_ De luco platanis consito ad montem Pontinum et Amymone fluvio — signis
et templis in hoc luco — Philammone initiorum Lernæorum auctore —
hydra Lernæa — lacu Alcyonia, ubi Bacchus ad inferos descendit,
ejusque profunditate immensa. _
Ab hoc igitur monte lucus ille maxima ex parte platanis condensus ad
mare excurrit: terminatur autem una ex parte Pontino amne, ex altera
Amymone, qui fluvius a Danai filia nomen accepit. In luco signa sunt
Cereris Prosymnæ, Bacchi: ac Cereris simulacrum non magnum, ad sedentis
imaginem. (2) Hæc e marmore facta sunt. In altero templo Bacchus ipse
cognomento Saotes (_Servator_) signum e ligno habet, sedentis itidem
forma. Est ibidem Veneris ad mare e marmore signum. Dicatum aiunt hoc a
Danai filiabus, ipsum autem Danaum ædem Minervæ ad Pontinum erexisse.
Initia vero Lernæorum Philammon instituisse dicitur. Ceterum quæ de
ritibus eorum narrantur, non esse antiqua perspicuum est. (3) Et ne ea
quidem quæ in corde ex orichalco fabricato inscripta audivi, esse
Philammonis, Arrhiphon deprehendit, origine quidem Triconiensis ex
Ætolia, nostra vero ætate Lyciorum ex spectatissimis, ac sollers ad ea
invenienda, quæ nemo ante vidit; is hoc quoque deprehendit eo quod dicam
argumento: versus et quæcunque soluta oratione his versibus immista
erant, hæc omnia Dorica dialecto scripta erant. Verum ante Heraclidarum
in Peloponnesum reditum eadem Argivi lingua, qua Athenienses, utebantur.
Philammonis certe temporibus ne Dorum quidem nomen, uti ego existimo,
fuit omnino Græcis omnibus notum. Hæc igitur ille sic se habere
demonstravit. (4) Ad Amymones fontem platanus exsurgit. Sub ea platano
hydram educatam narrant. Ego enimvero facile adducor, belluam illam, tam
multo maximam ceterarum fuisse, tum vero tam insanabili veneno, ut ejus
felle spicula sagittarum Hercules infecerit. Caput vero, uti ego opinor,
unicum, et non plura habuit. At Pisander Camirensis, quo et fera
terribilior, et carmina sua plus dignitatis habere viderentur, pro uno
illi plura capita dedit. (5) Vidi etiam fontem qui Amphiarai dicitur, et
stagnum Alcyonium, per quod Bacchum ad inferos Semelen reducturum
descendisse tradunt Argivi; monstratam autem ipsi a Polymno viam hanc.
Ejus stagni infinita est altitudo, neque est a me adhuc hominum quisquam
repertus, qui imum ejus solum ullo machinæ genere consequi potuerit.
Quin ipse Nero, junctis ad multorum stadiorum spatium funibus, ad eosque
plumbo religato, additis eo aliis inventis ad hoc experimentum
instrumentis, nullum tamen potuit altitudinis terminum deprehendere. (6)
Audivi præterea aliud hujusmodi: aquam illam, etsi quieta est specie
ipsa et tranquilla, ea tamen esse natura, ut, qui innare ausi fuerint,
ad imum eos fundum trahat, Est paludis ejus ambitus minime amplus, sed
nihilo stadii unius triente major. Margines herba et juncis vestiuntur.
Quæ circa illam quotannis Baccho nocturna sacra fiunt, ea mihi nefas
scribendo in vulgus efferre.