CAPUT V.

_ Pausanias minor, Atheniensibus ad Piræeum victis, triginta tyrannorum

imperium non adjuvare vult, sed domum redit — ideo ab inimicis

accusatur, et judicio absolvitur — Lacedæmonii Lysandro duce

Thebanos invadunt — Lysandro cæso, Pausanias supervenit et cum

Thebanis paciscitur — Pausanias denuo accusatus a Tegeatis in templo

Minervæ Aleæ supplex recipitur — de Aristodemo, Pausaniæ filiorum

tutore — Agesipolis, rex Lacedæmoniorum, Argivis bellum infert, sed

terræ motu et tonitru recedere cogitur — contra Olynthios exercitum

ducit et subito moritur. _

Jam vero Plistarchus Leonidæ filius in ipsis regni initiis diem suum

obiit. Cui Plistoanax successit, ejus ipsius Pausaniæ filius, cujus

ductu prœlium ad Platæas factum. Plistoanacte natus Pausanias. Hic

Pausanias in Atticam exercitum duxit, verbo cum Thrasybulo et

Atheniensibus bellum gesturus, atque ut triginta tyrannorum, qui a

Lysandro impositi fuerant, dominatum firmaret. Superato tamen ad Piræeum

Atheniensium præsidio, domum exercitum reportare statuit, quod scilicet

non esse eam Spartanorum reipublicæ maculam omnium turpissimam

adspergendam putaret, ut impurissimorum hominum tyrannidem confirmasse

dicerentur. (2) In patriam re infecta reversus, ab inimicis in judicium

est deductus. Apud Lacedæmonios de rege judicium hoc ritu constitui

solet. Consident qui seniores appellantur, duodetriginta numero: cum iis

Ephori, nec non alterius familiæ rex. Is erat tunc Agis. Ac

quattuordecim seniores et Agis rex Pausaniam condemnarunt: absolverunt

reliquæ ejus consilii partes. (3) Neque ita multo post delectum

Lacedæmonii contra Thebanos habuerunt. Cujus belli quæ causa fuerit,

quum Agesilai res gestas commemorabimus, exponetur. Ac tunc quidem

Lysander, quum in Phocidem pervenisset, universis Phocensibus assumtis,

cunctatione omni sublata, in Bœotiam invasit, et Haliartiorum oppidum

aggressus est oppugnare, quum adduci non possent ut a Thebanis

deficerent. Thebanorum jam et Atheniensium auxiliis clam intra urbem

receptis eruptionem fecere. Cum iis Lysander acie ante ipsa urbis mœnia

congressus cum magna Lacedæmoniorum manu dimicans occubuit. (4) Interea

Pausanias a Tegeatis et reliqua Arcadia comparatis auxiliis confecto jam

prœlio supervenit. Is ubi primum Bœotiam attigit, eorum qui cum Lysandro

fuerant et ipsius Lysandri cædem cognovit: nihilo tamen secius Thebas

perrexit, urbem oppugnaturus. Verum quum Thebani se ad omnem impetum

sustinendum confirmarent jamque Thrasybulus cum Atheniensium auxiliis

adventare nunciaretur, qui id unum exspectabat, ut prœlium Lacedæmonii

inirent, quo illos a tergo adoriretur: (5) Pausanias veritus ne medius

inter duos hostium exercitus ancipiti periculo circumveniretur, icto cum

Thebanis fœdere eorum, qui sub Haliartiorum muris ceciderant, cadavera

ad sepulturam tollenda curavit. Ea sane res neutiquam Lacedæmoniorum

judicio comprobata est: ego vero Pausaniæ consilium rectum fuisse

existimo. Nam quum probe nosset, Lacedæmoniis inter medios hostes

circumclusis semper aliquam accidere cladem, ut ad Thermopylas et in

Sphacteria insula, metuebat ne tertiæ ipse cladis auctor haberetur. (6)

Verum quum longe aliter ipsius cives judicarent, quippe qui ei, quod

tardius in Bœotiam venisset, crimini dabant, non putavit ille sibi

committendum, ut causam dicere cogeretur. Tegeatæ supplicem in Aleæ

Minervæ receperunt. Templum illud fuit antiqua religione Peloponneso

universæ sacrosanctum, neque violari eos fas erat, qui illuc

confugissent. Ea sane religio tunc a Lacedæmoniis in Pausania, antea

vero in Leotychide, et in Chryside est ab Argivis conservata. Quum illi

enim supplices se in illud templum recepissent, ne postulatum quidem

est, ut dederentur. (7) Pausania exulante, impuberes ejus filii,

Agesipolis et Cleombrotus, sub tutela Aristodemi, qui erat genere

proximus, fuerunt. Hujus Aristodemi ductu Lacedæmonii ad Corinthum

prospere pugnarunt. (8) Jam vero Agesipolis ut regnum per ætatem adiit,

Argivis primum ex omnibus Peloponnesiis bellum intulit. Is quum per

Tegeatas in Argivorum fines duceret, Argivi obviam illi caduceatorem

miserunt, quo patria quædam fœdera sanciret jam inde ab initio inter

omnes Dores mutuo percussa. At ille non modo fœdus nullum cum

caduceatore instauravit, sed agrum etiam immisso exercitu depopulatus

est: neque quum terra etiam movisset, retro agmen egit, etsi alias præ

ceteris Græciæ populis Lacedæmoniis et Atheniensibus hujusmodi prodigia

religioni ac terrori fuerint. (9) Castra, jam fixerat Agesipolis sub

ipsis Argivorum muris, neque interim desita est divinitus terra moveri:

quin et milites aliquot de cœlo tacti, nonnullos etiam tonitrua

lymphatos atque attonitos reddidere. Invitissimus itaque ille ex

Argivorum finibus castra movit. Rursus contra Olynthios fecit

expeditionem. Ibi satis secunda belli fortuna usus, quum urbes

Chalcidensium multas cepisset, ac ipsam postremo Olynthum se in

potestatem redacturum speraret, subito morbo oppressus diem suum obiit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 93 / 497 题