CAPUT XXXVIII.

_ De Temenio, urbe Argivorum — urbe Nauplia et fonte Canatho — de asino

palmitum amputationem monstrante — Genesio et Apobathmis — Thyrea,

et pugna Argivorum cum Spartanis ibi commissa — Athene, Neri, Eva,

vicis, et Polemocrate — monte Parnone et Tano fluvio. _

Jam a Lerna Temenium contendentibus (pertinet Temenium ad Argivorum

fines, ac nomen a Temeno Aristomachi filio accepit: ille enim quum vicum

eum occupasset ac munivisset, exinde bello cum Doribus contra Tisamenum

et Achæos suscepto, tanquam e castello ad præliandum exibat) huc igitur

contendentibus visitur Phrixus erumpens in mare; et Neptuno est in

Temenio una, et item Veneri altera ædes erecta. Est ibidem et Temeni

sepulcrum, ad quod parentant Dores Argivi. (2) Distat a Temenio Nauplia

quinquaginta, uti mihi videtur, stadia; desertum hac ætate oppidum. Ejus

conditor fuit Nauplius, quem Neptuno et Amymone genitum crediderunt.

Exstant murorum rudera, Neptuni templum, portus aliquot, et fons, cui

nomen Canathus. In eo fonte vulgo apud Argivos proditum Junonem, ubi

quotannis laverit, denuo virginem fieri. Manavit hic sermo ab arcanis

initiorum, quæ Junoni solenni ritu fiunt. (3) Hoc loco, quod a Naupliæ

incolis de asino dicitur, abroso palmite vitem multo feraciorem

redditam, et asellum, quod sarmentorum putationem monstrarit, propterea

in saxo effictum esse: hoc tanquam minime, quod historiæ mandetur,

dignum prætermitto. (4) Ducit a Lerna altera etiam via secundum mare ad

vicum, quem Genesium vocant: ubi in littore Neptuni Genesii ædes, non ea

sane magna. Conjunctus fere est cum eo vico alter, cui nomen Apobathmi

(_Exscensus_), quia hic Argolicæ regionis primus esse locus dicitur, in

quem Danaus e navi cum liberis suis exscenderit. Hinc iis, qui Anigræa

superaverint (angustus hic et pene invius trames), ad lævam terra ad

mare patet, quæ quum ad alias arbores, tum ad oleas educandas maxime

opportuna est. (5) Qua vero parte in continentem terram a littore

ascenditur, ibi Thyrea vicus est: quo in loco de agri finibus lectissimi

viri ex Argivis trecenti, totidemque itidem lecti ex Lacedæmoniis inter

se pugnarunt: quumque omnes præter Spartanum unum et Argivos duos

occidissent, eodem, quo occubuerunt, loco tumuli sunt illis congesti.

Agro Thyreate Lacedæmonii, victis Argivis prœlio, quod universo agmine

utriusque populi commissum fuerat, potiti, Æginetis postea ex insula ab

Atheniensibus ejectis illum tradiderunt. Ætate mea Argivi eum colebant,

disceptatione et judicio, uti ipsi aiunt, receptum. (6) A sepulcretis

progressi Anthenen veniant, quam olim Æginetæ incoluerunt. Proximus

alter vicus, Neris: tertius Eua, pagorum illorum maximus. In eo est ædes

Polemocratis. Fuit is et ipse Machaonis filius, Alexanoris frater.

Medelas morborum et hic incolas docet: quare illi accolæ honores habent.

(7) Supra pagos mons eminet, in quo termini finium sunt inter

Lacedæmonios, Argivos ac Tegeatas. Erecti sunt pro terminis lapides

Hermæ, a quibus loco nomen est. Tanaus qui dicitur fluvius, unus ex

Parnone defluens, post cursum per Argivorum fines in Thyreaten sinum

exit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 87 / 497 题