CAPUT XXXV.

_ De musico ac navigandi urinandique certamine in honorem Bacchi

Melanægidis ab Hermionensibus instituto — aliis templis et signis

deorum in urbe Hermione — templo Cereris (Chthoniæ) in monte Prone —

sacrorum, quæ Chthonia dicuntur, ratione — templo Clymeni — Echus

porticu — locis Clymeni, Plutonis, et palude Acherusia — templo

Lucinæ in via Masetem versus. _

Juxta id Bacchi Melanægidis ædes. Huic quotannis musici ludi fiunt, et

urinandi certatim navigandique præmia proponuntur. Sua item ædes Dianæ,

Iphigeniæ cognomento, ubi ex ære Neptunus, pede altero delphinum

premens. Jam qui in Vestæ transierint, ibi signum nullum videant: nihil

ibi nisi ara, et super ea sacra Vestæ faciunt. (2) Apollinis tria sunt

delubra, ac totidem signa. Eorum unum sine cognomine, alterum Pythaea,

tertium Horion nominant. Et Pythæi quidem nomen ab Argivis acceperunt.

Ad eos enim primos ex omnibus Græcis venisse Pythæum Apollinis filium,

Telesilla memoriæ prodidit. Horium vero quam ob rem appellent, nihil pro

certo habeo dicere. Conjectura adducor, finibus vel armis vel jure

potitos Apollini Horio (_quasi Terminatoris_) vota solvisse. (3) Fortunæ

ædem omnium, quæ apud se sunt, recentissimam esse dicunt. Stat deæ

colossus e Pario lapide. E duobus aquarum ductibus alterum valde priscum

esse aiunt: in cujus alveum occulto meatu aqua profluit, neque unquam

deficiat, etiamsi tota civitas aquatum eo descendat. Alterum vero ætate

nostra munierunt: loco, ex quo in eum aqua defluit, nomen est Limon

(_Pratum_). (4) In collis jugo, quem Prona appellari diximus, est, quod

historiæ mandetur, dignissimum Cereris templum. Id Clymenum Phoronei

filium, ejusque sororem Chthoniam ædificasse, memorant Hermionenses. At

Argivi Cererem, quum fines agri sui esset ingressa, ab Athera et Mysio

hospitio acceptam tradunt: Colontan vero non modo eam domum suam non

invitasse, sed ne alium quidem ullum deæ honorem habuisse, quum id fieri

Chthonia ejus filia indigne ferret. Colontan itaque cum ipsis ædibus

crematum: puellam vero Hermionem a Cerere deportatam ibi illi templum

dedicasse. (5) Chthonia autem et dea ipsa appellatur, et stati festi

dies, qui æstate anni in ejus honorem agitantur, Chthonia dicuntur. In

iis hoc ritu supplicatio fit. Pompæ agmen ducunt sacerdotes, et

quicunque annuos magistratus gerunt: sequuntur feminæ ac viri. Ipsis

etiam pueris solenne est deam cum pompa deducere. Incedunt autem ii cum

albis vestimentis, capitibus coronas ferentes. Sunt eæ corollæ e flore

contextæ, quem Cosmosandalum incolæ appellant. Hyacinthum illum ego esse

existimo. Est enim ei tum magnitudine, tum colore persimilis: habet

præterea easdem luctus indices literas. (6) In extremo agmine sequuntur

qui eximiam de armento bovem vinculis distentam et ferociter reluctantem

ad templum trahunt. Eo ut advenerunt, solutam retinaculis intro agunt.

Alii interim, qui ad fores apertas steterant, ubi bovem intromissam

vident, fores obdunt. (7) Eam aniculæ quattuor de industria intus

relictæ falcibus exceptam conficiunt. Collum earum una, ut casus

tulerit, hostiæ præsecat. Rursus patefactis foribus, ii, quibus id

negotii datum est, bovem alteram, mox tertiam et quartam intrudunt: ac

singulæ deinceps eodem modo ab illis aniculis mactantur. Atque in hoc

sacro miraculum evenit: in quod latus prima bos conciderit, in idem et

reliquas procumbere necesse est. (8) Et hic quidem est apud Hermionenses

sacri ejus ritus. In templi vestibulo statuæ feminis Cereris sacerdotio

perfunctis positæ sunt, non ita multæ. Intus sellæ erectæ iis aniculis,

quæ boves, usque dum intromittantur, opperiuntur. Signa præterea non

admodum prisca Minervæ et Cereri. Id vero, quod religiosius multo quam

cetera colunt, neque ipse vidi, neque vir quisquam, sive peregrinus,

sive civis fuerit. Quid id, aut quale sit, vetulæ illæ scierint. (9)

Aliud item templum, undique statuis exornatum, e Chthoniæ regione situm

est: Clymeni dicitur: in quo Clymeno ipsi sacra fiunt. Ego vero hoc

nomine nullum Argivum hominem venisse Hermionem arbitror: sed esse hoc

unum de ejus dei, qui apud inferos regnare dicitur, cognominibus. Est

prope hoc aliud delubrum Martis, et in eo signum. (10) Ad dexteram

templi Chthoniæ porticus est, quam Echûs incolæ vocant. Ejus ea est

natura, ut missa vox ut minimum imaginem triplicet. A tergo Chthoniæ

areæ tres sunt. Earum unam Clymeni, Plutonis alteram, Paludem Acherusiam

tertiam Hermionenses appellant. Omnes lapideis maceriis sepiuntur. In

ea, quæ Clymeni est, terræ hiatus visitur, per quem Orci canem extraxit

Hercules, sicuti ipsi dictitant Hermionenses. (11) Ad portam, a qua via

recta Masetem ducit, in pomœrio interiore est Ilithyiæ fanum. Deam certe

quotidie summa cum religione, quum hostiis, tum odoribus ac donis

quamplurimis venerantur: ejus tamen signum nemini omnino, præterquam iis

quæ rem divinam faciunt, feminis conspicere fas est.

[Pausaniou Ellados periegesis] = Pausaniae Descriptio Græciæ · 第 84 / 497 题