_ Cleombrotus rex in prœlio cum Bœotis ad Leuctra commisso cadit —
Cleonymus cum Areo de regno certat, eoque privatus Pyrrhum in
patriam inducit — Areo regnante Antigonus Demetrii fil.
Atheniensibus bellum infert, quibus Lacedæmonii Areo duce opem
ferunt — Leonidas senex, cui regnum Lacedæm. obtigit, a Cleombroto
illo privatur, et iterum rex creatur — de Cleomene Leonidæ filio,
ultimo Eurysthenis domus rege. _
Agesipolide sine liberis mortuo ad Cleombrotum regnum pervenit. Eo duce
Lacedæmonii cum Bœotiis ad Leuctra prœliati sunt: et ipse quidem
Cleombrotus fortiter dimicans initio prœlii occubuit. Plerumque sane in
magnis cladibus numen exercitus ducem ante alios e medio tollere solet,
sicuti et Atheniensibus Hippocratem Ariphronis filium ad Delium, postea
in Thessalia Leosthenem eripuit. (2) E Cleombroti liberis natu major
Agesipolis nihil omnino gessit memoratu dignum. Eo mortuo natu minor
Cleomenes regnum adiit. Qui quum filios duos Acrotatum et juniorem
Cleonymum suscepisset, ita forte accidit ut Acrotatus patrem sibi
superstitem reliquerit. Quumque postea Cleomenes e vita decessisset,
inter Cleonymum Cleomenis filium et Areum filium Acrotati de regno
coorta lis est. Ibi quum senatus paternum regnum Areo adjudicasset, (3)
Cleonymus sibi illum prælatum tam indigne tulit, ut eum Ephori et aliis
præmiis decretis et exercitus imperio delato placare studuerint,
quominus hostili esset in Spartam animo. Nihilominus ille et alia multa
hostilia in patriam designavit, et Pyrrhum Æacidæ filium intra fines
induxit. (4) Areo vero Acrotati filio Spartæ regnante, Antigonus
Demetrii filius Athenas terrestribus maritimisque copiis oppugnare
aggressus est. Atheniensibus subsidio missus cum classe Patroclus ex
Ægypto: Lacedæmonii quoque cum omnibus copiis, Areum regem secuti,
præsto fuere. (5) Quum Antigonus autem urbem undique ita obsessam
teneret, ut aditu omni sociorum auxilia prohiberentur, Patroclus per
nuncios Areum et Lacedæmonios monuit, ut prœlium cum Antigono inirent;
se interim Macedonum terga invasurum, quod sui nequaquam pedestri acie
pares essent Macedonibus, quippe qui Ægyptii et nautæ essent. Eo nuncio
commoti Lacedæmonii, iidemque quum Atheniensium amicitia, tum vero
nominis sui gloriam ad posteros propagandi studio ducti, prœlii aleam
subire nihil recusabant. (6) Verum Areus, commeatu jam consumto,
exercitum domum reportavit, quippe qui desperatam pugnandi audaciam ad
patriæ usus conservandam neque temere sociorum causa profundendam
censeret. Atenim quum Athenienses diu acriter restitissent, Antigonus
pace facta præsidium illis in Museo imposuit, quod tamen non multo post
ultro deduxit. Areo Acrotatus gignitur: Acrotato minor Areus. Is annum
agens fere octavum morbo consumtus est. (7) Jam vero, abolita propemodum
Eurysthenis posteritate mascula, restabat Leonidas Cleonymi filius,
grandis admodum natu. Huic Lacedæmonii imperium deferunt. Graves cum eo
inimicitias Lysander Lysandri filius, Aristocratis nepos, exercebat. Hic
sibi associat Cleombrotum, qui Leonidæ filiam habebat in matrimonio:
eoque in familiaritatem pellecto, Leonidæ tum alia intendit crimina, tum
eum, quum puer adhuc esset, Cleonymo patri de exitio Spartæ conciliando
juramentum dedisse dictitavit. (8) Quum igitur regno se Leonidas
abdicare coactus esset, in ejus locum Cleombrotus invasit. Quodsi animi
præ ira impotens Leonidas fuisset, ac, ut olim Demaratus Aristonis
filius, vel ad Macedonum, vel ad Ægyptiorum regem confugisset, nihil eum
omnino, quod facti postea Spartanos pœnituerit, juvisset. Nunc vero quum
a civibus suis e patria pulsus in Arcadiam exilii causa abisset, non ita
multis post annis ab iisdem in patriam, et pristinum etiam regnum
revocatus est. (9) De Cleomenis autem Leonidæ filii audacia et animi
magnitudine, et quemadmodum in eo defecerit Spartiatarum regnum, quum de
Arati Sicyonii rebus gestis ageremus, affatim multa diximus. Narravimus
vero in superioribus etiam quonam mortis genere Cleomenes in Ægypto e
vita excesserit. Ex Eurysthenis igitur gente regum, qui etiam Agidæ sunt
appellati, postremus Cleomenes Leonidæ filius fuit.