_ De altera regum Lacedæmoniorum domo, Proclidarum, dein Eurypontidarum
— Prytanide regnante inter Lacedæmonios et Argivos primæ inimicitiæ
exoriuntur — Charillo regnante Lacedæmonii fines Argivorum devastant
et Tegeatas invadunt — Nicandro regnante iterum vastatur Argolis —
Theopompo regnante Lacedæmonii cum Argivis pugnant de Thyreatide —
Anaxidama rege Messenii denuo victi ex Peloponneso ejiciuntur — de
Aristone rege, ejusque septem mensium filio Demarato — Leotychide
rege — Archidamo rege Atheniensibus maxima mala inferente —
Sthenelaida belli Peloponnesiaci præcipuo auctore. _
Quæ vero de altera regum familia accepimus, ita se habent. Procles
Aristodemi filius habuit filium, cui Soo nomen dedit: Soo Eurypon
genitus. Hunc tantum esse gloriæ consecutum narrant, ut ea tota familia
qui Proclidiæ ante sunt appellati, Eurypontidarum ab eo cognomentum
acceperit. (2) Euryponte nascitur Prytanis. Eo regnante inter
Lacedæmonios et Argivos inimicitiæ ortæ: et jam ante quam Argivis
quicquam crimini daretur, cum Cynurensibus bellatum fuerat. Ac proximas
quidem deinceps ætates, Eunomo scilicet Prytanidis, et Polydecte Eunomi
filio regnantibus, perpetua pax Spartanis fuit. (3) Charillus autem
Polydectis filius in Argivorum agrum invasit et igne ferroque vastavit:
eodemque duce paucis post annis contra Tegeatas exiere Spartani, quum
ambigui et perplexi oraculi auctoritatem secuti Lacedæmonii in spem
venerunt, capturos se Tegeatas, Tegeatarumque campos Arcadibus
adempturos. (4) Charillo mortuo, Nicander filius in regnum successit.
Hoc regnante facinus in Teleclum ex altera familia regem a Messeniis
commissum est in Limnadis fano. Idem vero Nicander Argivorum fines
hostiliter ingressus magnam terræ partem vastavit. Ejus facinoris quum
participes fuissent Asinæi, graves Argivis pœnas paulo post deleta
patria profugi dedere. (5) De Theopompo vero Nicandri filio, qui post
patrem regnavit, rursus erit mihi mentio facienda, quum ad res
Messeniorum historia descenderit. Eo regnante inter Argivos et
Lacedæmonios de Thyreatarum quoque finibus dimicatum. Ei prœlio
Theopompus senio et animi ægritudine implicitus non interfuit: nam eo
vivente Archidamus filius moritur. (6) Neque tamen sine liberis obiit
Archidamus, sed filium reliquit Zeuxidamum. Huic Anaxidamus item filius
successit. Eo imperante a Lacedæmoniis Messenii iterum bello victi e
Peloponneso abierunt. Anaxidamo Archidamus, Archidamo Agasiclen
nascitur. Utriusque vita omnibus belli molestiis vacua, perpetua
tranquillitate insignis erat. (7) Aristo vero Agasiclis filius uxorem
duxit puellam, quam Spartanarum omnium virginum fuisse tradunt
turpissimam, mulierum vero omnium Helenæ beneficio pulcherrimam. Ex ea
quum filius natus esset mense ipso septimo, eique in consilio Ephororum
sedenti servus nunciasset puerum natum, eorum, qui de Eurysthei natali
sunt, versuum Iliadis oblitus, vel quod illos omnino non satis
intellexisset, negavit puerum eum, qui non esset legitimo mensium numero
natus, a se genitum. (8) Cujus eum postea effusæ vocis pœnituit.
Demaratum enim spectata virtute virum, qui cum Cleomene Athenienses
Pisistratidarum dominatu liberarat, Aristonis inconsiderata oratio et
suscepta cum Cleomene simultas regno privavit. Quum autem in Persas ad
Darium profectus esset, in longum tempus ejus propagatam in Asia
posteritatem ferunt. (9) Leotychides vero rex in Demarati locum creatus.
Is Athenienses et ducem eorum Xanthippum Ariphronis filium in pugna ad
Mycalen juvit: idemque posterius in Thessaliam contra Aleuadas profectus
facile totam Thessaliam armis subigere potuit, quum semper ei prœliis
omnibus vincere contigisset: sed ab Aleuadis donis est corruptus. (10)
Quare domi accusatus, Tegeam indicta causa ad aram Minervæ Aleæ supplex
confugit. Leotychidæ filius Zeuxidamus patre adhuc vivo, et ante exilium
ejus, morbo absumtus est. Zeuxidami vero filius Archidamus avo jam Tegeæ
exulante regnavit. Hic Atheniensium agros vehementer vexavit, quum in
Atticam quotannis excursiones faceret et omnia populabundus ageret ac
raperet. Idem etiam Platæensium, qui socii et amici Atheniensium erant,
urbem per obsidionem cepit. (11) Verumtamen hic Peloponnesiorum in
Athenienses bellum neutiquam concitarat; quin, ut pax inter eos maneret,
quantum eniti potuit, elaborabat. Sed Sthenelaidas, vir quum alias
potens, tum vero de Ephoris unus, suscipiendi belli cumprimis auctor
fuit: quod sane bellum Græciam satis adhuc firmo innixam fundamento de
gradu excussit: nec multo post Philippus Amyntæ filius ruinosam et plane
ægram aggressus penitus collabefecit.