CAPUT VIII.

_ De Cynisca, Archidami filia — Agide regnante Lacedæmonii ab Eleis

Olympicis ludis prohibiti iis bellum inferunt, quod tertio anno

componitur — Athenienses invadunt et ad Ægospotamos vincunt — Agis

Leotychiden non agnoscit filium — Agesilaus regno privat

Leotychiden. _

Quum decessisset Archidamus filiis duobus relictis, Agis, qui Agesilao

major natu erat, regnare cœpit. Habuit Archidamus et filiam, Cyniscam

nomine, quæ ad Olympicas victorias virili propemodum animo adspiravit.

Prima hæc feminarum omnium equos aluit, prima Olympicam palmam tulit.

Post eam enim quoque, aliæ inprimis vero e Lacedæmone nonnullæ, sunt

victrices in Olympicis renunciatæ: quibus tamen illa longe gloria

præstitit. (2) Spartani vero et poeticen et omnem, quæ ex ea hominibus

contingere possit, gloriam omnium minime admirati mihi videntur. Nam

nisi quod Cyniscæ epigramma fecit nescio quis, et ante Pausaniæ in

tripodem Delphis dedicatum epigramma exaravit Simonides, aliud nihil a

poeta quidem ullo de Laconicis regibus est memoriæ proditum. (3) Agide

Archidami filio regnante et alia Eleis Lacedæmonii crimini dederunt, et

illud inprimis acriter expostularunt, quod Olympicis ludis et Jovis

templo Olympico ab ipsis prohibiti fuissent. Caduceatore itaque misso

Eleis imperant, ut Lepreatas, et alios finitimos, qui ipsis parerent,

suis uti sinerent legibus. Qui quum respondissent, simulac finitimas

Spartæ civitates liberas vidissent, nihil sibi causæ fore, quin et ipsi

sociis suis libertatem redderent: eo responso commoti Lacedæmonii, sub

Agide rege in Eleorum fines invaserunt: (4) verum in Olympiam usque et

ad Alpheum amnem progressi, terræ motibus conterriti, retro agmen egere.

Anno autem insequenti Eleorum agrum Agis populatus magnam ex eo prædam

egit. Tum Xenias Eleus, et privatim Agidis et publice Lacedæmoniorum

hospes, adversus populum insurrexit una cum ditioribus. Verum priusquam

cum exercitu Agis præsto esset, Thrasydæus, cui rerum summa a populo

commissa fuerat, Xeniam totamque ejus manum pugna superatos urbe pellit.

(5) Agis vero domum cum exercitu reversus Lysistratum Spartanum cum

parte copiarum et Eleorum exules relinquit, qui cum Lepreatis agrum

eorum populationibus vexarent. Tertio demum ejus belli anno, quum Agis

exercitu comparato denuo esset in Eleorum fines invasurus, Thrasydæus de

populi sententia, affecta jam malorum diuturnitate et prope consumta

civitate, pacem his conditionibus accepit: In posterum finitimis non

imperaturos: urbis [_immo Pheæ et Cyllenes, non Elidis, ut librorum

Xenophontis H. Gr._ 3, 2, 30 _vitiis_ σφέας _et_ Κυλλήνην _deceptus

opinatur Pausanias_] muros demolituros: Lacedæmoniis Olympiæ Jovis

sacrum sacrosque ludos celebrare, et in eorum ludorum certamina

descendere liciturum. (6) Etiam in Atticam Agis bellum continuo intulit:

idemque ad Deceleam contra Athenienses castellum munivit. Deleta vero ad

Ægospotamos Atheniensium classe, Agis cum Lysandro, Aristocriti filio,

fœderis, quod inter Athenienses et Lacedæmonios sancitum fuerat, quum id

tamen Spartani non jussissent, religionem violavit. Illi enim suo

duntaxat ipsorum arbitrio, non auctoritate publica Spartanorum, scitum

cum sociis fecerant de Atheniensium civitate radicitus exscindenda. (7)

Hæ fuere Agidis res bellicæ maxime illustres. Cujus non alia fuit de

Leotychide filio quam Aristonis de Demarato futilitas: siquidem et hic

audientibus Ephoris, fortunæ quadam malignitate impulsus, non putare se

dixit, ex se Leotychiden natum. Cujus eum levitatis postea pœnituisse

constitit. Quum enim morbo implicitus ex Arcadia domum reportaretur,

apud Heræam testes fecit, qui cum eo erant, omnes, nihil se dubitare,

Leotychiden ex se genitum esse: totique isti multitudini multis cum

precibus et lacrimis injunxit, ut hoc apud Lacedæmonios testimonium

dicerent. (8) Verum Agide mortuo Leotychiden Agesilaus regno pellere

studebat, ea populo in memoriam redigendo, quæ de eo aliquando Agis

dixisset. Præsto tamen et Leotychidæ ipsi ab Heræa Arcades fuere, qui

morientis jam Agidis verba renunciarunt. (9) Auxit inter Agesilaum et

Leotychiden disceptationem Delphicum oraculum his illi versibus: editum:

Sparta cave, quamvis te maxima gloria tollat,

heu tibi ne claudus recti cruris noceat rex:

tunc inopinatos longum patiere labores,

letiferique undam miscentem cuncta duelli.

(10) Hæc in Agesilaum dixisse Apollinem, contendebat Leotychides, quod

altero ille pede claudicaret: at Agesilaus in Leotychiden retorquebat,

quod non legitimus ab Agide esset genitus. Eam disceptationem

Lacedæmonii ad oraculum, quum id arbitratu suo facere possent, non

retulerunt tamen; auctoritatem scilicet Lysandri Aristocriti filii

secuti, qui vehementer, ut (Agesilao) regnum decerneretur, contendebat.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 96 / 497 题