_ Agesilao regnante Lacedæmonii in Asiam contra Artaxerxem trajicere
decernunt, et ceteras Græciæ civitates in societatem belli vocant —
Agesilaus Aulidem devehitur, dein Lydiam invadit ac Persas prœlio
vincit — Artaxerxes Timocratem in Græciam cum pecunia mittit, ut
Græcos ad bellum contra Lacedæmonios suscipiendum sollicitet —
Lacedæmonii bellum contra Thebanos decernunt — bellum Corinthiacum
geritur et Agesilaus exercitum ex Asia reducit — Thebanos ad
Coroneam vincit. _
Regnum ubi adeptus est Agesilaus Archidami filius, classem Lacedæmoniis
placuit in Asiam transmitti, qua bellum contra Artaxerxem Darii filium
transportaretur. Cognoverant enim quum a ceteris civitatis principibus,
tum inprimis a Lysandro, in bello adversus Athenienses non ab Artaxerxe,
sed a Cyro se fuisse pecunia in naves adjutos. Agesilaus exercitum in
Asiam traducere jussus ac terrestrium copiarum imperator declaratus
dimisit legatos, qui Peloponnesi populos omnes, præter Argivos, Græcos
item ceteros, qui extra Isthmum sunt, ad belli ejus societatem
adhortarentur. (2) Corinthii quidem tunc, etsi nihil cupiebant
impensius, quam ejus transmissionis esse participes, everso tamen
repentina maris eluvione Jovis templo, cui apud ipsos Olympii cognomen
fuit, tanquam prodigio perterrefacti, inviti illi quidem se domi
continuere. Athenienses Peloponnesiaci belli calamitates reliquas et in
primis pestilentiam causati, ex quibus ad pristinam fortunam vixdum
redirent, re vero ipsa, quod nuncium acceperant, Cononem Timothei filium
ad regem venisse, plane cessarunt. (3) Missus est etiam ad Thebanos
Aristomenidas, quod et Agesilai maternus avus erat, et ipsis Thebanis
minime alienus: siquidem eorum judicum unus fuerat, qui, expugnatis
Platæensium muris eos, qui intus capti fuerant, occidendos censuerant.
At illi non aliter, quam Athenienses, auxilia se missuros negarunt.
Agesilaus statim domi habito delectu, sociorum auxiliis in unum
contractis, classeque ædificata et instructa, Aulidem rem divinam Dianæ
facturus venit, quod illinc Agamemnon etiam dea placata ad Trojam
solvisset. (4) Se certe intelligebat beatioris, quam Agamemnon olim
fuisset, civitatis regem esse, neque minus, quam olim ille, cunctæ
Græciæ imperare. Quodsi Artaxerxem vinceret et Persarum opibus
potiretur, multo majus et clarius facinus hoc videri posse sperabat,
quam fuisse Priami regnum evertere. Rei divinæ operam dantem Thebani cum
armis adorti accensa jam super aris. femora disjiciunt, ipsum e templo
expellunt. (5) Hic ille etsi disturbatum sacrum, priusquam litatum
esset, molestissime ferebat, in Asiam tamen transmisit ac Sardes primum
appulit. Erat enim tunc inferioris Asiæ pars maxima Lydia, et in ea
Sardes opibus et omni copiarum genere ceteras urbes longe anteibat et
ejus, qui maritimam præfecturam obtinebat, satrapæ regia erat, uti Susa
regis ipsius. (6) Congressus vero cum Tissapherne, Ioniæ satrapa, in
Hermi campis vicit Persarum non modo equitatum, sed etiam peditatum, qui
tanto tum numero erat collectus, ut post eum exercitum, quem Xerxes
adversus Athenas duxit, et ante illum Darius contra Scythas, esset
maximus. Agesilai itaque in bellicis rebus alacritatem admirati
Lacedæmonii classis etiam imperium ei detulerunt. At ille quum studium
curamque omnem ad res magnas terrestribus copiis gerendas contulisset,
rebus navalibus Pisandrum uxoris suæ fratrem præfecit. (7) Verum
quominus voti fieret compos, deorum nescio quis invidit. Ubi enim primum
audivit Artaxerxes, Agesilaum, aliquot jam prœliis prospere factis,
novos semper vincendo rerum progressus facere et ulteriora appetere,
Tissaphernem apud se prius illustri gratia hominem, capitis damnatum,
occidendum curat, eique successorem, qui oræ maritimæ præesset,
Tithrausten mittit, hominem quum in rebus gerendis sollertem, tum vero
odio in Lacedæmonios flagrantem. (8) Hic ut primum Sardes attigit,
rationem excogitavit, per quam efficeret ut Lacedæmonii imperatorem suum
cum exercitu ex Asia revocare cogerentur. Rhodium enim Timocratem cum
pecunia in Græciam mittit, qui Græciæ populos ad bellum contra
Lacedæmonios suscipiendum concitet. Qui pecuniam cepere, fuisse dicuntur
ex Argivis Cylon et Sodamas: e Thebanis Androclides, Ismenias et
Amphithemis. Ejus etiam largitionis participes Athenis fuere Cephalus et
Epicrates: et simul e Corinthiis quotcunque cum Argivis faciebant,
inprimis Polyanthes et Timolaus. (9) Sed qui belli aperte initium
fecerunt, erant Locri ex Amphissa. Nam quum inter ipsos et Phocenses de
agri finibus esset controversia, Thebanorum, et inprimis Ismeniæ,
impulsu frumenta, appropinquante jam messis tempore, succiderunt et cum
reliqua præda asportarunt. Excursiones etiam in Locrorum agrum Phocenses
cum omnibus militum copiis populabundi fecere. (10) Quare Locri,
adscitis in societatem Thebanis, vicissim Phocensium agros vastarunt.
Jam Phocenses, missis Lacedæmonem legatis, Thebanos urgebant, docentes
quæ passi ab iis essent. Horum commoti expostulationibus Spartani bellum
in Thebanos sciverunt. Inter alia crimina et illud querebantur, quod per
contumeliam in Agesilaum rei divinæ operam dantem Aulide impetum
fecissent. (11) Cognito Lacedæmoniorum decreto Athenienses per legatos
rogant Spartanos, armis abstineant, jure et disceptatione res repetant.
At illi eam legationem infestis atque iratis animis acceptam statim
remiserunt. Quæ deinde sunt consecuta, Lacedæmoniorum expeditio et
Lysandri mors, exposuimus, quum de Pausaniæ rebus gestis ageremus. (12)
Et sane bellum illud, quod est Corinthiacum appellatum, a Lacedæmoniorum
in Bœotiam expeditione sumto initio, majores in dies et graviores habuit
progressus. Atque hæc quidem causa Agesilaum perpulit, ut exercitum ex
Asia reportaret. Quum itaque navibus ex Abydo Seston transmisisset,
atque inde per Thraciam in Thessaliam contenderet, Thessali, ut eam a
Thebanis gratiam inirent, viam ei intercludere conati sunt: quod pro
veteri etiam cum Atheniensibus amicitia sibi faciendum putarunt. (13) At
ille, fuso hostium equitatu, iter sibi per Thessaliam aperuit: ac mox
Thebanis et eorum auxiliis ad Coroneam superatis, per Bœotios sibi viam
fecit. Ipsi quidem Bœotii e prœlio in Minervæ templum cognomento Itoniæ
confugerunt. Agesilaus vero, etsi vulnus in pugna acceperat, neutiquam
sibi tamen in supplicibus violandis religionem contemnendam censuit.