_ Polydoro regnante Lacedæmonii colonias in Italiam deducunt — bellum
Messeniacum acriter geritur — Eurycrate regnante Messenii
Lacedæmoniorum imperio parent — Anaxandro regnante Messenii a
Lacedæmoniis deficiunt et denuo opprimuntur — Eurycrate minore et
Leonte regnantibus Lacedæmonii bellum cum Tegeatis infeliciter
gerunt, Anaxandrida vero regnante superiores evadunt — Orestis ossa
a Spartanis reperiuntur et ab Atheniensibus Thesei ossa — de
Anaxandrida digamo — Cleomene rege et Dorieo. _
Alcamene mortuo, ejus filius Polydorus regnum adiit. Hoc regnante
Lacedæmonii colonias duas in Italiam deduxerunt, Crotonem et Locros ad
Zephyrium promontorium. Bellum etiam, quod Messeniacum est appellatum,
hoc ipso tempore exarsit. Neque vero easdem ejus belli causas
Lacedæmonii et Messenii referunt: (2) sed quæ utrinque dicantur, et
qualem exitum hoc bellum habuerit, infra suo loco explicabimus. Hoc
interim non omittemus, primum Messeniacum bellum ex parte maxima
Theopompi Nicandri filii ex altera gente regis ductu gestum. Confecto
autem bello ac Messeniis jam in potestatem Lacedæmoniorum redactis
Polydorum spectatæ virtutis Spartæ habitum et Lacedæmoniorum populo
maxime carum, quod nihil unquam aut per vim egisset aut dixisset cum
alterius contumelia, justitiam in tota jurisdictione cum summa
humanitate conjunxisset, (3) ob easque res gloria in cuncta Græcia
florentem, Polemarchus occidit, Lacedæmonius homo minime obscuro loco
natus, insigni vero, ut res ipsa indicavit, audacia. Mortuo Polydoro
Lacedæmonii honores multos nec vulgares habuerunt. Est autem et
Polemarchi Spartæ monumentum, vel quod ante vir bonus habitus fuerit,
vel quod propinqui eum clam sepelierint. (4) Eurycrate Polydori filio
regnum tenente Messenii Lacedæmoniis æquo satis animo paruerunt, neque
Argivorum multitudo in rerum novarum studium incubuit. Jam vero
Eurycratis filio Anaxandro regnante, Messenios fata sua extra
Peloponnesum ejecerunt. Quum enim a Lacedæmoniis defecissent, pares
illis aliquamdiu bello fuere: postremo superati, ex pacto convento e
Peloponneso excesserunt: qui relicti sunt, omnes servi facti sunt
Lacedæmoniis, præter eos tamen, qui maritima oppida incolebant. (8) Quæ
in eo bello evenerint, quod gestum est post Messeniorum defectionem, non
videntur mihi satis apte in hac historiæ parte tractari. Anaxandro
Eurycrates gignitur, Eurycrate minore Leon. His regnantibus Lacedæmonii
a Tegeatis clades complures acceperunt. Iidem sub Anaxandrida Leontis
filio secundiore multo, quam Tegeatæ, belli fortuna usi sunt. Res autem
sic propemodum gesta est. Lichas Lacedæmonius Tegeam venit: erant enim
tunc fœderis jure inter eas civitates pacata omnia. (6) Eodem tempore,
quo Lichas adveniebat Orestis ossa ex quodam oraculo jussi quærebant
Spartani. Ea intellexit Lichas in ærarii fabri officina defossa, ad
oraculi scilicet verba referens instrumenta singula ærariæ fabricæ.
Ventos enim folles, quod ipsi etiam conceptas auras vi expellunt, pulsum
malleum, repercussum incudem, hominum perniciem ferrum (quod in prœliis
jam usurpari cœptum fuerat) interpretatus est: nam si ad heroicum
seculum respexisset Apollo, hominum perniciem non ferrum, sed æs
dixisset. (7) Huic autem responso, quod Lacedæmonii acceperunt de
ossibus Orestis, persimile fuit quod Atheniensibus postea redditum est,
ut ossa Thesei e Scyro Athenas deportarent: non posse enim, id ni factum
esset, Scyron capi. Invenit tum Cimon Miltiadis filius, eodem usus in
conjiciendo acumine, Thesei ossa, neque ita multo post insula potitus
est. (8) Ex ære autem heroum temporibus omnia pariter arma fuisse,
Homerus testatur, quum securim Pisandri et Merionæ sagittam describit.
Argumento est etiam Achillis hasta Phaselide in Minervæ templo dedicata,
et apud Nicomedenses in Æsculapii Memnonis ensis totus ex ære, quum
hastæ illius ima tantum et summa cuspis ærea sit. Hæc ita esse pro
comperto habemus. (9) Anaxandrides, Leontis filius, unus ex omnibus
Lacedæmoniis uxores duas eodem tempore habuit; unde illi soboles duplex.
Nam quum priorem, optimam illam quidem, sed sterilem, ut dimitteret,
Ephori jussissent, id ut faceret in animum inducere non potuit: eatenus
tamen paruit, quod alteram cooptavit, e qua Cleomenem suscepit. Tunc
prior, quæ adhuc uterum non tulerat, Dorieum peperit, deinde Leonidam,
mox Cleombrotum. (10) Mortuo Anaxandrida, quum longe præstare consilio
et belli artibus Dorieum existimarent, Cleomeni tamen, quod natu esset
maximus, regnum inviti sane detulerunt. At Dorieus, quum adduci non
potuisset ut in patria permanens Cleomeni pareret, in coloniam est
ablegatus.