CAPUT XXXVI.

_ De Halice urbe — monte Coccygio, antea Thornace — Masete navali —

Didymis — Asine urbe, Asinæorum cum Argivis certamine et Asines

excidio — Lerna, ac fluviis Erasino et Phrixo — loco, ubi Pluto

rapta Proserpina ad inferos descendisse fertur — monte et fluvio

Pontino. _

In ea ipsa via, qua recta Masetem iter, progressos stadia ferme septem,

et ad lævam divertentes via excipit, quæ Halicen ducit. Halice ipsa

ætate mea deserta est, quum tamen olim habitaretur. Halicensis certe

narratio est in Epidauriorum pilis, in quibus incisa sunt prodita ægris

ab Æsculapio morborum remedia. Neque alibi uspiam scriptum ullum fide

dignum vidi, in quo vel de Halicensi civitate, vel de Halicensi quodam

homine ulla fieret mentio. Via tamen est, quæ Halicen ducit, media illa

inter Pronem collem, et eum, qui prisco nomine Thornax dicitur: nam

postea ex Jovis ibi in cuculum avem mutatione, ut Coccygius

appellaretur, accidisse aiunt. (2) Sacræ quidem ædes exstant etiamnum in

summis montibus: in Coccygio Jovis, in Prone Junonis. Ad hæc in extrema

Coccygii parte templum est sine foribus, sine tecto, sine simulacro.

Apollinis id esse dicebatur. Hinc qui a recta via digressi fuerint, in

viam eant, quæ Masetem ducit. Fuit olim Mases oppidum, cui locum tribuit

suum Homerus, ubi Argivorum civitates enumerat: ætate vero hac pro

navali utuntur Hermionenses. (3) A Masete quæ via ad dexteram est, ea ad

Struthuntem promontorium ducit: a quo promontorio per montium juga iter

est stadiûm ducentorum et quinquaginta ad Philanorium quod dicitur et ad

Boleos. Sunt Bolei lectorum lapidum strues. At vicus, quos Didymos

(_Geminos_) nominant, a Boleis distat stadia viginti. Ibi cellæ sunt

Apollinis, Neptuni, præterea Cereris. Signa e candido lapide, recto

statu. (4) Proximum his locis est oppidum Argivorum, quod Asine olim

appellabatur. Ejus nunc ruinæ ad mare jacent. Nam quo tempore

Lacedæmonii cum rege Nicandro Charilli filio, Polydectis nepote,

pronepote Eunomi, Prytanidis abnepote, atnepote vero Eurypontis, in

Argolidem hostiliter invaserunt, Asinæi suas cum illis copias

conjunxere, ac simul Argivorum agrum populati sunt. Ubi vero Lacedæmonii

domum exercitum reportarunt, Argivi Eratum regem suum secuti obsessum

venere Asinen. (5) Asinæi aliquamdiu de muris hostis impetum

sustinuerunt; ac de Argivis quum alios, tum Lysistratum, de iis unum,

qui cumprimis bellica virtute enitebant, ceciderunt. Occupato tandem

muro, Asinæi, uxoribus ac liberis clam in naves impositis, urbe et agro

cessere. Argivi oppidum solo æquarunt et agrum suis finibus addidere.

Pythæi tantum Apollinis templo pepercerunt, ut etiamnum videre est: ac

proxime id Lysistratum humarunt. (6) Distat ab Argivorum urbe stadia

nihilo plus quadraginta mare quod ad Lernam est. Qua ad Lernam

descenditur, primum in ipsa fere via est Erasinus. Influit is in

Phrixum: Phrixus in mare illud exit, quod inter Temenium est et Lernam.

Ab Erasino ad lævam stadia ferme octo digressis Castorum se, qui Anactes

(_reges_) vocantur, templum ostendit. Lignea sunt eorum signa, haud alia

forma, quam quæ in ipsa urbe facta sunt. (7) Jam si in rectam viam

redieris, Erasinum trajicies, et ad Chimarrhum (_torrentem_) amnem

pervenies. Juxta est e lapidibus septum. Hac Plutonem fama est, rapta

Proserpina, ad ea, quæ sub terris esse homines putant, regna

descendisse. Lerna ipsa, uti superius dixi, ad mare est: quo in loco

initia Cereri peraguntur, quæ Lernæa vocantur. (8) Lucus in ea sacer a

monte, quem Pontinum dicunt, incipit. Mons Pontinus exceptam e cœlo

pluviam aquam non effundit, sed ipse eam absorbet. Profluit ab eo amnis,

cui a monte Pontino nomen. In montis vertice ædes est Minervæ Saitidis,

cujus sola manent rudera. Fundamenta etiam manent domus Hippomedontis,

qui Polynici Œdipodis filio in bello Thebano auxilio venit.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 85 / 497 题