imperatoris — Agia vate

et Tisameno ejusque de quinque victoriis vaticinio — regione fori

Choro dicta — reliquis templis, signis ac memorandis in foro. _

A Thornace descendentibus urbs ipsa se ostendit, initio Sparta, posteris

deinde temporibus etiam Lacedæmon nuncupata, quum antea regionis nomen

hoc esset. Quod autem in Attica historia professus sum, me non omnia

persecuturum, sed habito delectu ea duntaxat, quæ memoria digna visa

essent, literis mandaturum: idem nunc mihi, antequam ad eorum quæ de

Sparta dicenda sunt commemorationem aggrediar, profitendum: siquidem

instituti operis initio e multis, quæ populi ipsi de se fama vulgarunt,

ea mihi seligenda duxi, quæ maxime memoratu digna visa essent: cujus

certe minime improbandi consilii, nihil profecto est, quamobrem fines

transgrediar. (2) Apud Lacedæmonios, qui Spartam tenent, digna, quæ

spectentur, sunt: forum primum; in eo curia, quo seniorum ordo ille

convenit, quam ipsi Gerusiam (_senatum_) vocant: Ephororum deinde, et

Nomophylacum (_custodum legum_) et qui Bidiæi appellantur, basilicæ. Ac

Gerusia quidem consessus est, penes quem apud Lacedæmonios summa civilis

administrationis est auctoritas, reliqui vero sunt magistratus. Ephori

et Bidiæi sunt quini utrique. Atque inter hos Bidiæi quidem in

Platanista tum alia tum epheborum certamina curant. Ephori autem

gravioribus prosunt negotiis: atque hi de suo numero Eponymum, cujus

nomine annus designatur, præbent, perinde atque apud Athenienses ex

novem Archontibus unus est Eponymus. (3) In foro omnium est operum

nobilissimum porticus ea, quam Persicam appellant, quod de Persarum

manubiis est ædificata: insequentibus autem temporibus ad eam, quam nunc

præ se fert, magnitudinem et ornamentorum speciem illam traduxerunt.

Insistunt columnis et alii Persarum duces, et inter eos Mardonius Gobryæ

filius, candido lapide facti. Est etiam illic statua Artemisiæ,

Lygdamidis filiæ, Halicarnassi reginæ. Hanc aiunt ultro contra Græcos

Xerxi auxilium tulisse, et præclara bellicæ virtutis navali ad Salamina

prœlio documenta dedisse. (4) In eodem foro templa sunt, Cæsari alterum,

ei nempe, qui primus apud Romanos solus imperare concupivit, et novam

hanc constituit reipublicæ formam: alterum ejus filio Augusto dicatum,

qui et imperium confirmavit, et quum dignitate tum opibus paternam

gloriam facile superavit. Cognomen vero Augusti idem significat quod

Græcorum lingua σεβαστός. (5) Ad Augusti templum ænea est Agiæ effigies.

Agian hunc divinasse ferunt Lysandro, classe Atheniensium apud

Ægospotamos esse potiturum, præter triremes decem: quæ e fuga se in

Cyprum recepere, quum Lacedæmonii ceteras una cum militibus cepissent.

Fuit Agias Agelochi filius, Tisameni nepos. (8) Tisameno patria Eleo, ex

Iamidarum familia, oraculum redditum est, e quinque ipsum maxime

illustribus certaminibus victorem discessurum. Sed enim, quum ab

Olympicis ludis de quinquertio victus abiisset, quippe qui in duobus

quidem Andrium Hieronymum (cursu scilicet et saltu) superasset, in lucta

vero eidem succubuisset, intellexit oraculum, dari videlicet a numine in

quinque certaminibus bellicis victoriam sibi obtinere vaticinanti. (7)

Lacedæmonii enimvero, quibus ignotum non erat, quid ex oraculo Tisameno

promissum fuisset, homini persuadent, ad se ex Elide migret, et in

vaticinando Spartanorum reipublicæ operam navet. Id quum ille fecisset,

prœliorum quinque ei victoriam acceptam Spartani retulerunt. Primum fuit

ad Platæas contra Persas: alterum in Tegea, quum adversum Tegeatas et

Argivos pugnatum est a Lacedæmoniis: tertium in Dipæensibus, quo tempore

Arcades omnes, Mantineensibus exceptis, signa cum Lacedæmoniis

contulerunt. Sunt autem Dipæenses Arcadum in Mænalia civitas. (8) Jam

vero quartum ejusdem auspiciis factum est prœlium contra eos Helotas,

qui in Ithomen secesserant. Ipsi quidem Helotæ non universi defecerant,

sed Messenici tantum, qui se a priscis Helotis sejunxerant. Verum non

multo post etiam quæ huc pertinent, exponam. Tunc quidem Lacedæmonii

eos, a quibus facta fuerat defectio, Delphici Apollinis oraculo et

Tisameni monitis adducti, icto cum illis foedere, incolumes dimisere.

Postremo quintam victoriam prædixit Tisamenus, quum ad Tanagram

Lacedæmonii cum Argivis et Atheniensibus conflixerunt. (9) Hæc de

Tisameno audita habeo. Spartanis in foro Pythaei Apollinis, Dianæ et

Latonæ signa sunt. Chorus autem tota ea fori pars dicitur ob eam causam,

quod gymnicis ludis, quos Gymnopædias nominant (quod festum, si ullum

aliud, magno studio celebrant) puberes Apollini choros agitant. Non

longe Telluris ædes et Agoræi (_Forensis_) Jovis: Agorææ item Minervæ et

Neptuni, quem cognominant Asphalium (_quasi Tuentem_). Apollinis aliud

ibidem est et Junonis. (10) Visitur et Spartanorum populi virili habitu

signum ingenti magnitudine. Est item apud Lacedæmonios Parcarum fanum:

cui proximum est Orestis Agamemnonis filii sepulcrum. Tegea enim huc

deportata Orestis ossa oraculi jussu eo in loco sepeliere. Prope Orestis

sepulcrum est Polydori regis Alcamenis filii effigies: cui præ cunctis

regibus aliis tantum honoris Lacedæmonii tribuerunt, ut, quæ publice

obsignari necesse sit, ea Polydori imagine magistratus obsignent. (11)

Est ibidem Agoræus Mercurius Bacchum infantem portans. Sunt ibidem

archiva, quæ Ephorea nominant. In iis est Epimenidis Cretensis

monumentum, et Apharei Perieris filii. Veriora autem existimo, quæ a

Lacedæmoniis, quam quæ ab Argivis de Epimenide commemorantur. Quo in

loco Parcæ sunt, * et Lacedæmoniis. Est etiam Hospitalis Juppiter et

Hospitalis Minerva.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 99 / 497 题