CAPUT IV.

_ Cleomenes cum Lacedæmoniis et sociis fines Argivorum invadit, eosque

vincit — contra Athenas exercitum ducit et Orgadem, terram diis

Eleusiniis sacram, devastat — in Æginam trajicit — Demaratum fraude

regno privat — furore correptus mortem sibi infert — Leonidas rex

Xerxi Græciam invadenti ad Thermopylas occurrit — de Pausania,

Plistarchi, Leonidæ filii, tutore, ejusque honeste factis. _

Cleomenes ut primum regnum iniit, comparato ex Lacedæmoniis et sociis

exercitu, in Argivorum fines invasit: Argivos vero ipsos obviam cum

armis egressos prœlio fudit. Eorum quum ad quinque millia in proximum

Argi Niobes filii lucum confugissent, Cleomenes (quippe qui plerumque

mentis compos non esset) per Helotas in lucum ignem immisit: quo

incendio et lucus et qui se illuc receperant supplices exusti sunt. (2)

Hinc Athenas bis duxit. Primum Atheniensibus Pisistrati filiorum

dominatu liberatis, ingentem quum Lacedæmoniis, tum sibi apud cunctos

Græcos gloriam peperit. Deinde Atheniensis cujusdam Isagoræ gratia

ductus, quum Atheniensibus illum tyrannum imponere conatus esset, ac

libertatem suam fortiter tuentibus Atheniensibus ea de spe decidisset,

et reliquum Atticæ agrum populatus est, et regionem Orgadem appellatam,

diis, qui Eleusine coluntur, sacram vastasse dicitur. In Æginam deinde

transmisit: ubi insulæ ejus principes qui Medis studentes civibus suis,

ut terram et aquam Dario Hystaspæ filio dederent, persuaserant, in

vincula conjecit. (3) Dum in Ægina Cleomenes tempus terit, Demaratus eum

ex altera familia rex ad populum criminatur. Ea re commotus Cleomenes,

ut primum rediit, rationem iniit, per quam Demaratum e regno ejiceret.

Delphicam enim vatem pretio corruptam subornat, ut, quod ipse

præscriberet, consulentibus Lacedæmoniis responderet. Idemque

Leotychiden Demarati propinquum, e regia item domo, instigat, ut de

regno Demarato litem intendat. (4) Ibi Leotychides institit iis verbis,

quæ Ariston ejus pater temere effuderat, quum natum Demaratum dixit a se

genitum non credere. Eam disceptationem quum ad Delphicum oracalum,

sicuti alia omnia consueverant, Lacedæmonii retulissent, respondit

Pythia, quæ Cleomenes jusserat. (5) Quo factum ut Demaratus non æquo

judicio, sed adversarii oppressione regno fuerit spoliatus. Cleomenes

post hæc diem suum obiit, quum arrepto gladio per furorem sibi ipsi

manus consciscens totum corpus fœdissimis vulneribus lacerasset. Argivi

igitur, ea mortis acerbitate dedisse eum pœnas supplicibus, qui in Argum

confugerant: Athenienses, quod Orgadem vastasset: Delphi, quod

interpretem Apollinis, ut Demaratum falso insimularet, corrupisset, id

ei accidisse interpretati sunt. (6) Heroum autem et deorum in homines

iræ, præter hoc Cleomenis, alia etiam reperiuntur exempla. Siquidem et

Protesilaus, cui honores ad Elæuntem habentur, heros Argo nihilo

clarior, per se ipsum Persen Artaycten graviter est ultus. Neque unquam

Megarenses, posteaquam sacrosanctum agrum colere ausi sunt, deorum, qui

Eleusine coluntur, iram plane lenire potuerunt. Sollicitatum vero pretio

oraculum, præterquam tunc a Cleomene, ab nemine unquam scimus. (7) Ubi e

vita excessit Cleomenes, quod nullam reliquit virilem sobolem, ad

Leonidam Anaxandridæ filium, Doriei germanum et uterinum fratrem, regnum

pervenit. Quo tempore Xerxes cum populo suo Græciam invasit, ei Leonidas

cum trecentorum Lacedæmoniorum cohorte ad Thermopylas occurrit. Bella

quidem multa quum a Græcis contra barbaros, tum inter ipsos barbaros

gesta memorantur: sed ea pauca fuere, in quibus unius virtus eximie

enituit, ut Achillis ad Ilium, Miltiadæ in Marathone. Sed profecto

præclarum illud Leonidæ facinus, meo quidem judicio, omnia cujusvis

temporis exempla vicit. (8) Hic enim Xerxi, regum omnium, qui post Medis

et Persis imperarunt, animi elatione et operum magnificentia longe

præstantissimo, in Græciam irruenti tam acriter cum paucis, quorum dux

erat, ad Thermopylas restitit, ut ne visurus ille quidem Græciam, nedum

Athenas fuisset incensurus, nisi a Trachinio homine Hydarnis copiæ per

Œtæ montis tramites circumductæ Græcos oppressissent. Atque ita Leonida

interempto barbari in Græciam irruperunt. (9) Post hunc Pausanias

Cleombroti filius non certe regnavit, verum quum Plistarchi Leonidæ

filii tutor esset, ad Platæas Lacedæmonios duxit, atque inde in

Hellespontum classe transmisit. Hujus in Coam mulierem factum non possum

non magnopere collaudare. Is enim Coi hominis non ignobilis uxorem,

Hegetoridæ filiam, Antagoræ neptem, quam Pharandates Persa Teaspidis

filius invitam in pellicum numero habebat, (10) Mardonio ad Platæas et

Persis ad internecionem cæsis, Coon ad suos cum omni muliebri mundo

donisque omnibus, quæ a Pharandate acceperat, remisit. Idem Mardonii

cadaver contra Lamponis Æginetæ sententiam violari vetuit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 92 / 497 题